35
Translatio S. Antonij Confessoris.
FEBRVARII.
autem in omnibus his erat consola-
tio? Sola mittentis virtus. Quocirca
ita signanter incoepit: Ecce ego mit
to vos. Te Deum.
In secundis Vesperis fit commemo-
ratio sancti Antonij Abbatis.
FESTA FEBRVARII.
DIE XV. FEBRVARII.
In festo Translationis S. Anto-
nij Confess. Duplex.
Omnia dicuntur vt in die Natalis ip-
sius, die 13. Iunij, praeter Orationem, et
Lectiones secundi Nocturni quae hic
ponuntur.
Oratio.
ECclesiam tuam, Deus, beati
Antonij Confessoris tui Trans-
latio votiua laetificet: vt spiri-
tualibus semper muniatur auxiliis, et
gaudijs perfrui meretur aeternis. Per-
Dominum nostrum.
Deinde fit commemoratio SS. Fau-
stini & Iouitae marit. in primis Vespe-
ris & Laudibus.
Lectiones primi Nocturni leguntur
de Scriptura occurrente, si hoc Festum
occurrat ante Quadragesimam. Si au-
tem occurrat in Quadragesima, legun-
tur vt in die Natalis ipsius.
In secundo Nocturno. Lectio iiij.
POstquam sacrum bea-
ti Antonij corpus se-
pulturae traditum est.
confestim incoepit tot
ac tantis clarere mi-
raculis, et populo
rum non modo vicinorum, sed etiam
longe distantium ad illud visitandum
tam magni fieri concursus, vt Episco-
pus ciuitatis Paduanae, cum clericis,
consilio, necdum post mortem viri-
sancti mense completo, pro eius ca-
nonizatione ad Sedem Apostolicam
solemnes nuntios destinarent. Qui-
bus a Domino Papa Gregorio No-
no benigne susceptis, ab eodem de
communi Fratrum suorum consi-
lio, Episcopo Paduano ac Prioribus
sancti Benedicti et Fratrum Praedi-
catorum, miraculorum examinatio-
demandatur. Quorum certitudine
infallibiliter comperta, ac Romanae
curiae nuntiata, quidam Cardinales
accelerationi tanti negotij resiste-
bant, pro eo quod a transitu viri san-
cti necdum annus integer effluxisset.
Sed paulo post vnus ipsorum, visione
quadam ei diuinitus in somnis exhi-
bita, ita mutatus est, vt ex tunc ipsius
negotij promotor existeret.
R. Dono sapientiae.
Lectio v.
TOta denique Cardinalium, et
Praelatorum, qui tunc in curia
praesentes aderant, vniuersitas con-
gregatur, & de beanti Antonij canoni-
zatione fit consultatio. Omnes in
eam vnanimiter consentiunt, et
summus Pontifex, diem quo cele-
bretur, remota dilatione constituit.
Qui dies cum aduenisset, praesente
sacra Cardinalium societate, et Epi-
scoporum, Abbatum, et aliorum Ec-
clesiae Praelatorum copioso coetu, et
maximo cleri conuentu, ac populo-
rum pene innumerabili multitudi-
ne, praedictus Pontifex cum summa-
solemnitate beatum Patrem Anto-
nium in catalogo sanctorum con-
scripsit, ac festum eius die obitus sui
celebrarii constituit. Facta sunt au-
36
S
Translatio S. Anton- Confessoris.
FEBRVARII
tem haecinciuitate Spoleti anno
Domini millesimo ducentesimo tri-
gesimo secundo. Et cum nuntici-
uitantis Paduae ante complentum post
mortem beati viri annum, domum
cum maxima exultatione reuertis-
sent, die transitus illius, reuoluto an-
ni circulo, pro anniuersario defun-
ctorum, festuum ejus cum maxima
solemnitante celebrantum est.
R. Pauperum collegio.
Lectio vi.
POst eius canonicationem cre-
brescentibus miraculis, et simul
crescente populorum deuotione et
concursu, ciuitas Paduana decreuit
amplum et magnificum templum
in eius honorem construere. Quod
cum post multos annos summis
sumptibus maxima ex parte perfe-
ctum esset, corpus sancti viriad illud
transsatum est, anno scilicet Do-
mini millesimo ducentesimo sexa-
gesimo tertio, in Otaua Domini-
cae resurrectionis, praesente sancto
fratre Bonauentura tunc generali
Ministro Ordinis. Cumque caro
sancti tota esset in puluerem arenae
similem resolunta, lingua eius, quae
per triginta duos annos sub terra
fluerat, ita integra, recens, ac rubi-
cunda reperta est, vt viuentis homi-
nis esse potius viderentur quam mor-
tui. Qam deuotus Generalis in
manibus reuerenter accipiens, irri-
gatus profluuiis lacrymarum, co-
ram omnibus his verbis affatus est:
O lingua benedicta, quae Dominum
semper benedixisti, et alios benedi-
cere fecisti, nunc manifeste apparet
quanti meriti extitisti apud Deum.
Et infigens ei deuotissima oscula,
iussit eam seorsum honorifice collo-
carti. R. In doctrinae.
Lectio ix. legitur de sanctis Fausti-
no et Iouita: nisi hoc Festum occurrat
in Quadrages. quia tunc omissa Le-
ctione de praedictis Sanctis, Lectio nona
legitur de Homilia Feriae occurrentis,
et fit de SS. commemor. tantum.
FESTA MARTII.
DIE XIIII. MARTII.
In festo Translationis Sanctae Bonauenturae
Episcopi et Confessoris, et Ecclesiae
Doctoris. Duplex.
In vtrisque Vesperis, et Laudibus,
V. Ora pro nobis beate Bonauentura.
R. Vt digni efficiamur promissionibus
Christi.
Ad Magnificat in vtrisque Vesperis,
Antiphona O Doctor optime. Oratio.
DEus, qui Ecclesiae tuae bea-
tum Bonauenturam confes-
sorem tuum atque Pontifi-
cem doctorem mirabilem tribuisti:
concede propitius, vt apud te hunc
pium semper intercessorem habere
mereantur. Per Dominum nostrum.
In primo Nocturno, Lect. Sapien-
tiam omnium antiquorum. vt in Com-
muni Doctorum.
In secundo Nocturno. Lectio iiii.
QVanti meriti sanctus
Bonauentura apud
Deum fuerit, ipse
Dominus multis ar-
gumentis tuum invi-
ta, tum post mortem
illius euidenter ostendit. Nam, cum
viuens, et adhuc in minoribus agens,
demissae mentis humilitate potius
MAII
In Octaua S. Bernardini.
59
qua funus in ecclesiam perlatum fuer-
rat ante omnes vnus Paschalis puer
quidam procubuit ad pedes feretri
sancti Parris atue ibi praeter spem
de expectationem omnium, rectus
ille animo atue fide, recto etiam
altero laterum, quo grauissime an-
tea claudicabat, incedere, diuina ei
virtute prasstante promeruit.
R. Amauit eum.
Lectio vj.
QVae res maiore etiam fide ac
deuotione inflammare coepit
aduenientis populi fuentem undi-
que turbam. Quod propriis con-
spiciens oculis Antonius de Bagno
ciuis Aquilanus, qui altero latere ad-
eo breuiore natus fuerat, vt non nisi
admodum decliui ad terram corpo-
re gradi valeret, diuina implorata
ope, supra beati viri corpus plenus fi-
de se proiecit: et subito aequatis am-
babus tibis, quaſi distortam pro-
trahi eam quae breuior erat, sibi vi-
sum fuisse iactauit, et incolumis red-
citus, ad sancti viri extollenda prae-
conia populum magis incitauit. Cum-
que vberiora illius dona, de prodigia
apparerent: vniuersus populus, qui
magna cum reuerentia ad funerales
corporis exequias aduenerat, illius
potius vicebatur magno gaudio na-
talitia solemnia celebrare, quam
quiquam funebre pertractare.
R. Iste homo perfecit.
In tertio Nocturno.
Lectio sancti Euangelij secun-
dum Matthaeum.
Lectio vij. Cap. 19.
IN illo tempore. Dixit Simon Pe-
trus ad Iesum: Ecce nos reliqui-
mus omnia, & secuti sumus te; quid
ergo erit nobis? Et reliqua.
De Homilia sancti Bernardi Ab-
batis. Serm. de bonis deserendis.
IN regeneratione, inquit, cum se-
derit filius hominis in sede maie-
statis suae, sedebitis & vos. Felix
regeneratio. Quando enim renascar
ad sessionem miser homo, natus ad
laborem? O si vmquam sedero to-
tus, cuius modo ne minima quidem
portio sedet, in quo nihil tranquil-
lum, nihil quietum, sedatum nihil,
nihil vmquam in eodem permanens,
statu: Sedebitis & vos. O sessio! Quis
mihi tribuat, vt dignis exprimam
verbis, quod de sessione hac cordis
affectione concipio? Immo quis tri-
buat mihi sessionis huius impertur-
bata frui requie, quam desidero?
quam cupio? quàm requiro? Ecce
enim dixi: Nihil in me sedet, sed
cuncta in motu sunt, omnia nutant,
fluctuant vniuersa.
R. Iste est qui.
Lectio viij.
Postremò, vbi concupiscit adhuc
caro aduersus spiritum, spiritus
aduersus carnem, quidnam hominis
sedere videtur? Nec sola iam concu-
piscentia pacem impedit, turbat ses-
sionem, vetat esse sedatum, sed du-
plex quoque secundum corpus mi-
serum hominem contritio vexat,
praesentis videlicet sensus doloris, &
mortis metus futurae. Nimirum cum
& passibile sit, & mortale: duplex ni-
hilominus animam agitare sollicitu-
do videtur, spei utique & timoris. In-
ter haec nempe fluctuat iugiter, do-
nec peccati corpus inhabitat, ascen-
Sancti Antoni Confessoris.
60
IVNII.
dens vsque ad caelos, et iterum vsque
ad abyssos descendens, tabescens in
malis, & ad bona nihilominus inar-
descens. R. Sint lumbi vestri.
Nona Lectio legitur de sancto loan-
ne, nisi legenda sit de Feria ij. vel iiij
Rogationum.
FESTA IVNII.
DIE XIII. IVNII.
In festo S. Antonij Confess. Duplex.
Ad Vesperas, Antiphona.
Audeat Ecclesia, quam in defun-
ctorum sponsus ornat gloria ma-
trem filiorum. Ps. Dixit Dominus.
Ant. Sapiente filio pater gloriatur, hoc
et in Antonio digne commendatur.
Ps. Confitebor. An. Qui dum
sapientiam saeculi calcauit, prudens sum-
mi gloriam Patris exaltauit. Ps. Bea-
tus vir. An. Augustini primitus re
gulae subiectus, sub Francisco penitus
mundo fit abiectus. Ps. Laudate
pueri. An. Quorum vitam moribus
hic profitebatur, gloriosis patribus iam
congloriatur. Ps. Laudate Domi-
num omnes gentes.
Capitulum.
Sap. 7.
OPtaui, et datus est mihi sen-
sus: et inuocaui, et venit in
me spiritus sapientiae: et prae-
posui illam regnis et sedibus, et diui-
tias nihil esse duxi in comparatione
illius.
Hymnus.
EN gratulemur hodie
Christo regi iucundius,
In cuius aula gloriae
Iam iubilat Antonius.
Francisci Patris aemulus,
Sic illi se contemperat,
Vt fonte manans riuulus,
Aquas vitae circumferat.
Longè lateque diffluit,
Sitique mortis aridos
Verbo salutis imbuit,
Dans rore sacro viuidos.
Hic stigmatum qui baiulo
Patri natus innititur,
Dum praedicat de titulo,
Confixus ille cernitur.
Sub tanto duce militans,
Vincendo se non vincitur,
Duci miles cohabitans,
Iam bello non concutitur.
Nos in campo certaminis,
Patrum zelantes gloriam:
Hic sub re nostri nominis,
Vincamus ignominiam.
Praestet hoc Nati Genitor,
Hoc Genitoris Genitus,
Ac par vtrique conditor
Paraclitus hoc Spiritus. Amen.
V. Ora pro nobis beate Antoni.
R. Vt digni efficimur promissionibus
Christi.
Ad Magnificat, An. O proles Hispa-
niae, pauor infidelium, noua lux Ita-
liae, nobile depositum vrbis Paduanae.
fer, Antoni, gratiae Christi patrocinium,
ne prolapsis veniae tempus breue credi-
tum defluat inane.
Oratio.
ECclesiam tuam, Deus, beanti An-
tonij confessoris tui solemnitas
Evotiualetificet, vt spiritualibus
semper muniatur auxiliis, & gaudiis
perfrui meretur aeternis. Per Dominum.
Ad Matutinum, Inuitatorium.
Iam Christum chorus humilis alacrius
in iubilo collaudet, * In quo sacerdos
nobilis Antonius de veritate gaudet.
Psalmus. Venite, exultemus.
Sancti Antonii Confessoris.
61
IVNII.
Hymnus.
LAus Regii plena gaudio,
Qui merces militantium,
Se ipsum dat Antonio
Militiae stipendium.
Antoni vir egregie,
Qui tuae, quam praenoueras,
Hic viuens arrhas gloriae,
Christum videns, acceperas.
Pro te digna, dum moreris,
Natorum fit commotio,
Margaritae, non funeris,
Cuius fias possessio.
uius honorem gloriae
Praedixeras in Padua,
Quae tantis in te gratiae
Manet donis irrigua.
Per te Pater cum Filio,
Consolatorque Spiritus,
A criminis contagio
Nos hic emundet funditus. Amen.
In primo Nocturno, An. Quasi secus
alueum riuuli plantatus, fructum tem-
poraneum dedit hic beatus. Ps. Bea-
tus vir. An. Monte Sion praedicat Domini
praeceptum, et talentum duplicat, caeli-
tus acceptum. Ps. Quare fremu-
runt. An. Conterit miraculis peccato-
rum dentes, sponsam Christi patulis ri-
ctibus mordentes. Ps. Domine quid
multiplicati. V. Amauit eum Dominus, et
ornauit eum. R. Stolam gloriae induit eum.
De libro Sapientiae. Lectio j. Cap. 6.
MElior est sapientia
quam vires, et vir
prudens quam fortis.
Clara est, et quae
numquam marcescit.
sapientia, et facile vi-
inuenitur ab his qui quaerunt illam,
Praeccupat qui se concupiscunt, vt
illis se prior ostendat. Qui de luce vi-
gilauerit ad illam, non laborabit; as-
sidentem enim illam foribus suis in-
ueniet. Cogitare ergo de illa, sensus
est consummatus: et qui vigilauerit
propter illam, cito erit securus. Quo-
niam dignos se ipsa circuit quaerens,
et in viis suis ostendit se illis hilariter.
et in omni prouidentia occurrit illis.
R. Funditur insontium sanguis a pro-
fanis: fitque morientium merces vitae
panis. * Rumor ad Antonium volat,
non inanis. V. In Minores gladium
fratres dat, in odium Christi, rex im-
manis. Rumor.
Lectio ij.
Cap. 7.
OPtaui, et datus est mihi sensus:
et inuocaui, et venit in me
spiritus sapientiae: et praeposui illam
regnis et sedibus, et diuitias nihil esse
duxi in comparatione illius. Nec
comparaui illi lapidem pretiosum:
quoniam omne aurum in compa-
ratione illius, arena est exigua, et
tamquam lutum aestimabitur argen-
tum in conspectu illius. Super salu-
tem et speciem dilexi illam, et pro-
posui pro luce habere illam: quo-
niam inextinguibile est lumen illius.
R. Optans fore socius gloriae victo-
rum, quos occidit impius rex Marro-
chiorum: Sequitur Antonius viam
defunctorum. V. Felix quem non gla-
dius terret, sed in melius mutat ini-
Lectio iij.
quorum. Sequitur.
Sancti Antoni Confessoris.
63
IVNII.
nem obtinendam perueniens, tan-
tum ibi in omni religionis perfectio-
ne profecit, quod translatio sui facta,
leuitati cordis imputari non potuit.
R. Pauperum collegio, pauper in prin-
cipio spiritu probatus verbi ministe-
no, * Non iniectu proprio datur, sed
vocatus. V. A quo sit haec datio, fiunt
testimonia, mors, et incolatus. Non in-
ictu.
Lectio vi.
PRopellebat autem eum iam spi-
ritus quodam futurorum praesa-
gio ad diuinarum studia litterarum,
in quibus iugiter meditando, non
solum qualiter in agro alieno vitia
extirpando, virtutes insereret, semet-
ipsum sollicite primitus excolendo,
cognouit: verum etiam qualiter fi-
dei normam astrueret, ac confuta-
ret errores, firmissimis Patrum sen-
tentiis se muniuit. Sicque factum
est, vt illo inspirante, qui interuallo
temporis in docendo non indiget,
non multo post vir Dei sapientiae
spiritu plenus effectus sit.
R. In doctrinae poculis iustus sua sin-
gulis reddens affluebat, loquens ma-
gnis, paruulis, Veritatis iaculis aeque
feriebat. V. Potior miraculis virtus haec
in oculis omnium clarebat. Veritatis.
Gloria Patri. Veritatis.
In tertio Nocturno, Antiphona.
Gaude quondam saeculi transiens via-
tor, summi tabernaculi nunc inhabita-
tor. Ps. Domine quis habitabit.
An. Nobis fac propitium, a quo re-
cepisti cordis desiderium, vitam quam
petisti. Ps. Domine in virtute,
An. Duc in montem Domini: ora
nos, Antoni, iunctos Deo homini loco
sancto poni. Ps. Domini est terra,
V. Lex Dei eius in corde ipsius. R. Et
non supplantabuntur gressus eius.
Lectio sancti Euangelij secun-
dum Matthaeum.
Lectio vij.
Cap. 5.
IN illo tempore: Dixit lesus disci-
pulis suis: Vos estis sal terrae: quod
si sal euanuerit, in quo salitur? Et
reliqua.
Homilia sancti Augustini Episcopii.
Lib. 1. de serm. Domini in monte,
cap. 11. tom. 4.
OStendit Dominus, fatuos es-
se iudicandos, qui tempora-
lium bonorum vel copiam
sectantes, vel inopiam metuentes,
amittunt aeterna, quae nec dari pos-
sunt ab hominibus, nec auferri. Ita-
que si sal infatuatum fuerit, in quo
salitur? Id est, si vos, per quos con-
diendi sunt quodam modo populi,
metu persecutionum temporalium
amiseritis regna caelorum; qui erunt
homines, per quos a vobis error au-
feratur, cum vos elegerit Deus, per
quos errorem auferat ceterorum.
re. Vitam probant vilitas, simplex in-
nocentia, cura disciplinae: * Zelo iun-
cta charitas, veritas, modestia, testes,
sunt doctrinae. V. Sed signorum clari-
tas probat haec probantia, multiplex in
fine. Zelo.
Lectio viij
ERgo ad nihilum valet sal infa-
tuatum, nisi vt mittatur foras,
et conculcetur ab hominibus. Non
itaque calcatur ab hominibus qui
patitur persecutionem: sed qui per-
secutionem timendo infatuatur. Cal-
cari enim non potest, nisi inferior:
Sancti Antonii Confessoris.
IVNII.
62
lius. Et laetantus sum in omnibus, quo-
niam antecedebat me ista sapientia,
et ignorabam, quoniam horum om-
nium mater est. Quam sine fictione
didici, et sine inuidia communico,
et honestatem illius non abscon-
do. Infinitus enim thesaurus est ho-
minibus: quo qui vsi sunt, parti
cipes facti sunt amicitiae Dei, pro-
pter disciplinae dona commendati.
Mihi autem dedit Deus dicere ex
sententia, & praesumere digna ho¬
rùm quę mihi dantur: quoniam ip¬
se sapientiae dux est, & sapientium
emendator.
B. Feruet ad martyrium, dum rex terrae
saeuit, sed hoc desiderium suum non
impleuit, * De quo Rex regnantium
aliud decreuit. V. Tandem in simpli-
cium coetu per indicium fama viri cre-
uit. De quo Rex. Gloria Patri. De quo-
In secundo Nocturno, Antiphona.
Graue cor quaerentium nugas, vanita-
tem, discit per Antonium vitae verita-
tem. Psalmus. Cum inuocarem. Anti-
phona. Contra virum sanguinum cla-
mat et dolosum, quod hoc genus ho-
minum Deo sit exosum. Ps. Verba
mea. An. Laus perfecta profluit ex la-
ctentis ore, in quo Christus destruit,
hostem cum vltore. Ps. Domine
Dominus noster. V. Os iusti meditabi
tur sapientiam. 8. Et lingua eius loque
tur iudicium.
Lectio iiij
IN Hispaniis Vlyssipone ciuitate,
quae ad occidentalem regni Por-
tugalliae plagam in extremis ter-
rae finibus sita est, quaedam praegran-
dis ecclesia in honorem gloriosae vir-
ginis genitricis Dei Mariae fabrica-
ta consistit, in qua pretiosum beati
Vincentij corpus honorificè requie
scit. A cuius occidentalium valu-
rum liminibus venerabiles beati An-
tonij parentes non longè manentes,
felicem hunc in primo iuuentutis
flore filium genuerunt: nomenque
lei Fernandus in sacro Baptismatis
lauacro imponentes, in eadem post-
modum ecclesia educandum pari-
ter tradunt, et litteris imbuendum
Cui cum post annos pueriles sim-
pliciter domi transactos, fallax mun-
di species, ac petulantia carnis pla-
centia suggerent, nequaquam his
concupiscentiae fraena laxauit: sed
iam soli Deo seruire disponens, eui-
dentius id processu temporis opere
declarauit.
R. Dono sapientiae plenus, arrogantiae
fastum qui timebat: sub indocti facie,
* Tantum diuinae gratiae lumen abs-
condebat. V. A se pondus gloriae sibi
temerariè sumere nolebat. Tantum di-
uinae gratiae.
Lectio v.
SPretis namque mundi et carnis
illecebris, ad quoddam coeno-
bium Ordinis sancti Augustini, prae-
fatae ciuitati vicinum, se contulit,
libique deuotus habitum religionis
assumpsit. Vbi, dum pacem pe-
ctoris importuna carnalium ami-
corum frequentia perturbaret, pera-
ctis ibidem ferme duobus annis, ad
sanctae Crucis de Conimbria, aliud
scilicet eiusdem Ordinis monaste-
rium transuoluit. Ad quod tamen
ob morum ipsius grauitatem vix
sui superioris licentiam obtinuit.
Quo ad optatam mentis quietud-
Sancti Antonii Confessoris.
64
IVNII.
sed inferior non est, qui quamuis
corpore multa in terra sustineat, cor-
de tamen fixus in caelo est.
R. Si quaeris miracula, mors, error, ca-
lamitas, daemon, lepra fugiunt: aegri-
surgunt sani: * Cedunt mare, vincula,
membra, resque perditas petunt, et ac-
cipiunt iuuenes et cani. V. Pereunt
pericula, cessat et necessitas, narrent hi
qui sentiunt, dicant Paduani. Cedunt.
Gloria Patri. Cedunt.
Lectio ix.
VOs estis lumen mundi. Quo-
modo superius dixit sal terrae,
sic nunc dicit lumen mundi. Nam
neque superius ista terra accipienda
est, quam pedibus corporeis calca-
mus: sed homines qui in terra habi-
tant, vel etiam peccatores, quorum
condiendis et extinguendis putri-
bus Apostolicum salem Dominus
misit in mundum: et hic mundum,
non caelum et terram, sed homines
qui sunt in mundo, vel diligunt
mundum, oportet intelligi, quibus
illuminandis Apostoli missi sunt.
Non potest ciuitas abscondi supra
montem posita: id est, fundata super
insignem magnamque iustitiam,
quam significat etiam ipse mons, in
quo disputat Dominus.
Te Deum laudamus.
AD LAVDES,
et per Horas, An.
DOmus ab Antonio supra petram
Dominum posita perstabit, quam
maris elatio, fluctus, seu vox flumi-
num vltra non turbabit. Psalmus. Do-
minus regnauit. Anna. Laetus tuo iubilat,
in conspectu Domine, quo iam in-
trosuit, lumen, quod es, similat hunc
tibi, qui lumine fruitur, quo viuit.
Psalmus. Iubilate. Antiphona. Totus
in te sitiens, Deus, ad te, vigilans ex
titit de luce: tu fons indeficiens: tu
lux illi rutilans, qui sitis in Cruce-
Psalmus. Deus Deus meus. An. Cae-
li, terrae, marium, benedicant Domi-
num cunctae creaturae: qui tot per An-
tonium signis auget hominum vitae
spem futurae. Canticum. Benedicite.
An. Sono tubae, tympano, cithara,
psalterio, cymbalísque Deum, choro,
chordis, organo, laudet in Antonio
mystice cor meum. Ps. Laudate,
Capitulum. Optaui, & datus est mihi.
Hymnus.
IEsu lux vera mentium.
Nos illustra diluculo:
Tot signis per Antonium
Opaco fulgens saeculo.
Hic nautis in naufragio
Signo salutis affuit:
Quibus sub lucis radio
Viae ducatum praebuit.
Haereticum lux fidei
Signo purgat, dum iacitur
Ab alto, vasis vitrei
Fragilitas non frangitur.
Irrisor lucis gratiae
Signorum languet clericus:
Post votum surgens, gloriae
Sancti fit testis publicus.
Per hunc nos Pater luminum
Signes, et lux de lumine,
Illustratoris hominum
Cum Spiritus munimine. Amen.
V. Ora pro nobis beate Antoni.
R. Vt digni efficimur promissionibus
Christi.
Sancti Antonii Confessoris.
65
IVNII.
Ad Benedictus, Antiphona.
Gaude felix Padua, quae thesaurum
spossides, cuius in altario dignum fore
loculum visio monstrauit: tu signis ir-
rigua, tot in tuo prouides miseris Anto-
nio, serua rei titulum, quae sic te ditauit:
sed tu nos ad ardua, Pater, his qui prae-
sides, quorum es possessio, transfer,
quos hic vinculum mortis inclinauit.
Oratio vt supra.
Ad Tertiam, Capitulum. Optaui.
et datus est mihi.
R. breue. Amauit eum Dominus.
V. Os iusti.
Ad Sextam, Capitulum. Sap. 7.
VEnerunt autem mihi omnia
bona pariter cum illa, et innu-
merabilis honestas per manus illius,
et laetatus sum in omnibus, quo-
niam antecedebat me ista sapientia.
et ignoraba, quoniam horum om-
nium mater est: quam sine fictione
didici, & sine inuidia communico-
et honestatem illius non abscondo-
R. breue. Os iusti. V. Lex Dei.
Ad Nonam, Capitulum. Sap. 7.
MIhi autem dedit Deus dicere
ex sententia, et praesumere
digna horum quae mihi dantur: quo-
niam ipse sapientiae dux est, et sa-
pientium emendator.
R. breue. Lex Dei. V. Iustum deduxit.
In secundis Vesperis, An. Domus
ab Antonio. cum reliquis de Laudi-
bus. Psalmi, Capitulum, Hymnus et
Vers. vt in primis Vesperis.
Ad Magnificat, Antiphona.
O Iesu perpetua lux, tot in Antonio
signis dans splendorem, de quo non in
congrua nobis gloriatio tibi dat ho-
norem. Gratia per hunc tua nos in vase
proprio ferre da liquorem, lampade
non vacua lumen det opinio, charitas
ardorem: frustra virgo fatua glorians
in alio, quaeret venditorem.
Oratio vt supra.
Deinde fit commemoratio sancti
Basilij.
DIE XIIII. IVNII.
Fit de S. Basilio Episcopo et Con-
fessore, et Ecclesiae Doctore, cum
commemoratione Octauae S. Antonij,
cui in secundis Vesperis additur com-
memoratio SS. Viti et sociorum mar-
tyrum.
DIE XV. IVNII.
Tertia die infra Octauam san-
cti Antonij.
In primo Nocturno leguntur Le-
ctiones de Scriptura occurrente.
In secundo Nocturno.
Lectio iiij.
FVnditur interea apud
Marrochium sanguis
innocentium a pro-
fanis: dum ibidem
contra Christum odio-
se desaeuiens, in fra-
trum Minorum necem gladium er-
xit rex immanis. Vbi et plurimis
claruit prodigiorum indiciis, quo-
niam is, qui de caelo descendit, pro-
quo et passi sunt, morientium mer-
ces factus est vitae panis. Quorum
venerandas reliquias vir quidam fa-
mosus nomine Petrus Infans, filius
Regis Portugalliae, à Marchio de-
ferens, per ipsorum merita, sui
ipsius a grauibus periculis liberatio-
nem, celebremque eorumdem pas-
Infra Oct. S. Antonij Confessoris.
IVNII.
sionis ordinem diuulgauit: tuncque
in auribus Fernandi non inniter fa-
cti rumor insonuit.
Lectio v.
R. Dono sapientiae.
Am subito elephantis more ad
proelium ex aspectu sanguinis
animati, ita totus a fidei feruore cor-
ripitur, Christique iniuriam, & mar-
tyrum necem in se miranda com-
passione retorquens, nihil prorsus se
agere reputat, nisi et ipse, tyranni-
cae ferocitati occurrens, eamdem pro
Christo cum praefatis martyribus
palmam obtineat. Felix iste, quem
non formidine mortis gladius perse-
cutoris eneruat, sed in melius (vt pa-
tebit) perfectae charitatis ardor im-
mutat.
R. Pauperum collegio.
Lectio vi.
IGitur aestuanti animo, quid facto
sit opus excogitans, habitum Or-
dinis taliter pro Christo defuncto-
rum assumere, vitamque sequi deli-
berat, vt vel sic efficacius ad opta-
tum fidei agonem pertingere valeat.
Cumque fratres iam dicti Ordinis,
prope ciuitatem Conimbricam com-
morantes, ad ipsum, ex more, mo-
nasterium die quadam pro eleme-
syna petenda diuerterent; videns eos
Domini seruus, nequaquam vltra se
continere potuit, sed benignè in par-
tem deductis, omnem animi sui
conceptum aperuit. R. In doctrinae.
In tertio Nocturno.
Lectio sancti Euangelij secun-
dum Matthaeum.
Cap. 5. b.
Lectio vij.
IN illo tempore: Dixit Iesus disci-
pulis suis: Vos estis sal terrae: quod
si sal euanuerit, in quo salitur? Et
reliqua.
De Homilia sancti Augustini
Episcopii.
Ex lib. 1. de serm. Domini in monte, cap. 12.
NOn potest ciuitas abscondi-
supra montem posita, id est
fundata super insignem ma-
gnamque iustitiam, quam significat
etiam ipse mons, in quo disputat
Dominus. Neque accendunt lucer
nam, et ponunt eam sub modio.
Quid putamus ita esse dictum sub
modio, vt occultatio tantùm lucer-
nae accipienda sit, tamquam si diceret:
Nemo accendit lucernam, et occul-
tat illam? an aliquid etiam modius
significat, vt hoc sit ponere lucernam
sub modio, superiora facere corporis,
commoda, quam praedicationem
veritatis; vt ideo quisque veritatem
non praedicet, dum timet, ne aliquid
in rebus corporalibus et temporali-
bus molestiae patiatur?
R. Vitam probant.
Lectio viij.
ET bene modius dicitur, siue
propter retributionem mensu-
rae, qua quisque recipiet, quae gessit,
in corpore: vt illic, inquit Apostolus,
recipiet vnusquisque quae gessit in
corpore. Et tamquam de hoc mo-
dio corporis alio loco dicitur: In
qua mensura mensi fueritis, in ea re-
metitur vobis: siue quoniam tem-
poralia bona, quae corpore peragun-
tur, certa dierum mensura et in
choantur, et transeunt, quam for-
tasse significat modius, aeterna vero
et spiritualia nullo tali fine coar-
ctentur. R. Si quaeris miracula.
67
Infra Oct. S. Antonii Confessoris.
Nona Lectio legitur de SS. Vito et
sociis martyribus.
DIE XVI. IVNII.
Quarta die infra Octauam san-
cti Antonij.
In primo Nocturno leguntur Le-
ctiones de Scriptura occurrente.
In secundo Nocturno. Lectio iiij.
LAudet non modicum
ad hoc fratrum pura
simplicitas, diemque
quo hoc ipsorum gau-
dium impleatur, in-
stituunt, et sic laeti
Deo gratias agentes abscedunt. Ipse
vero Praelati sui licentia (etsi diffi-
sculter) obtenta, gaudens ad condi-
ctum se praeparat: sed et fratres iuxta
promissum hilariter redeunt, eique
in ipso monasterio suae religionis ha-
bitum imponunt; qui post habitus
mutationem, mox cum fratribus
linde recessit. Quidam verò ex con-
canonicis, super hoc grauius se dolere
prae ceteris indicans, abeunti sic in-
amaritudine cordis, Vade, inquit, va-
de, quia forsitan sanctus eris. Cui hu-
militer sic respondit: Cùm me san-
ctum audieris, Deum utique collau-
dabis. R. Dono sapientiae.
Lectio V.
VEnit ergo vbi simplicium fra-
trum congregatio morabatur,
qui videlicet locus, sanctus Anto-
nius vocabatur: iuxta quod nomen
Antonium se deinceps appellari ro-
gauit, vt et sic requirentium ipsum
sollicitudinem pia cautela delde-
ret, eorumque importunitatem sub
ignoto facilius nomine declinaret
Feruens igitur (vt dictum est) ad
martynum, dum aduersus Chri-
stum rex terrae desaeuit, nullatenus
ab hoc proposito quiescere potuit,
donec tandem iuxta promissam sibi
licentiam ad terram Sarracenorum
transiuit.
1. Pauperum collegio.
Lectio vi.
VErum quantumcumque ad haec,
quae dicta sunt, conamine ni-
teretur, suum tamen in his deside-
rium non adimpleuit, de quo Rex
regnantium Dominus aliud a sensu
humano decreuit. Nam graui nimis
et diutino languore correptus, nihil
secum pro voto prosperum agi pro-
spexit; donec ipsa necessitate com-
pulsus, ad partes fidelium remeare
disposuit. Cumque nauigando ad
redeundum in Hispaniam iter ar-
riperet, contigit, vt in partes Siciliae
ventis non secundis flantibus appli-
caret, et sic penitùs à proposito se-
fraudatum conspiceret.
R. In doctrinae.
In tertio Nocturno.
Lectio sancti Euangelij secun-
dùm Matthaeum.
Cap. 5. b.
Lectio vij.
IN illo tempore: Dixit Iesus disci-
pulis suis: Vos estis sal terrae: quod
si sal euanuerit, in quo salientur? Et
reliqua.
De Homilia sancti Augustini
Episcopii.
Ex lib. 1. de serm. Domini in monte.
Vb modio ergo lucernam po-
nit, quisquis lucem bonae do-
ctrinae commodis temporali-
bus obscurat et tegit. Super candela-
Infra Oct. S. Antonij Confessoris.
68
IVNII.
brum autem ponit, qui corpus suum
ministerio Dei subiicit, vt superior
sit praedicatio veritatis, et inferior
seruitus corporis, per ipsam tamen
corporis seruitutem excellentior lu-
ceat doctrina quae per officia corpo-
ralia, id est, per vocem et linguam,
et ceteros corporis motus in bonis
operibus insinuatur etiam discenti-
bus. Super candelabrum ergo ponit
lucernam, cum dicit Apostolus:
Non sic pugno tamquam aërem cae-
dens, sed castigo corpus meum, et
seruituti subiicio, ne fortè aliis praedi-
cans, ipse reprobus inueniar.
R. Vitam probant.
Lectio viij
QVod vero ait, vt luceat omni-
bus qui in domo sunt; domum
puto dictam habitationem homi-
num, id est, ipsum mundum, pro-
pter id, quod superiùs ait: Vos estis,
lux mundi. Aut si domum quisquam
vult accipere Ecclesiam, nec hoc est
absurdum. Sic luceat, inquit, lumen
vestrum coram hominibus, vt vi-
deant bona facta vestra, et glorifi-
scent patrem vestrum qui in caelis est.
Si tantummodo diceret: Sic luceat,
lumen vestrum coram hominibus,
vt videant bona facta vestra: finem
constituisse videretur in laudibus
hominum, quas quaerunt hypocri-
tae, et qui ambiunt ad honores, et
captant inanissimam gloriam.
R. Si quaeris miracula.
Lectio ix.
COntra quos dicitur: Si adhuc
hominibus placerem, Christi
seruus non essem. Et per Prophe-
tam: Qui hominibus placent, con-
fusi sunt, quia Deus nihili fecit illos.
Et iterum: Deus confringit ossa eo-
rum, qui hominibus placent. Et rur-
sus Apostolus: Non efficimur ina-
nis gloriae cupidi. Et ipse iterum:
Probet autem se homo: et tunc in
semet ipso habebit gloriam, et non in
altero. Te Deum laudamus.
DIE XVII. LVII.
Quinta die infra Octauam
sancti Antonij.
In primo Nocturno leguntur Le-
ctiones de Scriptura occurrente.
In secundo Nocturno.
Lectio iiij.
INstabat autem eo tem-
pore fratrum generale
Capitulum, quod in
breui celebrandum erat
apud Assisium. Quod
vt Antonio per fratres,
innotuit, illuc, vti erat debilis et in-
firmus, vtcumque peruenit. Soluto
igitur ex more Capitulo, fratribus-
que ad sua circumquaque loca di-
missis, solus Antonius anemine pe-
tebatur. Qui sicut erat ignotus, ita
et inutilis videbatur. Nulla igitur de
se, vel litteraturae, vel cuiuscumque al-
terius vtilitatis habita mentione, ad
fratrem Gratianum, qui tunc fratri-
bus Romandiolae praeerat, deuotus
accessit, rogans humiliter, vt ipsum a
Ministro generali petitum collige-
ret, collectumque disciplinis regula-
ribus erudiret. Quem idem frater
Gratianus benigne susceptum in Ro-
mandiolam secum duxit: locumque
solitudinis requirentem ad eremum
montis Pauli transmisit.
R. Dono sapientiae.
69
Infra Octauam S. Antonis Confess.
IVNII.
Lectio V.
QVo postquam peruenit, quam-
dam ibi prae optatam cellam in
crypta semotam a fratribus, et ora-
tioni congruam reperit, quam suis
usibus a fratre quodam, qui sibi ipsi
eam parauerat, impetrauit. Illic soli-
tariam, quantum licuit, vitam duxit,
illic sacris meditationibus contra ten-
tationes spiritum roborans, in diuino
se amore firmauit. Ibi nocturnis vigi-
liis solus in orationibus perstitit, ibi se
totum dispositioni diuinae commen-
dans, sursum firmissimae spei ancho-
ram collocauit. Ibi enim cibo panis
et aquae tanta corpus abstinentia ma-
cerauit, vt (testibus his qui aderant)
hora collationis aliquando rediturus
ad fratres, nutante prae nimia debili-
tate vestigio, semet ipsum supportare
non posset.
R. Pauperum collegio.
Lectio vi.
Sligitur vir Dei Antonius, cùm
dono sapientiae plenus esset, mul-
to tempore simplicem inter simpli-
sces vitam duxit. Sic arrogantiae fa-
stum humili corde declinans, sub
indocti specie tantum diuinae gratiae
lumen abscondit. Licet enim (vt ex
praemissis patet) feruentissimum do-
mus Dei zelum haberet, tamen
suo desiderio iam semel diuino nutu
fraudatus, a seipso iterum temerarie
sibi gloriae pondus assumere non
praesumpsit, donec eo, cui se iam
diutius commendauerat, disponen-
te, manifesto post indicio, eius in
conuentu simplicium fama creuit.
R. In doctrinae.
In tertio Nocturno.
Lectio sancti Euangelij secundum
Matthaeum. Lectio vij. Cap. 5. b.
IN illo tempore: Dixit Iesus di-
scipulis suis: Vos estis sal terrae;
quod si sal euanuerit, in quo salitur?
Et reliqua.
De Homilia sancti Augustini
Episcopii.
Lib. 1. de serm. Domini in monte,
cap. 12. Tom. 4.
NOn ergo tantum dixit: Vt vi-
deant bona opera vestra, sed
addidit: Et glorificent Pa-
trem vestrum qui in caelis est: vt hoc
ipsum, quod homo per bona opera
placet hominibus, non ibi finem
constituat, vt hominibus placeat, sed
referat hoc ad laudem Dei, et pro-
pterea placeat hominibus, vt in illo,
glorificetur Deus. Hoc enim lau-
dantibus expedit, vt non hominem.
sed Deum honorent.
R. Vitam probant.
Lectio viij
HOc autem in ipso homine,
A quem portabant, Dominus
ostendit, vbi admiratae sunt turbae,
paralytico sanato, virtutes eius, sicut
in Euangelio scriptum est: Timu-
runt, et glorificauerunt Deum, qui-
dedit potestatem talem hominibus.
Cuius imitator Apostolus Paulus di-
cit: Tantum autem audientes erant,
quoniam qui aliquando nos perse-
quebatur, nunc euangelizat fidem,
quam aliquando vastabat, et in me
glorificabant Deum.
Lectio IX.
R. Si quaeris.
DOcuerat discipulos Dominus,
ne propter humanam gloriam
Infra Octauam S. Antonij Confess.
IVNII.
70
boni essent, dicens: Cauente facere iu-
stitiam vestram coram hominibus,
vt videamini ab eis, alioquin merce-
dem non habebitis apud Patrem ve-
strum qui in caelis est. Sed rursus, ne
hoc peruerse intelligentes, homini-
bus placere metuerent, minusque
prodessent latendo, quod boni es-
sent, demonstrans quo fine innotesce-
re deberent: Luceat, inquit, lumen
vestrum coram hominibus, vt vi-
deant bona facta vestra, et glorificent,
Patrem vestrum qui in caelis est.
Te Deum laudamus.
In Vesperis fit commem. SS. Marci
et Marcelliani martyrum.
DIE XVIII. IVNII.
Sexta die infra Octauam
sancti Antonij.
In primo Nocturno leguntur Le-
ctiones de Scriptura occurrente.
In secundo Nocturno. Lectio iiij.
POst multum nam-
que temporis Fratres,
pro suscipiendis Or-
dinibus missi, ad ciui-
tatem Forliuij con-
fluxerunt: inter quos
et Antonius, necnon et quidam Fra-
tres de Praedicatoribus adfuerunt.
Cumque collationis hora Minister
loci Praedicatores ipsos sollicitaret, vt
exhortationis verbum fratribus adu-
natis aliquis eorum proponeret, nutu
Dei factum est, vt omnes loqui re-
nerent, et omnino se ad hoc impa-
ratos assererent. Tunc demum ad
Antonium idem Minister instigante
fortiter spiritu conuersus est, eumque,
de cuius scientia nil sibi constabat, in
hoc opus appellat, vt videlicet pro-
ponat in medium Fratribus, quid-
quid illi Spiritus suggereret. Ad
quod se seruus Dei minus idoneum,
humiliter respondit, quippe qui ex-
ercitatior habebatur in abluendis
vtensilibus coquinae, ceterisque hu-
iusmodi vilitatis officiis, quàm in ex-
ponendis diuinorum eloquiorum
mysteriis.
Lectio v.
R. Dono sapientiae.
Ed quid immoror multis? plane
cum tantam desuper gratiam ac-
cepisset, vt memoria pro codicibus
vteretur, nullum tamen in eo scientie
aliud perpendebatur indicium, nisi
quod pauca perraro litteraliter lo-
quebatur. Denique quanta poterat
virtute renitens, contrare tamen im-
peranti non valuit, et licet inuitus, ad
extremum consentiens, cum timore
Domini primo simpliciter fari coe-
pit. Sed cuius lucernam, dudum sub
modio positam, iam tunc super can-
delabrum Dominus statuere voluit,
tanta in progressu sermonis verbo-
rum luculentia, tantaque eum mysti-
carum scientiarum profunditate sus-
pendit, vt nimirum ex inopinato rei
euentu, vehementer omnes qui ade-
rant mirarentur, et vix vmquam au-
disse se talia faterentur.
Lectio vi.
R. Pauperum collegio.
NOn modica igitur fratres conso-
latione repleti, venerabantur
deinceps in viro reuelatam diuinitus
supernae sapientiae claritatem, vene-
rabantur nihilominus humilitatis
iam probatae virtutem. Non multo
post ad aures generalis Ministri res
Infra Octauam S. Antonij Confess.
71
IVNII.
gesta peruenit: qui mox in publicum
prodire compellens Antonium, offi-
cium sibi praedicationis iniunxit. Et
quidem digne verbi ministerio tradi-
tur, quippe qui diuina sapientia pol-
lens, pauperum in collegio primitus
pauper spiritu iam probatus, hunc
sibi honorem impudenter non arri-
puit, sed vocatus. At vero, ne facta
diuinitus haec vocatio dubitetur, ex
ipsius incolatu pariter et morte hoc
probatur. 2. In doctrinae.
In tertio Nocturno.
Lectio sancti Euangelij secundum
Matthaeum. Lectio vij. Cap. 5. b.
IN illo tempore: Dixit Iesus disci-
pulis suis: Vos estis sal terrae: quod
si sal euanuerit, in quo salitur? Et
reliqua.
De Homilia sancti Augustini
Episcopii.
Ex lib. 1. de serm. Domini in monte,
cap. 13. Tom. 4.
Ostquam Dominus cohorta-
tus est audientes, vt se praepa-
rarent ad omnia sustinenda
pro veritate atque iustitia, et non
absconderent bonum, quod acce-
pturi erant, sed ea beneuolentia di-
scerent, vt ceteros docerent, non ad
laudem suam, sed ad gloriam Dei
bona sua opera referentes: incipit
eos iam informare et docere quid
doceant, tamquam si quaererent di-
centes: Ecce, volumus omnia susti-
nere pro tuo nomine, et doctrinam
tuam non abscondere.
R. Vitam probant.
Lectio viij.
Ed quid est hoc ipsum quod ve-
tas abscondi, et pro quo iubes
omnia tolerari? Numquid aliud di-
cturus es contra ea, quae in lege scripta-
sunt? Non, inquit. Nolite enim pu-
tare, quoniam veni soluere legem aut
Prophetas: non veni soluere, sed ad-
implere. In hac enim sententia sensus,
duplex est, secundum vtrumque tra-
ctandum est. Nam qui dicit; Non veni-
soluere legem, sed adimplere: aut ad-
dendo dicit, quod minus habet; aut
faciendo, quod habet: nam qui addi-
dit, quod minus habet, non utique
soluit quod inuenit, sed magis perfi-
ciendo confirmat: et ideo sequitur, et
dicit: Amen dico vobis, donec trans-
eat caelum et terra, ita vnum, aut
vnus apex non praeteribit a lege, do-
nec omnia fiant. Dum enim fiunt,
etiam illa, quae adduntur ad perfe-
ctionem, multo magis fiunt illa, quae
praemissa sunt ad inchoationem.
R. Si quaeris miracula.
Nona Lectio legitur de SS. Marco et
Marcelliano, et commem. in Laudibus.
In Vesperis fit commemor. SS. Ger-
uasij et Protasij martyrum.
DIE XIX. IVNII.
Septima die infra Octauam sancti An-
tonij Confessoris.
In primo Nocturno, Lectiones de-
Scriptura occurrente.
In secundo Nocturno. Lectio iiij.
COnstitutus enim in
hac peregrinationis
miseria, et vita floruit,
et doctrina. Quarum
priorem, id est vitam,
voluntaria vilitas, sim-
plex innocentia, curaque disciplinae.
commendant. Alteram vero, quae est
Infra Oct. S. Antonij Confessoris.
IVNII.
71
doctrina, zelo iuncta charitas, veritas
et modestia comprobant. Sed haec
omnia quam excellenter in ipso cla-
rerint, quoniam per singula breui-
ter explicare non possem, tangam
succincte, quo modo cunctis aequali-
ter annuntiauerit veritatem. Haec si-
quidem virtus in ipso claruit in oculis
omnium, quae quidem miraculis po-
tior est, quia illa plerumque fallaciter
in vita decipiunt.
Lectio V.
R. Dono sapientiae.
HIc itaque sanctus in doctrinae
poculis mirabiliter affluens, tan-
to iustitiae libramine singulis sua red-
debat, quod siue magnis siue paruu-
lis loquebatur, aeque cunctos veritatis
iaculo feriebat. Nempe, qui iam cali-
cem passionis antea tam auido corde-
sitierat, nullius magnitudini, nec metu
mortis pro veritate cedebat: sed mi-
randa strenuitate etiam magnatorum
tyrannidi resistebat. Tanta namque
quasdam reprehensibiles grandesque
personas seueritate corripuit, vt ali-
plerumque famosi praedicatores hoc
audientes, ipsi ad intrepidam viri con-
stantiam trepidarent, et quodam pu-
sillanimitatis rubore perfusi, longe
abesse potius quam adesse volentes,
confusas manu vel veste frontes ob
ducerent.
Lectio vi.
R. Pauperum collegio.
ERat tamen sermo ipsius pro di-
uersis opportunitatibus semper
in gratia sale conditus: erat, inquam,
gratiosus pariter et seuerus, vt au-
dientibus amorem simul ingeret et
timorem. Sic igitur huius peregrina
tionis incolatus doctrina et vita prae-
clarus, diuinam in sancto vocationem
euidentissime probat: quam multi-
plex post mortem miraculorum cla-
ritas necessaria conclusione confir-
mat. R. In doctrinae.
In tertio Nocturno.
Lectio sancti Euangelij secun-
dum Matthaeum.
Lectio vij.
Cap. 5. b.
IN illo tempore: Dixit Iesus di-
scipulis suis: Vos estis sal terrae:
quod si sal euanuerit, in quo salitur:
Et reliqua.
De Homilia sancti Augustini
Episcopii.
Lib. 17. cap. 6. contra Faust. Manic.
ILle legem adimplet, qui ea facit
quae lex praecipit. Plenitudo enim
legis charitas, sicut dicit Aposto-
lus. Istam charitatem Dominus ex
hibere et donare dignatus est, mit-
tendo fidelibus suis Spiritum san-
ctum. Vnde item dicitidem Aposto-
lus: Charitas Dei diffusa est in cordi-
bus nostris per Spiritum sanctum.
qui datus est nobis. Et ipse Dominus:
In hoc scient omnes, quia discipuli-
mei estis, si vos inuicem diligatis.
Lectio viij.
R. Vitam probant.
IMpletur etiam lex, cum exhi-
bentur, quae ibi prophetata sunt.
Lex enim per Moysen data est: gratia
et veritas per Iesum Christum facta
est. Ipsa lex cum impleta est, gratia
et veritas facta est. Gratia pertinet ad
charitatis plenitudinem: veritas ad
prophetiarum impletionem. Et quia
vtrumque per Christum: ideo non
venit soluere legem, aut Prophetas,
sed adimplere: non vt legi adderen-
Infra Oct. S. Antonij Confessoris.
61
IVNII
clarus, diuinam in sancto vocationem
leuidentissime probat: quam multi
plex post mortem miraculorum cla-
ritas necessaria conclusione confir-
mat. R. In doctrinae.
In tertio Nocturno.
Lectio sancti Euangelij secun-
dum Matthaeum.
Lectio vij.
Cap. 5. b.
IN illo tempore: Dixit Iesus disci-
pulis suis: Vos estis sal terrae: quod
si sal euanuerit, in quo salitur? Et
reliqua.
De Homilia sancti Augustini
Episcopii.
Lib. 17. cap. 6. contra Faust. Manich.
ILle legem adimplet, qui ea facit
quae lex praecipit. Plenitudo enim
legis charitas, sicut dicit Aposto-
lus. Istam charitatem Dominus ex
hibere et donare dignatus est, mit
tendo fidelibus suis Spiritum san-
ctum. Vnde item dicit idem Aposto
lus: Charitas Dei diffusa est in cordi-
bus nostris per Spiritum sanctum,
qui datus est nobis. Et ipse Dominus:
In hoc scient omnes, quia discipuli
mei estis, si vos inuicem diligatis.
Lectio viij
R. Vitam probant.
IMpletur etiam lex, cum exhi-
bentur, quae ibi prophetata sunt.
Lex enim per Moysen data est: gratia
et veritas per Iesum Christum facta
est. Ipsa lex cum impleta est, gratia
et veritas facta est. Gratia pertinet ad
charitatis plenitudinem: veritas ad
prophetiarum impletionem. Et quia
vtrumque per Christum: ideo non
venit soluere legem, aut Prophetas,
tur, quae deerant; sed vt fierent, quae
scripta erant, quod ipsa eius verba te-
stantur. Non enim ait: lota vnum,
aut vnus apex non transibit a lege,
donec addantur quae desunt; sed, do-
nec omnia fiant.
R. Si quaeris miracula.
Nona Lectio legitur de sanctis Ger-
uasio et Protassio, cum commemoratio-
ne in Laudibus.
DIE XX. IVNII.
OCTAVA
sancti Antonij. Duplex.
Ad Vesperas omnia vt in primis Ve-
speris Festi, et fit commem. S. Siluerij
Papae et martyris.
In primo Nocturno, Lectiones de-
Scriptura occurrente.
In secundo Nocturno:
Lectio iiij.
IGitur beatus Anto-
nius morti appropin-
quans, Vnctionem ex-
tremam deuote susci-
piens, Psalmos poeni-
tentiales cum fratri-
bus decantauit. Quibus finitis, pau-
lulum quasi dimidia hora sustinuit:
et inter manus assistentium leni-
ter quasi dormiens expirauit. Mor-
tuus est autem sexta Feria gloriosus
Confessor Antonius, die mensis lu-
nij tertiadecima, anno incarnationis
Dominicae millesimo ducentesimo
trigesimo primo. Post mortem vero
eius, non statim eius transitum fra-
tres propalare volebant, eo quod
tumultuantis populi multitudinem
importune super se irruituram for-
midabant. Sed quod fratres celando
In Octaua S. Antonii Confessoris.
IVNII.
62
non intimant, hoc mirabiliori ordi-
ne cunctis innotuit.
Lectio v.
R. Dono sapientiae.
AD huc enim omnes, praeter as-
Asstentes, gnorabant, cum pro-
tinus cateruatim per ciuitatem pue
ri gradientes clamabant: Mortuus
est pater sanctus: Mortuus est (in-
quiunt) sanctus Antonius. Quo au-
dito, maximus vtriusque sexus fa-
ctus est concursus populorum, et
antequam corpus sepulturae trada-
tur, non modica controuersia ori-
tur. Nam nonnulli ciuium eum
apud Sorores pauperes sepeliendum
iudicant, ceteri vero apud Fratres.
Cumque sedari non possent, per
Fratres Episcopi sententia postula-
tur. Qui in causa ipsa diligenter pro-
cedens, quarto die post sancti viri-
transitum pro Fratribus sententiam
diffinitiuam tulit.
Lectio vi.
R. Pauperum collegio.
POst latam autem sententiam,
Episcopus cum clero, Potestas
cum magnatibus, atque militibus,
et innumera populi multitudine,
ordinatis processionibus ad cellam
pergunt, corpus subleuant, hume-
rosque ad portandum optimates qui
que submittunt. Sic demum cum
hymnis, et canticis, ac luminarium
numerositate copiosa solemniter in
cedentes, ad sanctae Dei genitricis ec-
clesiam veniunt, vbi ipsum expletis
Missarum solemnijs honorifice die
transitus sui quinto sepelierunt. Sta-
tim autem miraculorum prodigia
coruscare coeperunt. Nam quacum-
que infirmitate detenti tumbam eius
contingebant, optatam continuo sa-
nitatem recipiebant. Qui vero acce-
dere, vel adduci prae turba non pote-
rant: salui coram omnibus etiam prae-
foribus in platea fiebant.
R. In doctrinae.
In tertio Nocturno.
Lectio sancti Euangelij secun-
dum Matthaeum.
Lectio vij.
Cap. 5. b.
IN illo tempore: Dixit Iesus disci-
pulis suis: Vos estis sal terrae: quod
si sal euanuerit, in quo salitur? Et
reliqua.
De Homilia sancti Augustini
Episcopii.
Tract. 6. in Epist. 1. Ioan. in fine.
QVicumque ergo soluerit vnum
ex mandatis istis minimis
et docuerit sic homines, mi-
nimus vocabitur in regno caelorum.
Quid est, soluerit? Quid est, do-
cuerit? Soluitur factis, et docetur
verbis. Qui praedicas non furan-
dum, furaris? Soluit ergo in facto,
qui furatur, et quisquis docet sic
minimus vocabitur in regno caelo-
rum, id est, in Ecclesia huius tempo-
ris. Qui autem fecerit, et sic docue-
rit, magnus vocabitur in regno caelo-
rum. Ex eo quod dixit hic, fecerit,
contra hoc ibi dixit, soluerit, id est,
non fecerit, et docuerit sic. Ille ergo
soluit, qui non facit.
Lectio viij.
R. Vitam probant.
PHarisaeos cogitabat, cum ista di-
ceret, qui soluebant legem fa-
ctis, et docebant verbis. De quibus
alio loco dicit: Quae dicunt, facite.
quae autem faciunt, facere nolite.
Officium Translationis S. P. S. Francisci.
73
tur, quae deerant; sed vt fierent, quae
scripta erant, quod ipsa eius verba te-
stantur. Non enim ait: lota vnum,
aut vnus apex non transibit a lege,
donec addantur quae desunt; sed, do-
nec omnia fiant.
R. Si quaeris miracula.
Nona Lectio legitur de sanctis Ger-
uasio et Protasio, cum commemoratio-
ne in Laudibus.
OFFICIVM
TRANSLATIONIS
sancti Patris nostri Francisci Con-
fessoris. Duplex.
Ad Vesperas, Antiphona.
FRanciscus vir cattholicus, & totus
Apostolicus, Ecclesiae teneri fi-
dem Romanae docuit, Presbyterosque
monuit prae cunctis reuereri. Ps. Di-
xit Dominus. Antiphona. Coepit sub
Innocentio, cursumque sub Honorio
perfecit gloriosum: succedens his
Gregorius, magnificauit amplius mi-
raculis famosum. Psalmus. Confite-
bor. Antiphona. Hunc sanctus prae-
elegerat in patrem, quando praeerat
Ecclesiae Minori: hunc spiritu pro-
phetico praeuisum, Apostolico prae-
dixerat honori. Pss Beatus vir.
Antiphona. Franciscus Euangelicum
nec appicem vel unicum transgredi-
tur, nec iota: nil iugo Christi sua-
uius, hoc onere nil leuius, in huius
vitae rota. Ps. Laudate pueri.
Antiphona. Hic creaturis imperat, qui-
nutui subiecerat se totum Creatoris:
quidquid in rebus reperit delecta-
menti, regerit in gloriam Factoris.
Psalmus. Laudate Dominum omnes
gentes.
Capitulum.
Galat. 6. d
FRatres, Mihi autem absit glo-
riarr, nisi in cruce Domini no-
stri Iesu Christi: per quem mi-
hi mundus crucifixus est, et ego
Hymnus.
mundo.
PRoles de caelo prodiit,
Nouis vtens prodigiis,
Caelum caecis aperuit,
Siccis mare vestigijs.
Spoliatis Aegyptiis
Transit diues, sed pauperis
Nec rem, nec nomen perdidit,
Factus felix pro miseris.
Assumptus cum Apostolis
In montem noui luminis,
In paupertatis praedijs
Christo Franciscus intulit:
Fac tria tabernacula,
Votum secutus Simonis:
Quem huius non deseruit
Numen, vel omen nominis:
Legi, Prophetae, gratiae
Gratum gerens obsequium,
Trinitatis officium
Festo solemni celebrat.
Dum reparat virtutibus
Hospes triplex hospitium:
Et beatarum mentium,
Dum teplum Christo consecrat.
Domum, portam, et tumulum
Pater Francisce visita,
Et Euae prolem miseram
A somno mortis excita. Amen.
V. Ora pro nobis beate pater Francisce-
R. Vt digni efficimur promissionibus
Christi.
Ad Magnificat, An. O stupor,
et gaudium, o Iudex homo mentium,
tu nostrae militiae currus, et auriga.
Officium Translationis S. P. N. Francisci-
74.
Ignea praesentibus transfigurantum fra-
tribus, in solari specie vexit te quadri-
ga. In te signis radians, in te ventura
nuntians, requieuit spiritus duplex
prophetarum. Tuis adsta posteris, Pa-
ter Francisce, miseris: nam increscunt
Oratio.
gemitus ouium tuarum.
DEus, qui Ecclesiam tuam bea-
ti Francisci meritis fetu no-
uae prolis amplificas: tribue
nobis ex eius imitatione terrena de-
spicere, et caelestium donorum semper
participatione gaudere. Per Dominum.
Et fit commemoratio Octauae, et
S. Vrbani Papae et martyris.
Ad Matutinum, Inuitatorium.
Regi, quae fecit opera Christo confi-
teantur: * Cuius in sancto vulnera
Francisco renouantur. Ps. Venite,
exultemus.
Hymnus.
IN caelesti collegio
Nouus collega tollitur:
In sanctorum rosario
Nouellus flos producitur.
Franciscus florens gratia,
Forma factus humilium
Laetus potitur gloria,
Sortis consors sublimium.
Metit de sparso semine
Plenae messis manipulum:
Fallens sub terrae tegmine
Nostrae salutis aemulum.
Hic carnis supercilium
Legi subiecit spiritus:
Mundum vicit et vitium,
Se victo victor inclytus.
Linguae manus praeambula
Verbo parauit semitam,
Et amplectuntur saecula
Doctrinam facto proditam.
In paupertantis praedio.
Minorum plantans vineam,
Ostendit magisterio
Vitae viuendi lineam.
Ad aeternas diuitias
Turbam allexit pauperum,
Quos ad caeli delicias
Lingua vocauit operum.
Vita, doctrina splenduit:
Resplendet et miraculis:
Sic praefuit; quod profuit
Viua lucerna populis.
Summi Regis palatio
Doctor loca discipulos,
Salutis priuilegio
Christi praemuni famulos.
De tenebris miseriae
Sequaces stellae praeuiae,
Quaeramus Patrem gratiae,
Consortes tandem gloriae. Amen.
In primo Nocturno, Antiphona.
Hic vir in vanitatibus nutritus inde
center, diuinis charismatibus praeuen-
tus est clementer. Ps. Beatus vir,
qui non. An. Excelsi dextrae gratia mi-
rificè mutatus: dat lapsis spem de ve-
nia, cum Christo iam beatus. Psal-
mus. Quare fremuerunt. An. Man-
suescit, sed non penitus in primis per-
languores, qui captis armis caelitus ad
plenum mutat mores. Ps. Domine
quid multiplicati. V. Amauit eum Do-
minus, et ornauit eum. R. Stolam glo-
riae induit eum.
Lectiones primi Nocturni leguntur
de Scriptura occurrente.
R. I. Franciscus vt in publicum cessat ne-
gotiari, in agrum mox Dominicum se
cedit meditari: * Inuentum Euangeli-
cum thesaurum vult mercari. V. Deum,
Officium Translationis S. P. V. Francisci.
75
quid agat unicum consultans audit ce-
licum insigne sibi dari. Inuentum.
R. II. In Dei feruens opere statim vt sua
vendidit, operibus impendere pecu-
niam intendit: * Quae graui suo pon-
dere cor liberum offendit. V. Quam
formidante paupere pres bytero recipe-
re, abiectam vilipendit. Quae graui.
R. iij. Dum pater hunc persequitur,
latens dat locum irrae, constanter post
aggreditur in publicum prodire: Squa-
lenti vultu cernitur, putatur insanire.
V. Luto, saxis impetitur: sed patiens vir-
nititur vt surdus pertransire. Squalen-
ti. Gloria Patri. Squalenti.
In secundo Nocturno, Antiphona.
Pertractum domi verberat plus cun-
ctis furens pater: obiurgans vincit, car-
cerat, quem furtim soluit mater. Psa-
mus. Cum inuocarem. An. Iam li-
ber patris furiae non cedit effrenati, cla-
mans se voluntarie pro Christo mala-
pati. Ps. Verba mea. An. Ductus
ad loci Praesulem sua patri resignat: nu-
dusque manens, exulem in mundo se
designat. Ps. Domine Dominus.
V. Os iusti meditabitur sapientiam.
R. Et lingua eius loquetur iudicium.
Lectiones secundi Nocturni dicun-
tur vt supra die 25. Maij. pag. 55.
R. iiij. Dum seminudo corpore laudes
decantat Gallicae zelator nouae legis, la-
tronibus in nemore, * Respondit sic
prophetice: Praeco sum magni Regis.
V. Audit in niuis frigore proiectus: Ia-
ce rustice, futurus pastor gregis. Re-
spondit.
R. v. Amicum quaerit pristinum, qui-
spretum in coenobio tunicula contexit:
contempti gaudens hominum, Le-
prosis fit obsequio, quos antea despe-
xit. V. Sub typo trium Ordinum, tres,
nutu Dei praeuio Ecclesias erexit.
Leprosis.
R. vi. Audit in Euangelio, quae suis
Christus loquitur ad praedicandum,
missis. Hoc, inquit, est quod cupio.
* Laetanter his innititur, memoriae
commissis. V. Non vtens virga, cal-
ceo, nec pera: fune cingitur, duplici-
bus dimissis. Laetanter. Gloria Patri.
Laetanter.
In tertio Nocturno, An. Cor ver-
bis nouae gratiae sollicitus apponit, ver-
bumque poenitentiae simpliciter pro-
ponit. Ps. Domine quis habitabit.
An. Pacem, salutem nuntiat in spiri-
tus virtute, veraeque paci sociat lon-
ginquos a salute. Ps. Domine in
virtute. An. Vt nouis Sancti meri-
ta remunerentur natis: his noua tradit
monita, viam simplicitatis. Ps. Do-
mini est terra. V. Lex Dei eius in cor-
de ipsius. R. Et non supplantabuntur
gressus eius.
Lectio sancti Euangelij secun-
dum Matthaeum.
Cap. 11. d
Lectio vij.
IN illo tempore: Respondens le-
sus dixit: Confiteor tibi Pater.
Done caeli et terrae, quia abscondisti
haec a sapientibus et prudentibus,
et reuelasti ea paruulis. Et reliqua.
Homilia sancti Augustini Episcopii.
Serm. S. de verbis Domini.
SI digne, si diligenter, si, quod pri-
mum est, pie consideremus: in-
ueniemus primitus non semper,
cum in Scripturis legimus confessio-
nem, debere nos intelligere vocem-
Officium Translationis S. V. V. Francisci.
76
peccatoris. Maxime autem hoc di-
cendum fuit, et hinc admonenda
charitas vestra, quia mox, vt hoc ver-
bum sonuit vox lectoris, secutus est
etiam sonus tunsionis pectoris ve
stri: audito scilicet, quod Dominus
ait: Confiteor tibi Pater: in hoc ipso
quod sonuit Confiteor, pectora tu-
tudistis.
R. Carnis spicam contemptus area
Franciscus frangens, terens terrea
* Granum purum excussa palea, sum
mi Regis intrat in horrea. V. Viuo pani-
morte iunctus, vita viuit vita functus.
Granum purum.
Lectio viij.
TVndere autem pectus quid est,
nisi arguere quod latet in pe-
ctore, et euidenti pulsu occultum ca-
stigare peccatum? Quare hoc feci-
stis, nisi quia audistis: Confiteor tibi
Pater? Confiteor audistis: qui confi-
tetur, non attendistis. Nunc ergo
aduertite. Si Confiteor Christus di-
xit, a quo longè est omne peccatum,
non solius est confiteri peccatoris,
sed etiam aliquando laudatoris. Con-
fitemur ergo siue laudantes Deum,
siue accusantes nosmet ipsos. Pia est
utraque confessio, siue cum te re-
prehendis, qui non es sine peccato,
siue cum illum laudas, qui non po-
test habere peccatum.
R. De paupertatis horreo sanctus Fran-
ciscus satiat turbam Christi fameli-
cam, in via ne deficiat: * Iter pandit ad
gloriam, et vitae viam ampliat. V. Pro-
paupertatis copia regnat diues in pa-
tria, reges sibi substituens, quos hic
ditat inopia. Iter pandit. Gloria Patri-
Iter pandit.
Nona Lectio de sancto Vrbano, nisi
legenda sit de Feria secunda vel quarta
Rogationum.
AD LAVDES,
et per Horas, An.
Anctus Franciscus, praeuis oratio-
num studiis, quid faciat instructus:
non sibi soli viuere, sed et aliis proffice-
re vult Dei zelo ductus. Ps. Dominus re-
gnauit. cum reliq. An. Hic praedican-
do circuit, et quem non homo docuit.
fit doctis in stuporem: virtutum verba
loquitur, nouumque noua sequitur mi-
litia ductorem. An. Tres Ordines hic
ordinat: primumque fratrum nominat
Minorum: pauperumque fit Domina-
rum medius: sed Poenitentium tertius
sexum capit vtrumque. An. Doctus
doctrice gratia, doctus experientia, que
sunt perfectionis: haec fratres docet
omnia, tam factis quam frequentia
melliflui sermonis. An. Laudans
laudare monuit, laus illi semper ad
fuit, laus, inquam, Saluatoris: inui-
tat aues, bestias, et creaturas alias ad
laudem Conditoris. Capitulum. Fra-
tros, Mihi autem absit.
Hymnus.
PLaude turba paupercula
Patre ditata paupere:
Laudis propina pocula
Sacro depressa ubere.
Hic simplex, rectus, humilis,
Pacis cultor amabilis,
Lumen in vase fictili
Ardens, lucens in fragili.
Vili contectus tegmine,
Sancto calescens flamine,
Vicit calorem, caumata,
Christidum gestat stigmata.
Car-
Officium Translationis S. P. V. Francisci.
77.
Carnem, mundumque conterens,
Hostes malignos proterens,
LAuream victor meruit,
Aureolam dum docuit.
Pauper, nudus egreditur,
Caelum diues ingreditur:
Spargit virtutum munera,
Aegris profligat vulnera.
Verorum Pater pauperum
Nos pauperes fac spiritu:
Consortes redde Superum
Ereptos ab interitu.
Patri, Nato, Paraclito
Decus, honor, et gloria,
Sancti sint huius merito
Nobis aeterna gaudia. Amen.
V. Ora pro nobis beate pater Fran-
cisce. R. Vt digni efficimur promis-
sionibus Christi.
Ad Benedictus, Antiphona.
O martyr desiderio, Francisce, quan-
to studio compatiens hunc sequeris,
quem passum libro reperis, quem ape-
ruisti. Tu contuens in aere Seraph in
cruce positum, ex tunc in palmis, la-
tere, & pedibus effigiem fers plaga-
rum Christi. Tu gregi tuo prouide,
qui post felicem transitum, dirae prius
et liuidae, glorificatae speciem carnis
praetendisti. Oratio vt supra.
Et fit commemoratio Octauae, et
S. Vrbani Papae et martyris.
Ad Tertiam, Capitulum. Fratres,
Mihi autem absit.
R. breue. Amauit. V. Os iusti.
Ad Sextam, Capitulum. Galat. 6.
ET quicumque hanc regulam se-
cuti fuerint, pax super illos, et
misericordia, et super Israel Dei.
R. breue. Os iusti. V. Lex Dei eius.
Ad Nonam, Capitulum. Galet. 6.
DE cerero nemo mihi molestus
sit: ego enim stigmata Domini
Iesu in corpore meo porto. Gratia
Domini nostri Iesu Christi cum spi-
ritu vestro, fratres, Amen.
R. breue. Lex Dei. V. Iustum deduxit.
In ij. Vesperi, An. Sanctus Fran-
ciscus. cum relique de Laudib. Ps. et
Capitul. vt in j. Vesperis. Hymnus.
DEcus morum, dux Minorum
Franciscus tenens brauium,
In te vite datur vitae,
Christe redem pror omnium.
Plaudat frater, regnat pater
Conciuis caeli ciuibus:
Cedat fletus, psallat coetus,
Exultet caelum laudibus.
Demptum solo, datum polo
Signorum probant opera:
Ergo viuit, nam adiuit
Aterna Christi munera.
Pro terrenis votis plenis,
Reportat dona gloriae:
Quem decoras, quem honoras,
Summae Deus clementiae.
Hunc sequantur, huic iungantur,
Qui ex Aegypto exeunt:
In quo duce, clara luce,
Vexilla regis prodeunt.
Regis signum ducem dignum
Insignit manu, latere:
Lux accedit, nox recedit,
Iam lucis orto sidere.
Est dux fidus, clarum sidus
Ducit, relucet, deuia
Deuitando, demonstrando
Beata nobis gaudia.
Mina gregem dux ad regem,
Collisor hostis callidi:
Oficium de sanctissimo Sacramento.
Nos conducas, et inducas
Ad coenam Agni prouidi. Amen.
V. Ora pro nobis beate pater Francisce-
R. Vt digni efficimur promissionibus
Christi.
Ad Magnificat, Antiphona.
O virum mirabilem in signis et pro-
digiis, languores cum daemoniis quos-
libet pellentem: dat aurem suis
auium predicans siluestrium verbis in-
tendentem. O vitam laudabilem, qua-
fidem sic magnificat: sed et multos vi-
uificat mortuos defunctus. Francisce-
nos caelestium fac consortes ciuium,
quibus es coniunctus. Oratio vt.
supra.
OFFICIUM
DE SS. SACRAMENTO.
Quod Feria V. cuiusque Hebdomadae extra tempus Aduentus et Quadra-
gesimae, non inpedita Officio nouem Lectionum, aut Vigiliae, fieri potes.
ritu Officij Semiduplicis, ex concessione S. D. N. PIV. Pont. Maximi
AD VESPERAS,
Antiphona. Sacerdos in aeternum.
Psalmus 109.
DIxit Dominus Do-
mino meo: Sede a
dextris meis.
Donec ponam ini-
micos tuos: scabel-
lum pedum tuorum.
Virgam virtutis tuae emittet Domi-
nus ex Sion: dominare in medio ini-
micorum tuorum.
Tecum principium in die virtutis
tuae in splendoribus sanctorum: ex
utero ante luciferum genui te-
lurauit Dominus, et non poenite
bit eum: Tu es Sacerdos in aeternum
secundum ordinem Melchisedech.
Dominus a dextris tuis: confregij.
in die irae suae reges.
ludicabit in nationibus, implebit
ruinas: conquassabit capita in terra
multorum.
De torrente in via bibet: propterea
exaltabit caput.
An. Sacerdos in aeternum Christus
Dominus secundum ordinem Mel-
chisedech, panem et vinum obtulit.
Antiphona. Miserator Dominus.
Psalmus 110.
COnfitebor tibi Domine in to-
to corde meo: in consilio iu-
storum, et congregatione.
Magna opera Domini: exquisita in
omnes voluntates eius.
Confessio et magnificentia opus
eius: et iustitia eius manet in saecu-
lum saeculi.
Memoriam fecit mirabilium suo-
rum, misericors et miserator Do-
minus: escam dedit timentibus se.
Officium de sanctissimo Sacramento.
79.
tisui: virtutem operum suorum an-
nuntiabit populo suo.
Vt det illis hereditatem gentium: ope-
ra manuum eius veritas et iudicium.
Fidelia omnia mandata eius, con-
firmata in saeculum saeculi: facta in
veritate et aequitate.
Redemptionem missit populo suo:
mandauit in aeternum testamen-
tum suum.
Sanctum et terribile nomen eius:
innitium sapientiae timor Domini.
Intellectus bonus omnibus facien-
tibus eum: laudatio eius manet in
saeculum saeculi.
An. Miserator Dons escam dedit timen-
tibus se in memoria suorum mirabilium.
Psalmus 115.
Ant. Calicem.
CRedidi, propter quod locutus
sum: ego autem humilitus
sum nimis.
Ego dixi in excessu meo: Omnis
homo mendax.
uid retribuam Domino: pro om-
nibus quae retribuit mihi?
Calicem salutaris accipiam: et no-
men Domini inuocabo.
QVota mea Domino reddam coram
omni populo eius: pretiosa in con-
spectu Domini mors sanctorum eius.
O Domine, quia ego seruus tuus:
go seruus tuus, et filius ancillae tuae.
Dirupisti vincula mea: tibi sacrifi-
cabo hostiam laudis, et nomen Do-
mini inuocabo.
QVota mea Domino reddam in conspectu
omnis populi eius: in atriis domus
Domini, in medio tui Ierusalem.
An. Calicem salutaris accipiam, et
sacrificabo hostiam laudis.
Psalus 127.
An. Sicut nouellae,
BEati omnes qui timent Domi-
num: qui ambulant in viis eius.
Labores manuum tuaru quia man-
ducabis: beatus es, et bene tibi erit.
Vxor tua sicut vitis abundans: in la-
teribus domus tuae.
Filij tui sicut nouellae oliuarum: in
circuitu mensae tuae.
Ecce sic benedicetur homo: qui ti-
met Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion: et
videas bona Ierusalem omnibus die
bus vitae tuae.
Et videas filios filiorum tuorum: pa-
cem super Israel.
An. Sicut nouellae oliuarum, Ecclesia
filij sint in circuitu mensae Domini.
Psalmus 147.
An. Qui pacem.
LAuda Ierusalem Dominum:
lauda Deum tuum Sion.
Quonia confortauit seras portarum
tuarum: benedixit filiis tuis in te.
Qui posuit fines tuos pacem: et adi-
pe frumenti satiat te-
Qui emittit eloquium suum terrae:
velociter currit sermo eius.
Qui dat niuem sicut lanam: nebu-
lam sicut cinerem spargit.
Mitit crystallum suam sicut buc
cellas. ante faciem frigoris eius quis
sustinebit:
Emittet. verbum suum, et liquefaciet
ea: flabit spiritus eius, et fluent aquae.
Qui annuntiat verbum suum la-
cob: iustitias et iudicia sua Israel.
IN on fecit taliter omni nationi: et
iudicia sua non manifestauit eis.
Ant. Qui pacem ponit fines Ecclesiae
frumenti adipe satiat nos Dominus.
Officium de sanctissimo Sacramento.
80.
Capitulum. I. Cor. 11.
FRatres, Ego enim accepi a-
Domino, quod et tradidi vo-
bis: quoniam Dominus Iesus
in qua nocte tradebatur, accepit pa-
nem, et gratias agens fregit, et
dixit: Accipite et manducate: hoc
est corpus meum, quod pro vobis
tradetur: hoc facite in meam com-
memorationem.
Hymnus.
PAnge lingua gloriosi
Corporis mysterium,
Sanguinisque pretiosi,
Quem in mundi pretium
Fructus ventris generosi
Rex effudit gentium.
IN obis datus, nobis natus
Ex intacta Virgine,
Et in mundo conuersatus,
Sparso verbi semine,
Sui moras incolatus
Miro clausit ordine.
In supremae nocte coenae-
Recumbens cum fratribus,
Obseruata lege plene
Cibis in legalibus,
Cibum turbae duodenae
Se dat suis manibus.
erbum caro, panem verum
Verbo carnem efficit:
itque sanguis Christi merum,
Et si sensus deficit:
Ad firmandum cor sincerum
Sola fides sufficit.
Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Nouo cedat ritui:
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.
Genitori, Genitoque
Laus et iubilatio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio:
Procedenti ab vtroque
Compar sit laudatio. Amen.
V. Panem de caelo praestitisti eis, alle-
luia. R. Omne delectamentum in se
habentem, alleluia.
Ad Magnificat, An. O quam su-
uis est Domine spiritus tuus, qui vt
dulcedinem tuam in filios demonstra-
res, pane suauissimo de caelo praestito,
esurientes reples bonis, fastidiosos di-
uites dimittens inanes.
Oratio.
DEus, qui nobis sub Sacra-
mento mirabili, passionis
tuae memoriam reliquisti:
tribue quaesumus, ita nos Corporis,
et Sanguinis tui sacra mysteria vene-
rari, vt redemptionis tuae fructum
in nobis iugiter sentiamus. Qui vi-
uis et regnas.
Ad Completorium, et per Horas in
fine Hymnorum dicitur, Gloria tibi
Domine, Qui natus es de Virgine.
Ad Matutinum, Inuitatorium.
Christum Regem adoremus domi-
nantem gentibus: * Qui se manducan-
tibus dat spiritus pinguedinem. Psal-
mus. V. enite, exultemus. 2. Hymnus.
SAcris soleniis iuncta sint gaudia,
Et ex precordijs sonent preconia,
Recedant veterra, noua sint omnia,
Corda, voces, et opera.
Noctis recolitur coena nouissima,
Qua Christus creditur agnum et
a ma-
81.
Officium de sanctissimo Sacramento.
Dedisse fratribus, iuxta legitima
Priscis indulta patribus.
Post agnum typicu, expletis epulis,
Corpus Dominicum datum disci-
pulis,
Sic totum omnibus, quod totum
singulis,
IEius fatemur manibus.
Dedit fragilibus corporis ferculum,
Dedit et tristibus sanguinis poculum
Dicens, Accipite quod trado vascu-
lum.
Omnes ex eo bibite.
Sic sacrificium istud instituit,
Cuius officium committi voluit
Solis presbyteris, quibus sic congruit,
Vt summant, et dent ceteris.
Panis angelicus fit panis hominum,
Dat panis caelicus figuris terminum,
O res mirabilis, manducat Dominum
Pauper, seruus, et humilis.
Te trina Deitas unaque poscimus,
Sic nos tu visita, sicut te colimus:
Per tuas semitas duc nos quo tendi-
mus,
Ad lucem quam inhabitas. Amen.
In primo Nocturno, An. Fru-
ctum salutiferum.
Psalmus 1.
BEatus vir qui non abijt in con-
silio impiorum, et in via pecca-
torum non stetit: et in cathedra pe-
stilentiae non sedit.
Sed in lege Domini voluntas eius:
et in lege eius meditabitur die ac-
nocte.
Et erit tamquam lignum, quod
plantatum est secus decursus aqua-
rum: quod fructum suum dabit in
tempore suo.
quaecumque faciet, prosperabuntur.
IN on sic impij, non sic: sed tam-
quam puluis, quem proiicit ventus
a facie terrae.
Ideo non resurgent impij in iudi-
cio: neque peccatores in concilio
iustorum.
Quoniam nouit Dominus viam iu-
storum: et iter impiorum peribit.
An. Fructum salutiferum gustandum
dedit Dominus mortis suae tempore.
An. Afructu.
Psalmus 4.
CVm inuocarem, exaudiuit me
Deus iustitiae meae: in tribula-
tione dilatasti mihi.
Miserere me i: et exaudi orationem
meam.
Filij hominum usquequo graui cor-
de? vt quid diligitis vanitatem, et
quaeritis mendacium?
Et scitote quoniam mirificauit Do-
minus sanctum suum: Dominus ex-
audiet me, cum clamauero ad eum.
Irascimini, et nolite peccare: quae
dicitis in cordibus vestris, in cubili-
bus vestris compungimini.
Sacrificate sacrificium iustitiae, et
sperate in Domino: multi dicunt,
Quis ostendit nobis bona?
Signatum est super nos lumen vul-
tus tui Domine: dedisti laetitiam in
corde meo.
Afructu frumenti, vini, et olei sui:
multiplicati sunt.
In pace in idipsum: dormiam, et
requiescam.
Quoniam tu Domine singulariter
in spe: constituisti me.
An. A fructu frumenti et vini multipli-
Et folium eius non defluet: et omnia icati fideles in pace Christi requiescunt.
Oficium de sanctissimo Sacramente.
3
Antiphona. Communione calicis.
Psalmus 15.
COnserua me Domine, quo-
niam speraui in te: dixi Domi-
no, Deus meus es tu, quoniam bo-
norum meorum non eges.
Sanctis, qui sunt in terra eius: mirifi-
cauit omnes voluntates meas in eis.
Multiplicatae sunt infirmitates eo-
rum: postea accelerauerunt.
IN on congregabo conuenticula eo-
rum de sanguinibus: nec memor
ero nominum eorum per labia mea.
Dominus pars hereditatis meae, et
calicis mei: tues qui restituus haere-
ditatem meam mihi.
Funes ceciderunt mihi in praecla-
ris: etenim hereditas mea praeclara
est mihi.
Benedicam Dominum, qui tribuit mihi.
intellectum: insuper et vsque ad no-
ctem increpuerunt me renes mei.
Prouidebam Dominum in conspe-
ctu meo semper: quoniam a dextris
est mihi, ne commouear.
Propter hoc letatum est cor meum.
et exultauit lingua mea: insuper et
caro mea requiescet in spe-
Quoniam non derelinques animam
meam in inferno: nec dabis san-
ctum tuum videre corruptionem.
Notas mihi fecisti vias vitae, adim-
plebis me laetitia cum vultu tuo: de
ectationes in dextera tua vsque in
finem.
An. Communione calicis, quo Deus
ipse sumitur, non vitulorum sanguine,
congregauit nos Dominus. V. Panem
caeli dedit eis, allelui. R. Panem An-
gelorum manducauit homo, alleluia.
Pater noster. Absolatio. Eraudi Do-
mine. V. Iube domne. Benedictio. Be-
nedictione perpetua.
Lectiones primi Nocturni de Scri-
ptura occurrente.
R. j. Immolabit hoedum multitudo fi-
liorum Israel ad vesperam Paschae:
* Et edent carnes, et arymos panes,
V. Pascha nostrum immolatus est Chri-
stus: itaque epulemur in acymis sin-
ceritatis et veritatis. Et edent. Benedi-
ctio. Vnigenitus Dei filius.
R. ij. Comedetis carnes, et saturabi-
mini panibus: * Iste est panis, quem
dedit vobis Dominus ad vescendum.
V. Non Moyses dedit vobis panem de
caelo, sed Pater meus dat vobis panem
de caelo verum. Iste est panis. Benedi-
ctio. Spiritus sancti gratia.
R. iiij. Respexit Elias ad caput suum sub
cinericium panem: qui surges commedit
et bibit: * Et ambulauit in fortitudine
cibi illius vsque ad montem Dei. V. Si
quis manducauerit ex hoc pane, viuet
in aeternum. Et ambulauit. Gloria. Et.
In secundo Nocturno.
Psalmus 13.
An. Memor sit.
EXaudiat te Dominus in die tri-
bulationis: protegat te nomen
Dei Iacob.
Mittat tibi auxilium de sancto: et
de Sion tueatur te-
Memor sit omnis sacrificij tui: et
holocaustum tuum pingue fiat.
Tribuat tibi secundum cor tuum:
et omne consilium tuum confirmet.
Laetabimur in salutari tuo: et in no-
mine Dei nostri magnificabimur.
Impleat Dominus omnes petitio-
nes tuas: nunc cognoui quoniam
Officium de sanctissimo Sacramento.
83.
saluum fecit Dominus Christum suum.
Exaudiet illum de caelo sancto suo:
in potentatibus salus dexterae eius.
Hi in curribus, et hi in equis: nos
autem in nomine Domini Dei no-
stri inuocabimus.
Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos
autem surreximus, et erecti sumus.
Lomine saluum fac regem: et ex-
audi nos in die, qua inuocaueri-
mus te-
An. Memor sit Dominus sacrificij no-
stri, et holocaustum nostrum pingue fiat.
An. Paratur nobis.
Psalmus 2
DOminus regit me, et nihil
mihi derit: in loco pascuae ibi
me collocauit.
Super aquam refectionis educauit.
me: animam meam conuertit.
Deduxit me super semitas iustitiae.
propter nomen suum.
Nam et si ambulauero in medio
vmbrae mortis, non timebo mala:
quoniam tu mecum es.
Virga tua, & baculus tuus: ipsa me
consolata sunt.
Parasti in conspectu meo mensam:
aduersus eos qui tribulant me.
Impinguasti in oleo caput meum:
et calix meus inebrians quam prae-
clarus est:
Et misericordia tua subsequetur
me: omnibus diebus vitae meae.
Et vt inhabitem in domo Domini:
in longitudinem dierum.
An. Paratur nobis mensa Domini ad
uersus omnes qui tribulant nos.
An. In voce.
Psalmus 41.
QVemadmodum desiderat cer-
uus ad fontes aquarum: ita
desiderat anima mea ad te Deus.
Sitiuit anima mea ad Deum fortem
viuum: quando veniam, et appare-
bo ante faciem Dei?
Fuerunt mihi lacrymae meae panes
die ac nocte: dum dicitur mihi quo-
tidie, Vbi est Deus tuus?
Haec recordatus sum, et effudi in
me animam meam: quoniam trans-
libo in locum tabernaculi admirabi-
lis, vsque ad domum Dei.
In voce exultationis, et confessio-
nis: sonus epulantis.
Quare tristis es anima mea: et quare
conturbas me?
Spera in Deo, quoniam adhuc con-
fitebor illi: salutare vultus mei, et
Deus meus.
Ad meipsum anima mea contur-
bata est: propterea memor ero tui
de terra lordanis, et Hermonijm a
monte modico.
A byssus abyssum inuocat: in voce
cataractarum tuarum.
O mnia excelsa tua, et fluctus tui:
super me transierunt.
In die mandauit Dominus miseri-
cordiam suam: et nocte canticum
eius.
A pud me oratio Deo vitae meae: di-
cam Deo, Susceptor meus es.
Quare oblitus es mei? et quare
contristatus incedo, dum affligit me
inimicus?
Dum confringuntur ossa mea: ex-
probrauerunt mihi qui tribulant
me inimici mei.
Dum dicunt mihi per singulos dies,
Vbi est Deus tuus? quare tristis es-
anima mea, et quare conturbas me:
officium de sanctissimo Saerameno.
64
pera in Deo, quoniam adhuc con-
fitebor illi: salutare vultus mei, et
Deus meus.
An. In voce exultationis resonent
epulantes in mensa Domini. V. Ciba-
uit illos ex adipe frumenti, alleluia.
Et de petra, melle saturauit eos, alle-
luia. Pater noster. Absolutio. Ipsius
pietas. V. Iube domne. Benedict. Deus
Pater omnipotens.
MENSE IANVARII
Sermo sancti Thomae Aquinatis.
In Opusculo 7. Lectio iiij.
IMmensa diuinae largitatis bene-
ficia, exhibita populo Christia-
no, inaestimabilem ei conferunt
dignitantem. Neque enim est, aut fuit
aliquando tam grandis natio, quae
habeat Deos appropinquantes sibi,
sicut adest nobis Deus noster. Vni-
genitus siquidem Dei Fillius, suae di-
uinitantis volens nos esse participes,
nostram naturam assumpsit, vt ho-
mines Deos faceret factus homo.
Et hoc insuper, quod de nostro as-
sumpsit, totum nobis contulit ad
salutem. Corpus namque suum pro
nostra reconciliatione in ara crucis,
hostiam obtulit Deo Patri: sangui-
nem suum fudit in pretium simul
et lauacrum: vt redempti a misera-
bili seruitute, a peccatis omnibus
mundaremur. Et vt tanti beneficij
iugis in nobis maneret memoria,
corpus suum in cibum, et sangui-
nem suum in potum, sub specie pa-
nis et vini summendum, fidelibus de
reliquit.
R. Coenantibus illis accepit Iesus pa-
nem, & benedixit, ac fregit, deditque
discipulis suis, et ait: * Accipite, et
commedite: hoc est corpus meum. V. Di-
xerunt viri tabernaculi mei: Quis det
de carnibus eius, vt saturemur? Acci-
pite. Benedictio. Christus perpetuae.
Lectio v.
O Pretiosum et admirandum con-
uiuium, salutiferum, et om-
ni suauitate replentum. Quid enim
hoc conuiuio pretiosius esse potest?
in quo non carnes vitulorum et hir-
corum, vt olim in Lege, sed nobis
Christus summendus proponitur ve-
rus Deus. Quid hoc Sacramento
mirabilius? In ipso namque panis
et vinum in corpus et sanguinem
Christi substantialiter conuertuntur:
ideoque Christus Deus, et homo
perfectus sub modici panis specie
continetur. Manducatur itaque a fi-
delibus, sed minime laceratur: quin-
immo, diuiso Sacramento, sub qua-
libet diuisionis particula integer per-
seuerat. Accidentia etiam sine subie-
cto in eodem existunt, vt fides lo-
cum habeat, dum inuisibile visibili-
ter sumitur sub aliena specie occul-
tatum: et sensus a deceptione immu-
nes reddantur, qui de accidentibus
iudicant sibi notis.
R. Accepit Iesus calicem, postquam
coenauit, dicens: Hic calix nouum te-
stamentum est in meo sanguine: * Hoc
facite in meam commemorationem.
V. Memoria memor ero, & tabescet.
in me anima mea. Hoc facite. Benedi-
ctio. Ignem sui amoris.
Lectio vi.
NVllum etiam Sacramentum
est isto salubrius, quo purgan-
tur peccata, virtutes augentur, et
Officium de sanctissimo Sactamento.
85
mens omnium spiritalium chari-
smatum abundantia impinguatur.
Offertur in Ecclesia pro viuis et
mortuis: vt omnibus prosit, quod est
pro salute omnium institutum. Sua-
uitantem denique huius Sacramenti
nullus digne exprimere sufficit, per
quod spiritalis dulcedo in suo fonte
gustatur: et recolitur memoria illius,
quam in sua passione Christus mon-
strauit, excellentissimae charitatis.
FVnde vt arctius huius charitatis im-
mensitas fidelium cordibus infige-
retur: in ultima coena, quando Pa-
scha cum discipulis celebrato, trans-
iturus erat de hoc mundo ad Pa-
trem, hoc Sacramentum instituit,
tamquam passionis suae memoriale
perenne, figurarum veterum imple-
tiuum, miraculorum ab ipso facto-
rum maximum, et de sua contrista-
tis absentia solatium singulare.
R. Ego sum panis vitae: patres vestri-
manducauerunt manna in deserto, et
mortui sunt: * Hic est panis de caelo
descendens, vt si quis ex ipso mandu-
cet, non moriatur. V. Ego sum panis vi-
suus, qui de caelo descendi: si quis man-
ducauerit ex hoc pane, viuet in aeter.
num. Hic est panis. Gloria Patri.
Hic est.
MENSE FEBRVARII.
Sermo sancti loannis Chrysostomi.
Homilia 61. ad populum Antiochenum.
Lectio iiij.
NEccessarium est, dilectissimi,
mysteriorum discere mira-
culum, quodnam sit, et
quare sit datum, et quae eius rei vtili-
tas. Vnum corpus efficimur: mem-
bra, inquit, ex carne eius, et ex ossi-
bus eius: sequamur autem initiati,
quae dicuntur. Vt itaque non tan-
tum per charitatem hoc fiamus, ve-
rum etiam ipsa re, in illam miscea-
mur carne: hoc namque per escam
efficitur, quam largitus est nobis,
volens ostendere desiderium quod
erga nos habet. Propterea semet-
ipsum nobis immiscuit, & corpus
suum in nos contemperauit, vt
vnum quid simus tamquam corpus
capiti coaptatum. ardenter enim
amantium hoc est.
Lectio v.
R. Coenantibus illis.
TAmquam leones igitur ignem
spirantes ab illa mensa receda-
mus, facti diabolo terribiles, et ca-
put nostrum mente reuoluentes, et
charitatem quam erga nos ostendit.
Nam parentes quidem alijs saepe fi-
lios tradunt alendos: ego autem, in-
quit, non ita, sed carnibus meis alo,
et me ipsum vobis appono, vos om-
nes generosos esse voles, et spem bo-
nam de futuris vobis praebens: quipp.
pe qui vobis hic me ipsum tradidi,
multo magis id in futuro faciam.
QVolui frater vester fieri, carni pro-
pter vos et sanguini communicaui:
vobis vicissim ipsam carnem et san-
guinem, per quae cognatus vester fa-
ctus sum, trado.
Lectio vi.
R. Accepit Iesus.
ATtendamus itaque nobis ipsis,
dilectissimi, talibus fiuentes,
bonis: et cum aliquid turpe dicere
voluerimus, vel nos ab ira corripi vi-
derimus, vel alio quopiam huius-
modi vitio, consideremus quibus
Officium de sanctissimo Sacramento.
86
facti sumus digni: talisque cogitatio.
nobis irrationabilium motuum sit
correctio. Quotquot igitur huius
participes corporis efficimur, quot-
quot sanguinem degustamus; cogi-
temus quod illum sursum sedentem,
qui ab Angelis adoratur incorrupti-
bili vicinus virtuti, hunc degusta-
mus. Hei mihi, quot ad salutem
nobis viae: Nos corpus suum effecit:
nobis suum communicauit corpus:
et horum nos nihil a malis auertit.
R. Ego sum panis.
MENSIBVS MARTII ET APRILIS.
Sermo sancti loannis Chrysostomi.
Homil. 83. in Matt. Lectio iiij.
QVoniam Verbum dicit: Hoc
est corpus meum: et assen-
timur et credamus, et in-
tellectualibus ipsum oculis intuea-
mur. Nihil enim sensibile nobis
Christus tradidit: sed sensibilibus
quidem rebus, at omnia intelligibi-
lia. Itidem et in baptismate: per rem-
nempe sensibilem aquam, donum
confertur: intelligibile vero quod
perficitur, generatio et renouatio. Si
enim incorporeus esses, nuda et in-
corporea tibi dedisset ipse dona: sed
quoniam anima corpori conserta-
est, in sensibilibus intelligibilia tibi
praebet. Quot nunc dicunt: Vellem
ipsius formam aspicere, figuram, ve-
stimenta, calceamenta. Ecce eum
vides, ipsum tangis, ipsum mandu-
cas. Et tu quidem vestimenta cupis
videre: ipse vero tibi concedit non
tantum videre, verum et manduca-
re, et tangere, et intra te sumere.
R. Coenantibus illis.
Lectio v.
IGitur accedat nemo cum nausea,
nemo resoluntus, omnes accensi,
omnes feruentes, et excitati. Nam
si ludaei stantes, & calceamenta in
pedibus habentes, et baculos mani-
bus gestantes, agnum cum festina-
tione commedebant: te multo magis
oportet esse solertem. Nam illi qui-
dem in Palaestinam erant profectu-
ri, et propterea viatorum figuram
habebant: tu vero debes in caelum
migrare. Quapropter in omnibus
oportet te vigilare: nec enim parua
poena proponitur indigne sumenti-
bus. Cogita quantum aduersus pro-
ditorem indignaris, et contra eos
qui illum crucifixerunt: itaque con-
sidera, ne tu quoque sis reus corpo-
ris et sanguinis Christi. Illi sanctissi-
mum corpus occiderunt, tu vero
polluta suscipis anima, post tot bene-
ficia. Neque enim illi satis fuit, ho-
minem fieri, collaphis caedi, et cru-
cifigi: verum et semet ipsum no-
bis commiscet; et non fide tan-
tum, verum et ipsa re nos suum ef-
ficit corpus.
R. Accepit Iesus panem.
Lectio vi.
QVo non oportet igitur esse pu-
riorem, tali fruentem sacrifi-
cio? quo solari radio non splendidio-
rem manum, carnem hanc diuiden-
tem? os quod igni spiritali replentur,
linguam quae tremendo nimis san-
guine rubescit? Cogita quali sis in-
signitus honore, quali mensa fruaris.
Quod Angeli videntes horrescunt,
neque libere audent intueri propter
Officium de sanctissimo Sacramento.
67
emicantem inde splendorem; hoc
nos pascimur, huic nos vnimur, et
facti sumus vnum Christi corpus, et
vna caro. Quis loquetur potentias
Domini, auditas faciet omnes lau-
des eius? Quis pastor oues proprio
pascit cruore? Et quid dico, pastor?
Matres multae sunt, quae post partus
dolores, filios alijs tradunt nutrici-
bus. Hoc autem ipse non est passus:
sed ipse nos proprio sanguine pascit,
et per omnia nos sibi coagmentat.
R. Ego sum panis.
MENSIBVS MAIIET IVNII.
De Sermone sancti loannis
Chrysostomi.
Ex Homil. S3. in Matt. Lectio iiij.
VNicuique fidelium Chri-
stus semet ipsum per myste-
ria commiscet, et quos ge-
nuit, per semet ipsum enutrit, nec
alteri tradit: per hoc tibi rursum per-
suadens, quod carnem tuam assum-
psit. Ne torpeamus igitur tanta
digni charitate et honore putati
Nonne videtis quanta promptitu
dine paruuli papillas capiunt, et
quanto impetu labia vberibus inffi-
gunt? Accedamus cum tanta nos
quoque alacritate ad hanc mensam,
et ad ubera poculi spiritalis: quinim-
mo cum longè maiori trahamus,
tamquam infantes lactentes, spiritus
gratiam; et vnus sit nobis dolor hac
esca priuari. Non sunt humanae vir-
tutis opera, haec quae proponuntur:
qui tunc ipsa fecit in illa coena, idem
ea nunc quoque facit. Nos ministro-
rum tenemus locum: qui vero san-
ctificat ea et immutat, ipse est. Nul-
Ius itaque ludas assistat, nullus aua-
rus: nam tales mensa non suscipit. Si
quis est discipulus, adsit: ait enim:
Cum discipulis meis facio Pascha.
Haec est illa mensa, et minus nihil
habet. Non enim illam quidem
Christus, hanc autem homo perfi-
cit: verum et hanc ipse quoque.
R. Coenantibus illis.
Lectio V.
INhumanus accedat nemo, ne-
mo crudelis et immisericors, ne-
mo prorsus immundus. Haec ad
communicantes dico, et ad vos mi-
nistrantes. Nam et ad vos sermo-
nem conuertere necessarium est, vt
multo cum studio haec dona distri-
buatis. Non parua vobis imminet
ultio, si quemquam, illius culpe con-
scij, huius mensae participem esse
concedatis: sanguis eius de manibus
vestris exquiretur: siue quis dux mi-
litiae sit, siue praefectus, siue princeps
diademate coronatus, indigne au-
tem accedat, prohibe; maiorem illo,
potestatem habes. Propterea vos
Deus hoc insigniuit honore, vt talia
discernatis. Hoc vestra dignitas est,
hoc securitas, hoc omnis corona,
non vt albam et splendentem tuni-
cam circumeatis induti. Verum et
tu laice, cum sacerdotem videris of-
ferentem, ne vt sacerdotem esse pu-
tes hoc facientem, sed Christi ma-
num inuissibiliter extensam.
R. Accepit Iesus calicem.
Lectio vi.
AVdiamus igitur et sacerdotes
et subditi, quali esca facti su-
I
mus digni: audiamus et horreamus.
Officium de sanctissimo Sacramente.
88
Sanctis carnibus suis nos dedit im-
pleri, semet ipsum apposuit immo-
latum. Quaenam igitur erit nobis
excusatio, cum talibus pasti talia
peccemus, cum lupi fiamus Agnum
commedentes, cum tamquam oues
pasti more leonum diripiamus? Hoc
enim mysterium non a rapina tan-
tum, verum et ab omni vel tenui
inimicitia purum esse penitus iubet:
est enim pacis mysterium. Iudaeis
quidem annnuatim propriorum mo-
numenta beneficiorum solemnita-
tes Deus alligauit: tibi vero singulis
diebus per haec mysteria. Nullus ita-
que ludas hanc mensam petat, nul-
lus Simon. Hi namque duo propter
auaritiam perierunt: hoc igitur ba-
ratthrum fugiamus.
R. Ego sum panis.
MENSIBVS NOVEMBRIS
ET DECEMBRIS.
Sermo beati Cyrilli Episcopii.
Ierosolymitani.
Catechesi mystagog. 4. Lectio iiij.
IPsa beati Pauli do-
ctrina abunde suffi-
cere videtur, vt cer-
tam vobis de diuinis
mysteriis fidem fa-
ciat, quibus digni red-
diti, concorporei, vt ita dicam, et
consanguinei Christi facti estis. Ipse
enim modo clamabat, quod in no-
cte qua tradebatur Dominus noster
Iesus Christus, accipiens panem, et
gratias agens fregit, et dedit discipu-
lis suis, dicens: Accipite, & mandu-
cate: hoc est corpus meum. Et acci-
piens calicem, & gratias agens, di-
xit: Accipite, et bibite: hic est.
sanguis meus. Cum igitur ipse de-
pane pronuntiauerit ac dixerit: Hoc
est corpus meum; quis audebit
deinceps ambigere? Et cum idem
ipse tam asseueranter dixerit, Hic
est sanguis meus: quis vmquam du-
bitauerit, vt dicat non esse eius san-
guinem?
Lectio v.
R. Coenantibus illis.
AQuam olim in vinum con-
uertit in Cana Galilaeae, quod
habet quamdam cum sanguine pro-
pinquitatem: et eum parum di-
gnum existimabimus, cui credamus
quod vinum in sanguinem trans-
mutarit? Ad eas nuptias, quibus cor-
pora copulantur, vocatus, praeter
opinionem omnium hoc fecit mi-
raculum: et non multo magis sic
eum corpus et sanguinem suum
fruenda nobis donasse persuasum
firmiter habebimus, vt ea cum om-
ni certitudine tamquam corpus ipsius
et sanguinem summamus? Nam in
specie panis dat nobis corpus, et in
specie vini dat nobis sanguinem: vt
cum sumpseris, gustes corpus et san-
guinem Christi, factus eiusdem cor-
poris et sanguinis particeps. Sic
enim efficimur Christiferi, hoc est,
Christum in corporibus nostris fe-
rentes, cum corpus eius et sangui-
nem in membra nostra recipimus:
sic secundum beatum Petrum, di-
uinae naturae consortes reddimur.
R. Accepit Iesus calicem.
Lectio vi.
OLim cum Iudaeis Christus dis-
serens, Nisi manducaueritis,
Officium de sanctissimo Sacramerito.
69
inquit, carnem meam, et biberitis
meum sanguinem, non habebitis
vitam in vobis. Cum autem illi, quae
dicta fuerant, non spiritaliter acce-
spissent, offensi abierunt retro: puta-
bant enim, quod eos ad manducan-
das carnes hortaretur. Erant et in
veteri Testamento panes proposi
tionis: verum illi cum fuerint veteris
Testamenti, finem iam acceperunt.
In nouo vero Testamento, panis est
caelestis, et calix salutaris, qui et ani-
mam et corpus sanctificant. Quam-
obrem non sic haec attendas velim,
tamquam sint nudus et simplex pa-
nis, nudum et simplex vinum: cor-
pus enim sunt et sanguis Christi.
Nam etiam si sensus illud tibi re-
nuntiat, fides tamen te confirmet
Ne iudices rem ex gustu: sed te citra
vllam dubitationem fides certum
reddat, quod sis dignus factus, qui-
corporis et sanguinis Christi parti-
ceps fieres.
R. Ego sum panis.
In tertio Nocturno.
Antiphona. Introibo. Psalmus 2.
IVdica me Deus, et discerne cau-
sam meam de gente non sancta: ab
homine iniquo et doloso erue me.
Quia tu es Deus fortitudo mea:
quare me repulisti, et quare tristis,
incedo, dum affligit me inimicus?
Emitte lucem tuam, et veritatem
tuam: ipsa me deduxerunt, et ad-
duxerunt in montem sanctum tuum
et in tabernacula tua.
Et introlbo ad altare Dei: ad Deum
qui laetificat iuuentutem meam.
Confitebor tibi in cithara Deus, si in vis meis ambulasset.
Deus meus: quare tristis es anima
mea, et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam ad huc con-
fitebor illi: salutare vultus mei, et
Deus meus.
An. Introibo ad altare Dei: summam
Christum, qui renouat iuuentutem meam.
An. Cibauit nos.
Psalmus S.
EXultate Deo adiutori nostro: iu-
bilate Deo lacob.
Sumite psalmum, et date tympa-
num: psalterium iucundum cum
cithara.
Buccinate in Neomenia tuba: in
insigni die solemnitatis vestrae.
Quia praeceptum in Israel est: et iu
dicium Deo Iacob.
Testimonium in Ioseph posuit il
lud, cum exiret de terra Aegypti: lin-
guam quam non nouerat, audiuit.
Diuertit ab oneribus dorsum eius:
manus eius in cophino seruierunt.
In tribulatione inuocasti me, et li-
beraui te: exaudiui te in abscondito
tempestatis, probaui te apud aquam
contradictionis.
Audi populus meus, et contestabor
te: Israel si audieris me, non erit in te
deus recens, neque adorabis deum
alinum.
Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Aegypti: dilata
os tuum, et implebo illud.
Et non audiuit populus meus voce
meam: et Israel non intendit mihi.
Et dimisi eos secundum desideria
cordis eorum: ibunt in adinuentio-
nibus suis.
Si populus meus audisset me: Israel
Officium de sanctissimo Sacramento.
70
Pro nihilo forsitan inimicos eorum
humiliassem: et super tribulantes,
eos misissem manum meam.
Inimici Domini mentiti sunt ei: et
erit tempus eorum in saecula.
Et cibauit eos ex adipe frumenti: et
de petra, melle saturauit eos.
An. Cibauit nos Dominus ex adi-
pe frumenti: et de petra, melle sa-
turauit nos.
An. Ex altari.
Psalmus 83.
QVam dilecta tabernacula tua
Domine virtutum: concupiscit et
deficit anima mea in atria Domini.
Cor meum et caro mea: exultaue
runt in Deum viuum.
Etenim passer inuenit sibi domum:
et turtur nidum sibi, vbi ponat pul-
los suos.
Altaria tua Domine virtutum: rex
meus et Deus meus.
Beati qui habitant in domo tua
Domine: in saecula saeculorum lau-
dabunt te-
Beatus vir, cuius est auxilium abs te-
ascensiones in corde suo disposuit in
valle lacrymaru, in loco quem posuit.
Etenim benedictionem dabit legis-
lator, ibunt de virtute in virtutem:
videbitur Deus deorum in Sion.
Domine Deus virtutum exaudi ora-
tionem meam: auribus percipe Deus
Iacob.
Protector noster aspice Deus: et re
spice in faciem Christi tui.
Quia melior est dies vna in atrijs
tuis: super millia.
Elegi abiectus esse in domo Dei
mei: magis quam habitare in taber-
naculis peccatorum.
Quia misericordiam et veritatem
diligit Deus: gratiam et gloriam da-
bit Dominus.
Non priuabit bonis eos qui ambu-
lant in innocentia: Domine virtu-
tum, beatus homo qui sperat in te.
An. Ex altari tuo Domine, Christum
sumimus: in quem cor et caro nostra
exultant. V. Educas panem de terra, al-
Ieluia. R. Et vinum laetificet cor homi-
nis, alleluia. Pater noster. Absolutio. A
vinculis. V. Iube domne. Benedi-
ctio. Euangelica lectio.
MENSE IANVARII.
Lectio sancti Euangelij secundum
loannem. Lectio vij. Cap. 6.
IN illo tempore: Dixit Iesus tur-
bis Iudaeorum: Caro mea vere est
cibus, et sanguis meus vere est potus.
Et reliqua.
Homilia sancti Augustini Episcopii.
Tract. S. in Ioannem, sub finem.
CVm cibo et potu id appetant
homines, vt non esuriant, ne-
que sitiant: hoc vere non pre-
stat, nisi iste cibus et potus, qui eos
a quibus sumitur, immortales et in-
corruptibiles facit, id est, societas ipsa
sanctorum: vbi pax erit, et unitas ple
na, atque perfecta. Propterea quipp-
pe, sicut etiam ante nos hoc intelle-
xerunt homines Dei, Dominus no-
ster Iesus Christus corpus et sangui-
nem suum in eis rebus commenda-
uit, quae ad vnum aliquid redigun-
tur. Ex multis namque granis vnus
panis efficitur: et ex multis race-
mis vinum confluit. Denique iam
exponit quomodo id fiat quod lo-
quitur: et quid sit manducare cor-
Officium de sanctissimo Sacramento.
91.
pus eius, et sanguinem bibere.
Qui manducat meam carnem, et
bibit meum sanguinem, * In me ma-
net, et ego in eo. V. Non est alia natio.
tam grandis, quae habeat Deos appro
pinquantes sibi, sicut Deus noster adest.
nobis. In me manet. Benedictio. Diui-
num auxilium.
Lectio viij
QVi manducat meam carnem,
et bibit meum sanguinem, in
me manet, et ego in illo. Hoc est er-
go manducare illam escam, et illum
bibere potum, in Christo manere
et illum manentem in se habere.
Ac per hoc qui non manet in Chri-
sto, et in quo non manet Christus,
proculdubio non manducat spirita-
liter eius carnem, nec bibit eius san-
guinem, licet carnaliter et visibiliter
premat dentibus sacramenta cor-
poris et sanguinis Christi: sed magis
tantae rei sacramentum ad iudi-
cium sibi manducat et bibit, quia
immundus praesumpsit ad Christi
sacramenta accedere, quae alius
non digne sumit, nisi qui mundus
est; de quibus dicitur: Beati mun-
do corde, quoniam ipsi Deum vi-
debunt.
R. Misit me viuens Pater, & ego viuc
propter Patrem: Et qui manducat me,
viuet propter me. V. Cibauit illum
Dominus pane vitae et intellectus. Et
qui manducat. G loria Patri. Et qui-
manducat. Benedictio. Ad societatem.
Lectio ix.
SIcut missit me, inquit, viuens Pa-
ter, et ego viuo propter Patrem
et qui manducat me, et ipse viuet
propter me. Ac si diceret: Vt ego
viuam propter Patrem, id est, vt ad
illum tamquam ad maiorem refe-
ram vitam meam, exinanitio mea-
fecit, in qua me missit: vt autem quis
que viuat propter me, participatio-
facit, qua manducat me. Ego itaque
humiliatus viuo propter Patrem: il-
le erectus viuit propter me. Si autem
ita dictum est, Viuo propter Patrem.
quia ipse de illo, non ille de ipso est:
sine detrimento aequalitatis dictum
est. Nec tamen dicendo, Et qui man-
ducat me, et ipse viuet propter me:
eamdem suam et nostram aequalita-
tem significauit, sed gratiam media-
toris ostendit.
Te Deum laudamus.
MENSE. FEBRVARII.
Lectio sancti Euangelij secun-
dum Ioannem.
Lectio vij.
Cap. 6.
IN illo tempore: Dixit Iesus tur-
bis Iudaeorum: Caro mea vere est
cibus, et sanguis meus vere est po-
tus. Et reliqua.
De Homilia sancti Augustini Epi-
scopii. Tractatu 27. in Ioannem.
VErba Domini ex Euangelio,
que sermonem pristinu con-
sequuntur, audiuimus: hinc
sermo debetur auribus et mentibus
vestris, et hodierna die non impor-
tunus est. Est enim de corpore Do-
mini, quod dicebat se dare ad man-
ducandum propter aeternam vitam.
Exposuit autem modum attributio-
nis huius, et doni sui, quomodo da-
ret carnem suam manducare, dicens:
Qui manducat carnem meam, et
bibit sanguinem meum, in me ma-
Officium de sanctissimo Sacramento.
62
net, et ego inillo. Signum quia man-
ducauit et bibit, hoc est: si manet,
et manetur: si habitat, et inhabita-
tur: si haeret, vt non deseratur.
R. Qui manducat.
Lectio viij.
HOc ergo nos docuit et admo-
nuit mysticis verbis, vt simus
in eius corpore sub ipso capite in
membris eius, edentes carnem eius,
non relinquentes vnitatem eius. Sed
qui aderant, plures non intelligendo
scandalizati sunt: non enim cogita-
bant, haec audiendo, nisi carnem, quod
ipsi erant. Apostolus autem dicit, et
verum dicit: Sapere secundum car-
nem, mors est. Carnem suam dat no-
bis Dominus manducare: et sapere secun-
dum carnem mors est. Cum de car-
ne sua dicat, quia ibi est vita aeterna:
ergo nec carnem debemus sapere se-
cundum carnem, sicut in his verbis.
Multi itaque audientes, non ex ini-
micis, sed ex discipulis eius, dixerunt:
Durus est hic sermo, & quis potest
eum audire? R. Misit me.
Lectio ix.
SI discipuli durum habuerunt istum
sermone, quid inimici? Et tamen
sic oportebat vt diceretur, quod non
ab omnibus intelligeretur. Secre-
tum Dei intentos debet facere, non
aduersos: isti autem cito defecerunt,
talia loquente Domino Iesu Chri-
sto. Non crediderunt aliquid ma-
gnum dicentem, et verbis illis ali-
quam gratiam cooperientem: sed
prout voluerunt, ita intellexerunt,
et more hominum: quia poterat Ie-
sus, aut hoc disponebat Iesus, car-
nem qua indutum erat Verbum,
veluti concisam distribuere creden-
tibus in se. Durus est, inquiunt, hic
sermo: quis potest eum audire?
Te Deum laudamus.
MENSIBVS MARTII ET APRIIIS.
Lectio sancti Euangelij secundum
Ioannem. Lectio vij. Cap. 6.
IN illo tempore: Dixit Iesus tur-
bis Iudaeorum: Caro mea vere est
cibus, et sanguis meus vere est potus.
Et reliqua.
De Homilia sancti Augustini Epi-
scopii. Tract. 27. in Ioan. ante med.
DIximus, fratres, hoc Domi-
num commendasse in man-
ducatione carnis suae, et po-
tatione sanguinis sui, vt in illo ma-
neamus, et ipse in nobis. Manemus
autem in illo, cum sumus membra
eius: manet autem ipse in nobis, cum
sumus templum eius. Vt autem si-
mus membra eius, unitas nos com-
paginat: vt compaginet unitas, quid
facit, nisi charitas? Et charitas Dei
vnde? Apostolum interroga. Chari-
tas, inquit, Dei diffusa est in cordibus
nostris per Spiritum sanctum, qui-
datus est nobis.
R. Qui manducat.
Lectio viij.
ERgo spiritus est qui viuificat:
spiritus enim facit viua mem-
bra: nec viua membra spiritus facit,
nisi quae in corpore, quod vegetat
ipse spiritus, inuenerit. Nam spiritus,
qui est in te, o homo, quo constas vt
homo sis, numquid viuificat mem-
brum quod separatum inuenerit a
carne tua? Spiritum tuum dico ani-
mam tuam. Anima tua non viuifi-
cat, nisi membra quae sunt in carne
Ofitium de sanctissimo Saeramento.
93
tua: vnum si tollas, iam non viuifi-
catur ex anima tua, quia vnitati cor-
poris tui non copulatur.
Lectio ix.
R. Misit me viuens.
HAec dicuntur, vt amemus vni-
tatem, et timeamus separatio-
nem. Nihil enim sic debet formi-
dare Christianus, quam separari a
corpore Christi. Si enim separatur
a corpore Christi, non est mem-
brum eius: si non est membrum
eius, non vegetatur spiritu eius. Qui-
autem, inquit Apostolus, spiritum
Christi non habet, hic non est eius.
Spiritus ergo est qui viuificat, caro
autem non prodest quidquam. Ver-
ba quae ego locutus sum vobis, spiri-
tus et vita sunt. Quid est, Spiritus et
vita sunt? Spiritualiter intelligenda
sunt. Intellexisti spiritualiter? Spiri-
tus et vita sunt. Intellexisti carnaliter:
Etiam sic illa spiritus et vita sunt, sed
tibi non sunt. Te Deum. 15.
MENSIBVS MAIIET IVNII.
Lectio sancti Euangelij secun-
dum loannem.
Lectio vij.
Cap. 6.
IN illo tempore: Dixit Iesus turbis
IIudaeorum: Caro mea vere est ci-
bus, et sanguis meus vere est potus.
Et reliqua.
De Homilia sancti Augustini
Episcopii.
Tract. 26. in oannem, post medium.
Hlc est panis, qui de caelo de
scendit. Hunc panem signi-
ficauit manna, hunc panem
significauit altare Dei. Sacramenta
illa fuerunt: in signis diuersa sunt,
sed in re quae significatur, paria sunt.
Apostolum audi: Nolo enim vos,
inquit, ignorare fratres, quia patres,
nostri omnes sub nube fuerunt, et
omnes mare transierunt, et omnes
in Moysen baptizati sunt in nube et
in mari, et omnes eamdem escam
spiritalem manducauerunt. Spirita-
lem utique eamdem: nam corpora-
lem alteram: quia illi manna, nos
aliud: spiritalem vero quam nos, sed
patres nostri, non patres illorum:
quibus nos similes sumus, non qui-
bus illi similes fuerunt. Et adiungit:
Et omnes eumdem potum spirita-
lem biberunt. Aliud illi, aliud nos,
sed specie visibili quidem, tamen
hoc idem significante virtute spiri-
tali. Quomodo enim eumdem po-
tum? Bibebant, inquit, de spiritali se-
quente petra: petra autem erat Chri-
stus. Inde panis, inde potus. Petra
Christus in signum, verus Christus
et in verbo et in carne. Et quomodo
biberunt? Percussa est petra de virga
bis. Gemina percussio, duo ligna
crucis significat.
R. Qui manducat.
Lectio viij
NOrunt fideles corpus Christi,
si corpus Christi non negli-
gant esse. Fiant corpus Christi, si
volunt viuere de spiritu Christi. De
spiritu Christi non viuit, nisi corpus
Christi. Intelligite fratres mei, quid
dixerim. Homo es, et spiritum ha-
bes, et corpus habes. Spiritum dico,
qui anima vocatur, qua constas
quod homo es: constas enim ex ani-
ma et corpore. Habes enim spiri-
tum inuissibilem, corpus visibile. Dic
mihi, quid ex quo viuat? Spiritus
Officium de sanctissimo Sacramento.
94
tuus viuit ex corpore tuo, an cor-
pus tuum ex spiritu tuo? Respondet
omnis qui viuit: qui autem hoc non
potest respondere, nescio si viuit.
Quid respondet omnis qui viuit?
Corpus utique meum viuit de spiri-
tu meo. Vis ergo et tu viuere de spi-
ritu Christi? In corpore esto Christi.
R. Misit me viuens Pater.
Lectio ix.
NVmquid enim corpus meum
viuit de spiritu tuo? Meum vi-
uit de spiritu meo, et tuum de spiri-
tu tuo. Non potest viuere corpus
Christi, nisi de spiritu Christi. In-
de est quod exponens nobis Apo-
stolus Paulus hunc panem: Vnus
panis, inquit, vnum corpus mul-
ti sumus. O sacramentum pieta-
tis, o signum vnitantis, o vinculum
charitatis: Qui vult viuere, habet
vbi viuat, habet vnde viuat: accedat,
credat, incorporetur, vt viuificetur:
non abhorreat a compage mem-
brorum, non sit putre membrum
quod resecari meretur, non sit dis-
tortum, de quo erubescatur: sit pul-
chrum, sit aptum, sit sanum: hae-
reat corpori, viuat Deo de Deo:
nunc laboret in terra, vt postea re-
ignet in caelo.
Te Deum laudamus.
MENSIBVS NOVEBRIs
ET DECEMBRIS.
Lectio sancti Euangelij secundum
Ioannem. Lectio vij. Cap. 6.
IN illo tempore: Dixit Iesus tur-
bis Iudaeorum: Caro mea vere est
cibus, et sanguis meus vere est potus.
Et reliqua.
Homilia sancti Cyrili Episcopi-
Alexandrini.
Lib. 4. in Ioannem, cap. 17.
QVi manducat, inquit, car-
nem meam, et bibit sangui-
nem meum, in me manet,
et ego in illo. Sicuti enim si quis li-
quefactae cerae aliam ceram infude
rit, alteram cum altera per totum
commisceat necesse est: sic qui car-
nem et sanguinem Domini recipit,
cum ipso ita coniungitur, vt Chri-
stus in ipso, et ipse in Christo inue-
niatur. Simile quodam modo apud
Matthaeum comperies. Simile est,
inquit, regnum caelorum fermento,
quod acceptum abscondit mulier in
farinae satis tribus. Sicut parum, vt
Paulus ait, fermenti totam massam
fermentat: sic paruula benedictio
totum hominem in seipsam attra-
hit, et sua gratia replet: et hoc mo-
do in nobis Christus manet, et nos
in Christo.
R. Qui manducat.
Lectio viij.
NOs vero, si vitam aeternam
consequi volumus, si largito-
rem immortalitatis habere in nobis
desideramus, ad recipiendam be-
nedictionem libenter concurramus:
caueamusque ne loco laquei dam-
nosam religionem diabolus nobis
praetendat. Recte (inquit) dicis: scri-
ptum tamen esse non ignoramus,
iudicium sibi commedere atque bi-
bere illum, qui de pane commedit et
de calice bibit indigne. Ego igitur
probo me ipsum, et indignum in-
uenio. Quando igitur, quicumque
tu es qui ista dicis, dignus ens:
Officium de sanctissimo Sacramento.
95
quando Christo te ipsum offeres.
Nam si peccando indignus es, et
peccare non definis, (quis enim de-
licta intelligit? secundum Ps-
stam) expers omnino eris viuificae
huius sanctificationis.
Lectio ix.
R. Misit me.
QVare pias quaeso cogitationes
suscipias, studiose sancteque
viuas, et benedictionem participes:
quae (mihi crede non mortem so-
lum, verum etiam morbos omnes
depellit. Sedat enim, cum in nobis
maneat Christus, saeuientem mem-
brorum nostrorum legem. pieta-
tem corroborat, perturbationes ani-
mi extinguit, aegrotos curat, collisos
redintegrat: et sicut pastor bonus,
qui animam suam pro ouibus po-
suit, ab omni nos erigit casu.
Te Deum laudamus.
AD LAVDES,
et per Horas, An.
SApientia aedificauit sibi domum
miscuit vinum, et posuit mensam.
alleluia. Ps. Dominus regnauit. cum
reliq. 1. An. Angelorum esca nutri-
uisti populum tuum, et panem de caelo
praestitisti eis, alleluia. An. Pinguis est
panis Christi, et prebebit delicias regi-
bus, allelui. An. Sacerdotes sancti
incensum et panes offerunt Deo, alle-
luia. An. Vincenti dabo manna abs-
conditum, et nomen nouum, alleluia.
Capitulum.
1. Cor. 11.
FRatres, Ego enim accepi a Do-
mino, quod et tradidi vobis:
quoniam Dominus Iesus in qua no
cte tradebatur, accepit pane, et gra-
tias agens fregit, et dixit: Accipite et
manducate; hoc est corpus meum,
quod pro vobis tradetur: hoc facite
in meam commemorationem.
Hymnus.
VErbum supernum prodiens,
Nec Patris linquens dexteram,
Ad opus suum exiens,
Venit ad vitae vesperam.
In mortem a discipulo,
Suis tradendus aemulis,
Prius in vitae ferculo,
Se tradidit discipulis.
Quibus sub bina specie
Carnem dedit et sanguinem;
Vt duplicis substantiae
Totum cibaret hominem.
Se nascens dedit socium.
Conuescens in edulium,
Se moriens in pretium,
Se regnans dat in praemium.
O salutaris hostia.
Quae caeli pandis ostium:
Bella premunt hostilia,
Da robur, fer auxilium.
ni trinoque Domino
Sit sempiterna gloria:
Qui vitam sine termino
Nobis donet in patria. Amen.
V. Posuit fines tuos pacem, alleluia.
R. Et adipe frumenti satiat te, alleluia.
Ad Benedictus, Antiphona.
Ego sum panis viuus, qui de caelo de-
scendi: si quis manducauerit ex hoc
pane, viuet in aeternum, alleluia.
Oratio.
DEus, qui nobis sub Sacramen-
to mirabili, passionis tuae me
moriam reliquisti: tribue quaesumus,
ita nos Corporis et Sanguinis tui sa-
cra mysteria venerari, vt redemptio-
Officium de sanctissimo Sacramento.
96
nis tuae fructum in nobis iugiter sen-
tiamus. Qui viuis et regnas.
Ad Primam, R. breue Christe fili-
V. Qui natus es de Maria virgine.
In Versic. Primae et Completorij
non additur Alleluia, sed in alijs Ho-
ris, idque tantum tempore Paschali.
Ad Tertiam, Antiphona. Angelo-
rum esca. Capitulum. Fratres, Ege-
enim accepii.
R. br. Panem caeli dedit eis, * Alleluia,
alleluia. Panem. V. Panem Angelorum
manducauit homo. Alleluia, alleluia.
Gloria Patri. Panem. V. Cibauit illos
ex adipe frumenti, allelui. R. Et de
petra, melle saturauit eos, alleluia.
Ad Sextam, An. Pinguis est panis.
1. Cor. 11.
Capitulum.
QVotiescumque enim mandu-
cabitis panem hunc, et cali-
cem bibetis; mortem Domini an-
nuntiabitis, donec veniat.
R. breue. Cibauit illos ex adipe fru-
menti, * Alleluia, alleluia. Cibauit. V. Et
de petra, melle saturauit eos. Alleluia.
alleluia. Gloria. Cibauit. V. Educas
panem de terra, alleluia. R. Et vinum
laetificet cor hominis, alleluia.
Ad Nonam, An. Vincenti.
1. Cor. 11.
Capitulum.
QVicumque manducauerit pa-
nem hunc, vel biberit calicem
Domini indigne; reus erit corporis,
et sanguinis Domini.
R. breue. Educas panem de terra, * Al-
leluia, alleluia. Educas. V. Et vinum
laetificet cor hominis. Alleluia, alle-
luia. Gloria Patri. Educas. V. Posuit
fines tuos pacem, allelui. R. Et adipe-
frumenti satiat te, alleluia.
In secundis Vesperis omnia dicuntur
sicut in primis Vesperis.
V. Panem de caelo praestitisti eis, alle-
luia. R. Omne delectamentum in se
habentem, alleluia.
Ad Magnificat, Antiphona.
O sacrum conuiuium, in quo Christus
sumitur: recolitur memoria passionis
eius: mens implentur gratia: et futu-
rae glotiae nobis pignus datur, alleluia.
Oratio. Deus, qui nobis. vt supra.
OFFICIVM IMPRESSINIs
SACRORVM STIGMATVM
IN CORPORE
B. P. N. FRANCISCI.
Quod S. 1. V. PVI. vs. V. con-
cessit, vt semel in mense, prima die non
impedita Festo Duplici et Semidupli-
ci (extra tempus Aduentus et Quadra-
gesima) ritu Semiduplici celebretur.
Ad Vesperas, An. Crucis vox.
cum reliquis de Laudibus. Ps. Dixit.
Dominus. cum reliquis de Dominica-
et loco vltimi, Ps. Laudate Domi-
num omnes gentes.
Galat. 6.
Capitulum.
et
6
FRatres, Mihi autem
absit gloriari, nisi in
cruce Domini nostri-
Iesu Christi: per que
mihi mundus crucifi-
xus est, et ego mundo.
Hymnus.
CRucis Christi mons Aluernae
Recenset mysteria:
Vbi salutis aeternae
Dantur priuilegia:
I.
OFFICIA PROPRIA
FESTORVM ORDINIS
MINORVM.
Pars Hiemalis.
FESTA DECEBRIS.
DIE VIII. DECEMBRIS.
In festo Conceptionis B. Mariae
Virginis. Duplex.
Ad Vesperas, Antiphona.
SIcut lilium inter spi-
nas, sic amica mea in-
ter filias Ade. Ps. Di-
xit Dominus. An. Tota
pulchra es Maria, et
nacula non est in te.
Ps. Laudate pueri. An. Tu gloria
serusalem, tu laetitia Israel, tu honori-
ficentia populi nostri. Ps. Laeta-
tus sum. An. Vox enim tua dulcis, et
facies illa tua decora nimis. Ps. N isi
Dominus. An. Quae est ista, quae
ascendit de deserto, deliciis affluens,
innixa supra dilectum filium? Psa-
mus. Lauda Ierusalem.
Capitulum.
Prou 8.
EGo diligentes me diligo: et
qui mane vigilant ad me,
inuenient me. In viis iustitiae
ambulo, vt ditem diligentes me
Qui operantur in me, non pecca-
bunt. Qui elucidant me, vitam
aeternam habebunt.
Hynni. Aue maris sella. 1. Inma-
culata Conceptio est hodie sancte Ma-
riae virginis. R. Cuius innocentia in-
clyta cunctas laetificat deuotas animas.
Extra Octauam in Sabbatis per an-
hum, quando fit de Conceptione, lo-
to V. praedicti, dicitur V. In Conceptio-
ne tua, Virgo, immaculata fuisti.
R. Ora pro nobis Patrem, cuius Fi-
lium peperisti.
Ad Magnificat, Antiphona.
Quam pulchri sunt gressus tui filia
principis: Collum tuum, sicut turris,
eburnea, oculi tui diuini, et commae ca-
pitis tui, sicut purpura Regis. Quam
pulchra es, et quam decora charissi-
Oratio.
ma, alleluia.
DEus, qui per immaculatam
Virginis Conceptionem di-
gnum Filio tuo habitaculum
A
praeparasti: quaesumus, vt qui ex
morte eiusdem Filij sui praeuisa, eam
ab omni labe praeseruasti, nos quo-
que mundos eius intercessione, ad
te peruenire concedas. Per eumdem
Dominum.
Et fit commem. S. Ambrosj, et Feriae.
Ad Matutinum, Inuitatorium.
Immaculatam Conceptionem virginis
riae celebrenus, Christicius prae-
Conceptionis B. Mariae.
DECEMB.
14
seruatorem adoremus Dominum. Psa-
mus. Venite. Hymnus. Quem terra.
In primo Nocturno, Antiphona.
Multae filiae congregauerunt sibi diui-
tias, tu vero supergressa es vniuersas.
Psalmus. Domine Dominus noster.
An. Surrexerunt filij eius, & beatissi-
mam praedicauerunt, vir eius et lauda-
uit eam. Ps. Caeli enarrant. Anti-
phona. Fortitudo et decor indumen-
tum eius, byssus et purpura vestis illius.
Ps. Domini est terra. V. Liberasti me
Domine ex ore leonis. R. Et a cornibus
vnicornium humilitatem meam.
De libro Ecclesiasticii.
Cap. 24.
Lectio j.
EGo ex ore Altissimi-
prodiui, primogenita
ante omnem creatu
ram. Ego feci in cae-
lis, vt oriretur lumen
indeficiens: et sicut
nebula texi omnem terram. Ego in
altissimis habitaui: et thronus meus
in columna nubis. Gyrum caeli cir-
cuiui sola, et profundum abyssi pe-
netraui, in fluctibus maris ambu-
laui, et in omni terra steti. Et in omni
populo, et in omni gente primatum
habui, et omnium excellentium et
humilium corda virtute calcaui. Et
in his omnibus requiem quaesiui
et in hereditate Domini morabor.
Tunc praecepit, et dixit mihi Crea-
tor omnium, et qui creauit me, re
quieuit in tabernaculo meo. Et dixit.
mihi: In lacob inhabita, et in Israe
hereditare, et in electis meis mitte
radices.
R. Ego ex ore Altissimi prodiui pri-
mogenita ante omnem creaturam: ego
in caelis feci, vt oriretur lumen indeffi-
ciens: * Et sicut nebula texi omnem
carnem. V. Gyrum caeli circuiui sola,
et profundum abyssi penetraui: et in
omni populo, et in omni gente prima-
tum tenui. Et sicut.
Lectio ij.
AB initio, et ante saecula creata
sum, et vsque ad futurum sae-
culum non desinam: et in habitatio-
ne sancta coram ipso ministraui. Et
sic in Sion firmata sum, et in ciuitate
sanctificata similiter requieui, et in
Ierusalem potestas mea. Et radicaui
in populo honorificato: et in parte
Dei mei hereditas illius, et in pleni-
tudine sanctorum detentio mea.
Quasi cedrus exaltata sum in Li-
bano, et quasi Cypressus in monte
Sion. Quasi palma exaltata sum in
Cades, et quasi plantatio rosae in le
richo. Quasi oliua speciosa in cam
pis, & quasi platanus exaltata sum
iuxta aquas in plateis. Sicut cinna
momum, et balsamum aromati
zans, odorem dedi: quasi myrrha
electa dedi suauitatem odoris. Et
quasi storax, et galbanus, et ungula,
et gutta, et quasi Libanus non inci
sus vaporaui habitationem meam:
et quasi balsamum non mixtum
odor meus.
R. Transite ad me omnes, qui concu-
piscitis me, et a generationibus meis
implemini: * Spiritus enim meus su-
per mel dulcis, et hereditas mea super
mel et fauum. V. Qui audit me, non
confundetur: et qui elucidant me, vi.
tam aeternam habebunt. Spiritus enim.
Conceptionis B. Mariae.
DECEMB.
15
Lectio iij.
EGo quasi terebinthus extendi-
ramos meos: et rami mei hono
ris, & gratiae. Ego quasi vitis fructifi-
caui suauitatem odoris: et flores mei
fructus honoris, et honestatis. Ego
mater pulchrae dilectionis, et timo
ris, et agnitionis, et sanctae spei. In
me gratia omnis viae et veritatis: in
me omnis spes vitae, et virtutis.
Transite ad me omnes, qui concu-
piscitis me, et a generationibus meis
implemini. Spiritus enim meus su-
per mel dulcis, et hereditas mea su
per mel et fauum. Memoria mea in
generationes saeculorum. Qui edunt
me, adhuc esurient; et qui bibunt
me, adhuc sitient. Qui audit me
non confundetur; et qui operantur
in me, non peccabunt. Qui eluci-
dant me, vitam aeternam habebunt.
R. Meum est confilium, et aequitas,
mea est prudentia, mea est fortitudo:
Per me Reges regnant, per me Prin-
cipes imperant, et potentes decernunt
iustitiam. V. Ego diligentes me diligo.
et qui mane vigilant ad me, inuenient
me. Per me Reges. Gloria Patri. Per-
me Reges.
In secundo Nocturno, Antiphona.
Quid videtis in Sulamite, nisi choros,
castrorum? Ps. Eructauit. Anti-
phona. Aquae multae non potuerunt ex-
tinguere charitatem: nec flumina pec-
catorum obruent Mariam. Ps. Deus
noster. Antiphona. A custodia matuti
na vsque ad noctem, sperauit Maria in
Domino: quia copiosa apud eum re-
demptio. Psalmus. Fundamenta eius.
V. Eruisti a framea, Deus animam
meam. R. Et de manu canis unicam,
matrem meam.
Sermo sancti Hieronymi Presbyteri-
Lectio iiij.
QValis, et quanta esset beata
et gloriosa semper virgo Ma-
ria, ab Angelo diuinitus de-
claratur, cu dicitur, Aue gratia plena.
Dns tecum, benedicta tu in mulieribus.
Talibus namque decebat Virginem
oppignorari muneribus, vt esset gra-
tia plena, quae dedit caelis gloriam,
terris Dominum, pacemque refudit,
fidem gentibus, finem vitiis, vitae or-
dinem, moribus disciplinam. Et be-
ne plena, quia ceteris per partes prae-
statur: Mariae vero simul se tota in-
fudit plenitudo gratiae. Vere plena-
quia etsi in sanctis Patribus et Pro-
phetis gratia fuisse creditur, non ta-
men eatenus plena: in Mariam vero
totius gratiae, quae in Christo est, ple-
nitudo venit, quamquam aliter. Et
ideo inquit: Benedicta tu in muliri-
bus: id est, plus benedicta, quàm om-
nes mulieres. Ac per hoc quidquid
maledictionis infusum est per Euam,
totum abstulit benedictio Mariae.
R. Equitatui meo in curribus Pharao
nis assimilaui te amica mea, pulchrae-
sunt genae tuae, sicut turturis. Faciamus
adiutorium simile sibi. V. Eo quod ca-
stitatem amaueris, virumque nescieris:
ideo et manus Domini confortauit te,
et eris benedicta in aeternum. Faciamus.
Lectio v.
Cap. 2. et 4.
DE ipsa Salomon in Canticis,
quasi in laudem eius: Veni, in-
quit, columba mea, immaculata
mea. Iam enim hiems transiit, im-
Festa Decembris.
16
ber abit, et recessit. Ac deinde in-
quit: Veni de Libano, veni, corona-
beris. Non immerito igitur venire
de Libano iubetur, quia Libanus
candidatio interpretatur. Erat enim
candidata multis meritorum virtu-
tibus, et dealbata niue candidior
Spiritus sancti muneribus, simplici-
tatem columbae in omnibus reprae-
sentans: quoniam quidquid in ea ge-
stum est, totum puritas, et simplici-
tas; totum veritas, et gratia fuit; to-
tum misericordia, et iustitia, quae de
caelo prospexit: et ideo immaculata.
quia in nullo corrupta.
R. Fac tibi arcam de lignis laeuigatis.
Ruptique sunt fontes abyssi magnae,
Et factum est diluuium peccati super
omnem terram. V. Arca vero Deifera
eleuata est in sublime, et ferebatur su-
per aquas, opertique sunt omnes mon-
tes excelsi Sanctorum. Et factum est.
Lectio vi.
CIrcumdedit enim virum in ute
ro, sicut Ieremias sanctus testa-
tur, et non aliunde accepit. Faciet
inquit, Dominus nouum super ter-
ram, et mulier circumdabit virum.
Vere nouum, et omnium nouita-
tum supereminens nouitas virtu-
tum, quando Deus (quem ferre non
potest mundus, neque videre aliquis,
vt viuere possit) sic ingressus est ho-
spitium ventris, vt corporis clau-
strum nesciret: sicque gestatus, vt
totus Deus in eo esset: et sic exiuit.
inde, vt esset sicut Exechiel fatetur
porta omnino clausa. Vnde canitur
in eisdem Canticis de ea: Hortus
tuae paradisus. Vere hortus delicia-
rum, in quo consita sunt vniuersa
florum genera, et odoramenta vir-
tutum; sicque conclusus, vt nesciat,
violari, neque corrumpi vllis insidia-
rum fraudibus. Fons itaque signatus
sigillo totius Trinitatis.
R. Fiat mihi sanctuarium, et habitabo
in medio eorum, Arcam de lignis se-
tim compingite, et deaurabis eam au-
ro mundissimo intus et foris: * Et po-
nes super mensam panes propositionis
in conspectu meo semper. V. Inspice,
et fac secundum exemplar, quod tibi
in monte monstratum est. Et pones su-
per. Gloria Patri. Et pones.
In tertio Nocturno, Antiphona.
Quae est ista, quae ascendit per deser-
tum, sicut virgula fumi, ex aromatibus
myrrhae, et thuris, et vniuersi pulueris
pigmentarij Psalmus. Cantate. j. An-
t. Ferculum fecit sibi Rex Salomon
de lignis Libani, columnas eius fecit
argenteas, reclinatorium aureum, asce-
sum purpureum, media charitate con-
strauit. Ps. Dominus regnauit, ex-
ultet. An. Quae est ista, quae progredi-
tur quasi aurora consurgens, pulchra
vt Iuna, electa vt sol, terribilis vt ca-
strorum acies ordinata? Ps. Can-
tate. ij. V. Vere Dominus est in loco
sancto isto, et ego nesciebam. R. Non
est hic aliud, nisi domus Dei, et por-
ta caeli.
Lectio sancti Euangelij secundum
Lucam. Lectio vij. Cap. 11.
IN illo tempore: Loquente Iesu-
ad turbas, extollens vocem quae
dam mulier de turba, dixit illi: Bea-
tus venter qui te portauit. Et reliqua.
Conceptionis Mariae.
17
DECEMB.
Homilia venerabilis Bedae
presbyteri.
Lib. 4. cap. 49. in Luc. 11.
MAgnae deuotionis et fidei
haec mulier ostenditur, quae
Scribis et Pharisaeis Domi-
num tentantibus, simul et blasphe-
mantibus, tanta eius incarnationem
prae omnibus sinceritate cognoscit.
tanta fiducia confitetur, vt et prae-
sentium procerum calumniam, et
futurorum confundat haereticorum
perfidiam.
R. Omnes moriemini, quia in Adam
peccauistis: quid habes Esther eleuata
in populis? Ego sum frater tuus, noli-
timere, non morieris: * Non enim pro
te, sed pro omnibus haec lex constituta-
est. V. Non extinguetur in nocte lucer-
na tua, & non timebis a frigore niuis.
Lectio viij.
Non enim.
NAm sicut tunc Iudaei, sancti
Spiritus opera blasphemando,
verum consubstantialemque Patri.
Dei Filium negabant: sic haeretici-
postea negando Mariam semper
Virginem, sancti Spiritus operante
virtute, nascituro cum humanis
membris Vnigenito Dei, carnis suae
materiam ministrasse, verum con-
substantialemque matri Filium ho-
minis fateri non debere dixerunt.
R. Fillius meus paruulus est, & delica-
tus. Domus quam aedificari volo, talis
esse debet, vt in cunctis nationibus no-
minetur. Et ob hanc causam ante mor-
tem suam omnes praeparauit impensas.
V. Elegi, et sanctificaui locum istum,
vt sit nomen meum ibi in sempiter-
num, et permaneant oculi mei, et cor-
meum ibi cunctis diebus. Et ob hanc
causam. Gloria Patri. Et ob hanc.
Lectio IX.
SEd si caro Verbi Dei secundum
carnem nascentis, a carne Virgi-
nis matris pronuntitur extranea, si-
ne causa venter qui eum portasset, et
ubera quae lactassent, beatificaren-
tur. Dicit enim Apostolus: Quia
missit Deus Filium suum factum ex
muliere, factum sub lege. Neque au-
diendi sunt, qui legendum putant:
Natum ex muliere, factum sub lege:
sed, Factum ex muliere: quia conce-
ptus ex utero virginali, carnem non
de nihilo, non aliunde, sed materna
traxit ex carne: alioquin nec vere fi-
lius hominis diceretur, qui originem
non haberet ex homine.
Te Deum laudamus.
AD LAVDES,
et per Horas, An.
DOmum tuam decet sanctitudo
Domine, in longitudinem die
rum. Ps. Dominus regnauit. cum
reliquis. An. Haec est domus Do-
mini firmiter aedificata: bene fundata
est supra firmam petram. An. Funda-
uit eam Altissimus, qui super maria
fundauit eam, et super flumina praepa-
rauit illam. An. Dominus custodit
te ab omni malo Maria, custodiuit ani-
mam tuam, introitum tuum, et exitum
tuum, in saeculum. Antiphona. Flu-
minis impetus laetificat ciuitatem Dei.
sanctificauit tabernaculum suum Al-
tissimus. Capitulum. E go diligentes.
Hymnus. O gloriosa Domina. V. Non
accedet ad te malum. R. Neque fla-
gellu appropinquabit tabernaculo tuo.
18
Infra Octauam Conceptionis B. Mariae.
DECEMB.
Ad Benedictus, Antiphona.
Quam pulchra es amica mea, colum-
ba mea, immaculata mea, et odor ve-
stimentorum tuorum super omnia aro-
mata, allelui. Oratio vt supra.
64.
Et fit commemoratio Feriae.
rti-
Ad m, Capitul. E go diligentes.
R. breue. Liberasti me Domine, * Ex
ore leonis. Liberasti. V. Et a cornibus
vnicornium humilitatem meam. Ex
ore. Gloria. Liberasti. V. Eruisti a fra-
mea, Deus animam meam. R. Et de
manu canis unicam matrem meam.
Ad Sextam, Capitulum. Exe. 44.
POrta haec clausa erit: non aperie
tur, et vir non transibit per eam,
quoniam Dominus Deus Israel in
gressus est per eam: eritque clausa
Principi: Princeps ipse sedebit in ea.
R. breue. Eruisti a framea, * Deus ani-
mam meam. Eruisti. V. Et de manu
canis unicam matrem meam. Deus.
Gloria Patri. Eruisti. V. Vere Domi-
nus est in loco sancto isto, et ego ne-
sciebam. R. Non est hic aliud, nisi do-
mus Dei, et porta caeli.
Ad Nonam, Capitulum. Prou. 8.
BEatus homo qui audit me, et
qui vigilat ad fores meas quoti-
die, et obseruat ad postes ostij mei-
Qui me inuenerit, inueniet vitam,
et hauriet salutem a Domino.
R. breue. Vere Dominus est in loco
sancto isto, * Et ego nesciebam. Vere.
R. Non est hic aliud, nisi domus Dei,
et porta caeli. Et ego. G loria Patri. Ve
re. 1. Scalam vidit Iacob, cuius cacun-
men caelum tangebat. R. Angelos quo-
que descendentes, qui eam lumine
replebant.
Ad Vesperas, Antiphona. Nihil est
candoris, nihil est splendoris, nihil est
virtutis, quod non resplendeat in Vir-
gine gloriosa. Psalmi vt in primis Ve-
speris. An. Quae neque serpentis per-
suasione decepta, nec eius venenosis
afflatibus infecta est. An. Hanc
quam tu despicis, Manichae, mater
mea est, & de manu mea fabricata.
Antiphona. Decuit Virginem ea pu-
ritate nitere, qua maior sub Deo ne-
quit intelligi. Antiphona. Haec est vir-
ga, in qua nec nodus originalis, nec
cortex actualis culpae fuit. Capitu-
lum. E go diligentes. Hymnus. Aue
maris stella. V. Domine, dilexi deco-
rem domus tuae. R. Et locum habita
tionis gloriae tuae.
Ad Magnificat, Antiphona.
Vnica est columba mea, vna est perfe-
cta mea, vna est genitricis suae electa-
Viderunt eam animae sanctae, et imma-
culatam praedicauerunt, alleluia.
Oratio vt supra.
Deinde fit commemoratio Feriae.
DIE IX. DECEMBRIS.
Secunda die infra Octauam Conce-
ptionis beatae Mariae.
Si hac die fiat Officium de Octaua
Conceptionis, in ij. et iij. Nocturno
leguntur Lectiones positae die sequen-
ti, hoc est tertia die infra eamdem Octa-
uam: et si tertia die non occurrat Do-
minica, et Lectiones in ipsa positae le-
ctae sint secunda die, in ipsa leguntur,
illae quae positae sunt quinta die: et si
quinta die non occurrat Dominica, et
Lectiones ipsius lectae sint tertia die, in
ipsa leguntur illae quae positae sunt se-
ptima die.
Infra Octauam Conceptionis B. Mariae.
19
DECEMB.
In Vesperis et Laudibus fit comme-
moratio Feriae, cui in Vesperis additur
S. Melchiadis Papae et martyris.
DIE X. DECEMBRIS.
Tertia die infra Octauam Conce-
ptionis beatae Mariae.
In primo Nocturno leguntur Le-
ctiones de Scriptura occurrente.
In secundo Nocturno.
Sermo sancti Augustini Episcopii.
Tom. 10. in Serm. 16. de Temp. qui est 12. in
Nat. Domini, post. med. Lectio iiij.
VEritas de terra orta est,
et iustitia de caelo pro-
spexit. Nam cum ille
de terra ortus est, hoc
est, de carne natus est,
qui de caelo venit, et
super omnes est: proculdubio cum
ascendit ad Patrem, etiam iustitia de
caelo prospexit. Hanc enim iustitiam
verbis suis ipse commendat in promit,
tendo Spiritum sanctum. Ipse, inquit,
arguet mundum de peccato, et de
iustitia, et de iudicio. De peccato
quidem, quia non crediderunt in
me: de iustitia vero, quia ad Patrem
vado, et iam non videbitis me. Haec
est iustitia, quae de caelo prospexit.
summo enim caelo egressio eius, et
occursus eius vsque ad summum eius.
R. Equitatui meo. 15.
Lectio v.
NE vero quisquam contemneret
veritatem, quia de terra orta est:
cum sicut sponsus processit de tha-
lamo suo, id est, de utero virginali:
et propter similitudinem carnis pec-
cati nihil amplius Christum, quam
hominem crederet, cum dictum
esset: Tamquam sponsus procedens,
de thalamo suo, exultauit, vt gigas,
ad currendam viam: continuo sub-
iunctum est: A summo caelo egres-
sio eius. Grande nobis mysterium
diuina maiestas in Adae figura prae-
mifit. Sicut enim Deus noster, cum
primum Adam facere vellet; non ex
coniunctione viri ac mulieris homi-
nem, vt esset, effecit: sed accipiens,
terram, inde hominem diuina qua-
dam arte formauit: ita sine viri con-
iunctione Deum in virginali aluo in-
corporari dispensauit.
Lectio vi.
R. Fac tibi. 1.
ERgo si tunc licuit hominem sine
homine nasci, cur non licuit
hominem fine homine per Mariam
virginem procreari? Quoniam sicut
Adam ex terra virgine figuratus est:
ita et Christus ex Virgine natus ag-
noscitur. Ibi tunc flatus Dei de terra
viuum hominem surgere fecit ad vi-
tam: hic mundum Spiritus sanctus
de Maria virgine Christum homi-
nem figurauit, in quo Deus ad repa-
rationem hominis habitaret. Adam-
enim ibi tunc nascitur: hic renoua-
tur, & resuscitatur in Christo. Fuit
similis reparatio, quomodo fuit et
hominis creatio. Denique sicut
tunc in aluo terrae Salutor Adae-
membra composuit: sic etiam nunc
in Virginis aluo Christus sua mem-
bra composuit. R. Fiat mihi. 1.
In tertio Nocturno.
Lectio sancti Euangelij secun-
dum Lucam.
Lectio vij.
Cap. 11.
IN illo tempore: Loquente Ie-
su ad turbas, extollens vocem
Infra Oct. Conceptionis B. Mariae.
DECEMB.
20
quaedam mulier de turba, dixit illi:
Et
Beatus venter, qui te portauit.
reliqua.
Homilia venerabilis Bedae-
Presbyteri.
Lib. 4. cap. 49. super Lucae 11.
VNde idem Apostolus in exor-
dio Epistolae suae ad Roma-
nos scribit: Filium Dei fa-
ctum esse ex semine Dauid secun-
dum carnem. Paulus, inquit, seruus
Iesu Christi, vocatus Apostolus, se-
gregatus in Euangelium Dei, quod
ante promiserat per Prophetas suos
in Scripturis sanctis de Filio suo qui
factus est ei ex semine Dauid secun-
dum carnem. Etsi enim in quibus-
dam Latinis exemplaribus non le-
gitur, Factus; sed, Natus ex semine
Dauid: cum Graeca Factus habeant
(vnde non ad verbum, sed ad sen-
tentiam transferre voluit, dicendo,
Natus, Latinus interpres: tamen
Christum ex semine Dauid esse se-
cundum carnem, omnium libro-
rum atque linguarum concordat
auctoritas.
R. Omnes moriemini. 17.
Lectio viij.
ET nos igitur his contra Euty.
chem dictis, extollamus vocem
cum Ecclesia cattholica, cuius haec
mulier typum gessit, extollamus et
mentem de medio turbarum, dica-
musque Saluatori: Beatus venter qui
te portauit, et ubera quae suxisti. Ve-
re enim beata parens, quae (sicut
quidam ait) Enixa est puerpera re-
gem, Qui caelum terramque regit
per saecula, cuius Numen, et aeterno
complectens omnia gyro Impe-
rium, sine fine manet: quae ventre
beato Gaudia matris habens cum
virginitatis honore, Nec primam si-
milem visa est, nec habere sequen-
tem. R. Fillius meus. 17. Lectio IX.
AT ille dixit: Quinimmo, beati
qui audiunt verbum Dei, et
custodiunt illud. Pulchre Salutor
attestationi mulieris annuit, non eam
tantummodo, quae Verbum Dei
corporaliter generare meruerat, sed
et omnes, qui idem Verbum spiri-
taliter auditufidei concipere, et bo-
ni operis custodia vel in suo vel in
proximorum corde parere, & quasi
alere studuerint, asseuerans esse bea-
tos: quia et eadem Dei genitrix et
inde quidem beata, quia Verbi in-
carnandi ministra facta est tempora-
lis, sed inde multo beatior, quia eius-
dem semper amandi custos mane-
bat aeterna. Qua sententia sapientes,
Iudaeorum clam percutit, qui ver-
bum Dei non audire et custodire,
sed negare et blasphemare quaere
bant. Te Deum.
In Laudibus fit commemoratio Fe-
riae, et S. Melchiadis Papae et mar-
tyris.
Vesperae a Capitulo de SS. Damasd
Papa et confess. cum commem. Octa-
uae et Feriae.
DIE XI. DECEMBRIS.
Fit de SS. Damaso Papa et confesso-
re, cum commem. Octauae, et Feriae,
in Laudibus.
Vesperae a Capitulo de Octaua
cum commemoratione S. Damasi et
Feriae.
21
Infra Oct. Conceptionis B. Mariae.
DECEMB.
DIE XII. DECEBRIs.
Quinta die infra Octauam Con-
ceptionis beatae Mariae.
In primo Nocturno, Lectiones de
Scriptura occurrente.
In secundo Nocturno.
De Expositione sancti Gregorij.
Bapae in libros Regum.
Lectio iiij
FVit vir vnus de Rama-
6
thaimsophim, de mo-
re-
6
te Ephra. Montis
Ephraim nominebea-
tissima semper virgo
Maria Dei genitrix
designari potest. Mons quippe fuit.
quae omnem electae creaturae altitudi-
nem electionis suae dignitate trascen-
dit. An non mons sublimis Maria,
quae, vt conceptionem aeterni Verbi
pertingeret, meritorum verticem supra
omnes Angelorum choros vsque ad
solium Deitatis erexit? Huius enim
montis praecellentissimam dignita-
tem Isaias vaticinans, ait: Erit in no-
uissimis diebus praeparatus mons
domus Domini in vertice montium.
Mons quippe in vertice montium
fuit, quia altitudo Mariae supra om-
nes sanctos refulsit. Nam sicut mons
altitudinem, ita domus designat ha-
bitationem.
R. Equitatui meo. 15.
Lectio V.
MNOns quippe, & domus appte
dicitur, quae dum incompa-
rabilibus est illustrata meritis, Dei
Vnigenito, in quo recumberet, sa-
crum praeparauit uterum. Nam
mons in vertice montium Maria
non fieret, si supra Angelorum alti-
tudinem, hanc diuina fecunditas
non leuaret. Et domus Domini non
fieret, si in eius vetre per assumptam
humanitatem, Verbi diuinitas non
iaceret. Sed recte mons Ephraim, id
est, frugifer dicitur, de qua optimus
fructus, id est, nouus homo genera-
tur. Quam certe infecunditatis suae
gloria pulchram ornatamque Pro-
pheta respiciens, ait: Egreditur vir-
ga de radice Iesse, et flos de radice
eius ascendet.
Lectio vi.
R. Fac tibi. 16.
DE huius namque montis fructu
Dauid Deo exultans ait: Con-
fiteantur tibi populi Deus, confi-
teantur tibi populi omnes, terra
dedit fructum suum. Terra quipp.
pe fructum suum dedit, quia quem
virgo peperit, non concepit maritali
opere, sed sancti Spiritus obumbra-
tione. Hinc eidem regi et prophetae
a Domino dicitur: De fructu ventris
tui ponam super sedem tum. Hinc
Isaias ait: Erit fructus terrae sublimis.
Nam quem virgo genuit, non so-
lum homo sanctus fuit, sed etiam
potens Deus. De hoc fructu ad eam-
dem beatam virginem Elisabeth sa-
lutante dicitur: Benedicta tu in mu-
lieribus, et benedictus fructus ven-
tris tui. R. Fiat mihi. 16.
In tertio Nocturno.
Lectio sancti Euangelij secundum
Lucam. Lectio vij. Cap. 11.
IN illo tempore: Loquente Iesu
ad turbas, extollens vocem quae-
dam mulier de turba, dixit illi: Bea-
tus venter, qui te portauit. Et re-
liqua.
22
Infra Oct. Conceptionis B. Mariae.
22
DECEMB.
Homilia S. Bonauenturae Epi-
Super Lucae 11.
scopii.
POst expressionem fraudis Iu-
dicae, et reprobationem frau-
dis expressae, subdit hic Euan-
gelista commendationem veritatis
apertae. Et hoc quidem conueniens,
erat, vt manifestata veritate, veritas
ipsa se ipsam manifestans laudarentur
manifeste coram tota multitudine.
In descriptione autem huius com-
mendationis laudatiuae tria introdu-
cuntur. Primum est conditio perso-
nae laudantis. Secundum est expres-
sio laudis diuinae. Tertium est appro-
batio laudis expressae.
R. Omnes moriemini. 17. Lectio viij.
DVplex autem notatur conditio-
in persona laudante, scilicet, vi-
rilitas et modicitas. Virilitas notatur
in hoc quod vocem extollebat, se-
cundum illud Isaiae: Exalta in forti-
tudine vocem tuam, qui euangelizas,
lerusalem: exalta, noli timere. Mo-
dicitas in hoc, quod quaedam mulier,
non nominata, nec nobilis, sed de
turba, vt impleretur illud Psalmistae:
Pauper et inops laudabunt nomen
tuum. Ex quo apparet, quod lauda-
tor diuini nominis non debet esse ti-
midus vt laudare non audeat, nec tu-
midus, vt laudare erubescat: sed vi-
rilis et humilis.
R. Filius meus. 17.
Lectio ix.
VNde cum quidam ex timore
tacerent, quidam blasphema-
rent ex superbia et tumore: haec mu-
lier humilis et virilis, nec tacuit cum
timidis, nec vituperauit cum blas-
phemis. Magna eius fiducia, quae
inter blasphemos confitetur Dei Fi-
lium. Ideo poterat ei dici illud, quod
dictum est a Domino mulieri Cha-
nanaeae: O mulier, magna est fides
tua, quae scilicet tantum te fortifica-
uit: cum in Prouerbiis dicatur: Mu-
lierem fortem quis inueniet? In te ve-
rificatum est illud Ecclesiastici: Fun-
damenta aeterna supra petram soli-
dam, sic mandata Dei in corde mu-
lieris sanctae. Te Deum.
In Laudibus fit commemoratio Ferie.
Vesperae de SS. Lucia virg. et mart.
cum commemorat. Octauae et Feriae.
DIE XIII. DECEMBRIS.
Fit de SS. Lucia virgine et martyre cum
commemoratione Octauae Conceptio-
nis et Feriae in Laudibus et Vesperis.
DIE XIIII. DECEMBRIS.
Septima die infra Octauam Con-
ceptionis B. Mariae.
In primo Nocturno leguntur Le-
ctiones de Scriptura occurrente.
Si autem hac die occurrat Feria iiij.
Quatuor Temporum, Lectiones primi-
Nocturni leguntur vt in die Festi, et
Lectio nona de Homilia Feriae.
In secundo Nocturno.
Ex libro S. Augustini Episcopii.
De Genesi contra Manichaeos.
Lectio iiij.
DOminus noster Iesus
Christus (vt inquit
Apostolus) factus est
ex semine Dauid se-
cundum carnem, id
est, tamquam de limo
terrae, cum homo non esset qui ope-
raretur in terra, quia nullus homo
Infra Oct. Conceptionis B. Mariae.
23
DECEMB.
Fons autem ascende-
est Christus.
et irrigabat omnem
bat de terra
Facies terrae, id est, di-
faciem terrae.
mater Domini Virgo
gnitas terrae
Maria rectissime accipitur, quam
irrigauit Spiritus sanctus, qui fontis
et aquae nomine in Euangelio signi-
ficatur: vt qualis Adam de limo ter-
rae, talis homo ille fieret. Qui con-
stitutus est in paradiso, vt operaretur
libi, et custodiret, id est, in voluntate
Patris, vt eam impleret, atque ser-
uaret. R. Equitatui meo. 15.
Ex libro eiusdem de Natura & Gratia
contra Pelagianos.
Lectio v.
CVm de peccatis agitur, de san-
cta virgine Maria, propter ho-
norem Domini, nullam prorsus ha-
bere volo quaestionem. Inde enim
scimus, quod ei plus gratiae colla-
tum fuerit ad vincendum omni ex
parte peccatum, quod concipere
ac parere meruit eum, quem con-
stat nullum habuisse peccatum. Hac
ergo Virgine excepta, si omnes il-
los sanctos et sanctas, qui in scri-
pturis sanctis non modo non pec
casse, verum etiam iuste vixisse re
feruntur, cum hic viuerent, con-
gregare possemus, et interrogare
vtrum essent sine peccato: quid fuis-
se responsuros putamus? Quanta-
libet fuerint in hoc corpore excel-
lentia sanctitatis, si interrogari po-
tuissent, vna voce clamassent illud,
quod ait loannes Apostolus: Si dixe-
rimus, quia peccatum non habe
mus, ipsi nos seducimus, et veritas in
nobis non est.
R. Fac tibi arcam. S.
Ex libro sancti Idefonsi Archi-
episcopii Toletani.
Contra eos, qui disputant de Virgini-
tate & parturitione B. Mariae.
Lectio vi.
TOtum quidquid in Maria fuit,
possedit Spiritus sanctus: quo-
niam virtus Altissimi eam obum-
brauit. Quod si virtus Altissimi ab
omni aestu peccati eam obum brauit
inconceptu, et in partu; sicut ab om-
ni aestu libidinis libera fuit, ita et ab
omni pressura maledictionis, non ex
sese, sed ex virtute Altissimi immu-
nis et aliena fuit. Quapropter co-
gitent isti disputatores naturarum
leges, cogitent et diuinarum rerum
virtutem: quia non ex natura rerum
diuinae leges pendent, sed ex diui-
nis legibus, naturae rerum et leges
manare probantur. R. Fiat mihi. 1.
In tertio Nocturno.
Lectio sancti Euangelij secun-
dum Lucam.
Lectio vij.
Cap. 11.
IN illo tempore: Loquente Ie-
su ad turbas, extollens vocem
quaedam mulier de turba, dixit il-
li: Beatus venter, qui te portauit.
Et reliqua.
De Homilia sancti Bonauen-
turae Episcopii.
In Comment. super Luc. 11.
LAudat haec mulier Christum
Dei filium, extollens laudis
eius praeconium ex beatitudi-
ne matris: quasi dicat: Beata mulier.
quae portauit tam bonum filium. Et
recte; quia decebat sexum femi-
neum sic laudare. Nec tantum fe-
Infra Oct. Conceptionis B. Mariae.
DECEMB.
24
minas, imo etiam viros. Nam supra
dixit Virgo: Ex hoc beatam me di-
cent omnes generationes. Fuit au-
tem venter Virginis beatus propter
tria priuilegia, quia (vt dicit Bernar-
dus fuit sine corruptione fecunda,
sine grauedine grauida, & sine dolo-
re puerpera. Vnde dici potest illud
Isaiae: Quis audiuit vmquam tale:
Et quis vidit huic simile?
R. Omnes moriemini. 17.
Lectio viij
FVit etiam beatus propter tria
miracula. Primum est coniun-
ctio infinite distantium. Deus enim
libi factus est homo, Creator creatu-
ra, immensus paruus, Verbum in-
fans, Aternus temporalis: secun-
dum illud loannis: Et Verbum caro
factum est. Secundum miraculum
est, quia qui fecit ventrem, factus est
in ventre. Vnde in Psalmis dicitur:
Gloriosa dicta sunt de te ciuitas Dei.
Et post: Homo natus est in ea: et
ipse fundauit eam Altissimus. Ter-
tium miraculum, quia qui continet
omnia, continetur in ventre: et ille
libi capitur, quem totus non capit
orbis. Vnde cantat Ecclesia: Quia
quem caeli capere non poterant, tuo-
gremio contulisti.
R. Filius meus. 17.
Lectio IX.
NEc tantum beatificat ventrem
propter portationem, sed ube
ra propter lactationem, cum sub
iungit: Et ubera, quae suxisti. Ex quo-
datur intelligi, quod a solis vberi-
bus beatissimae virginis lactatus fuit.
Quod designatum fuit in Moyse,
qui lactari (vt dicitur) noluit a mu-
liere Aegyptiaca. Et ideo quaesita,
fust mulier Hebraea, scilicet mater
propria, sicut in Exodo legitur. Ideo
autem iunxit ista duo, vt ostendere-
rur virgo Maria fuisse mater Christi
vera et perfecta: quia non solum
genuit, sed et educauit, et sicut vere
educauit, ita vere genuit.
Te Deum laudamus.
In Laudibus fit commemoratio Fe-
riae, cui in Vesperis additur commemo-
ratio S. Eusebij Episcopii et mart.
DIE XV. DECEMBRIS.
OCTAVA
Conceptionis heatae Mariae. Duplex.
In primo Nocturno, Lectiones de-
Scriptura occurrente.
Si autem hac die occurrat Feria quar-
ta Quatuor Temporum, Lectiones pri-
mi Nocturni leguntur vt in die Festi,
et Lectio nona de Homilia Feriae.
In secundo Nocturno.
Ex libro sancti Anselmi Episcopii.
De excellentia Virginis.
Lectio iiij.
SVmma Dei sapientia
nullam in massa crea-
tionis humanae viam
inuenit, per quam (vt
disposuerat) in mun-
6
dum veniens, tam lu-
ctuosae perditioni subueniret, do-
nec ad istam, de qua loquimur, Vir-
ginem ventum esset. Sed haec mox,
vbi in mundum per humanae gene-
rationis lineam venit: tanta omnis
boni virtute et constantia perfecte
resplenduit, vt eam ipsa sapientia
per
Dei vere dignam iudicaret
quam in homine veniens, non mo-
In Oct. Conceptionis B. Mariae.
DECEMR.
25
do reatum primorum hominum
sed et totius mundi peccata deleret,
et diabolum sui operis inimicum
cum suis elideret, nec non damna
caelestis patriae illuc hominem dedu-
cendo redintegraret.
R. Equitatui meo. 15.
Ex libro eiusdem de Conceptu Virginali.
Lectio v.
DEcebat, vt Christi conceptio.
de matre purissima fieret
Nempe decens erat, vt ea puritate,
qua maior sub Deo nequit intelligi,
virgo illa niteret: cui Deus Pater uni-
cum Filium suum, quem de corde
suo aequalem sibi genitum tamquam
se ipsum diligebat, ita dare dispone
bat, vt naturaliter esset vnus idem-
que communis Dei Patris, et Virgi-
nis filius, et quam ipse Filius substan-
tialiter facere sibi matrem eligebat, et
de qua Spiritus sanctus volebat, et
operaturus erat, vt conciperetur et
nasceretur ille, de quo procedebat.
R. Factibi. 16.
Ex dictis diuersorum Sanctorum.
Ex presbyteris Achaiae, vt refert Aloysius
Lipomanus. Lectio vi.
ANdreas Apostolus. Quomo-
do de immaculata terra factus
fuerat homo primus, necessarium
fuit, vt de immaculata Virgine na-
tus Christus, vitam aeternam, quam
omnes perdiderant, repararet. Augu-
stinus. Sicut primus Adam de limi-
lateria figuratus est, ita secundus
dam, quasi de intacta ac rudi ter-
de Virginis carne formatus est.
Hieronymus. Haec est hortus con-
clusus, fons signatus, puteus aqua-
rum viuentium, ad quam nulli po-
tuerunt doli irrumpere, nec praeua-
luit fraus inimici, sed permansit san-
cta, mente et corpore, multis dono-
rum priuilegiis sublimata. Idem in
Psalmos. Pulchre Propheta appellat,
Virginem nubem diei. Nubes enim
illa non fuit in tenebris, sed semper in
luce. Anselmus. O benedicta super
muleres, quae Angelos vincis purita-
te, et Sanctos superas pietate.
R. Fiat mihi. 16.
In tertio Nocturno.
Lectio sancti Euangelij secun-
dum Lucam.
Lectio vij. Cap. 11.
IN illo tempore: Loquente Iesu
ad turbas, extollens vocem quae-
dam mulier de turba, dixit illi: Beatus
venter, qui te portauit. Et reliqua.
De Homilia sancti Bonauenturae
Episcopii.
In Comment. sup. Luc. 11.
AT ille dixit: Quinimmo, bea-
ti qui audiunt verbum Dei.
Hoc non dixit aduersando,
sed potius superaddendo, quasi dice-
ret: Non solum beatus venter, qui
portauit me Verbum caro factum,
verum etiam beatior, qui suscipit.
verbum a me prolatum. Vnde et
Maria non tantum beata fuit, quia
Christum gestauit in carne; verum
etiam beatior, quia ipsum perfectis-
sime gestauit in mente, secundum,
quod dicit Augustinus: Beatior fuit
Maria concipiendo fidem Christi.
quam carnem Christi. Beatus est
enim omnis, qui audit, et obedit: se-
cundum illud ipsius Domini apud
In festo sanctissimi Nominis Iesv.
IANVARII.
26
loannem: Si haec scitis, beati eritis, si
feceritis ea. Et ideo subdit: Et custo-
diunt illud.
R. Omnes moriemini. 17. Lectio viij.
IN quo verbo Christus noluit lau-
dari matris cognationem carna-
lem per se (nam et supra loannes
dixit Iudaeis: Ne coeperitis dicere
Patrem habemus Abraham sed spi-
ritualem; quia sanctior est copula
mentium, quam corporum. Et ideo
cum quaererent eum mater et fratres,
eius, dixit: Quicumque fecerit vo
luntantem Patris mei, qui in caelis est
ipse meus frater, soror, et mater est.
Et propter hoc virgo Maria fuit lau-
dabilis in concipiendo, quia fide
concepit. Et ideo dixit ei Elisabeth:
Beata, quae credidisti, quoniam per-
ficientur ea, quae dicta sunt tibi a
Domino. R. Filius meus. 17.
Lectio ix.
EX quo apparet mira commen-
datio veritatis, quae omnes sibi
adherentes beatos efficit: non solum
adhaeretes carnali cognatione, vt vir-
go Maria; verum etiam spiritali di-
lectione, sicut quaelibet anima san-
cta. Vt enim dicit Augustinus: Bea-
titudo est gaudium de veritate. Ad
quod gaudium deuenient, qui veri-
tatem audiunt, diligunt, et faciunt,
secundum illud Ecciesiastici: Qui au-
dit me, non confundetur, et qui-
operantur in me, non peccabunt.
Qui elucidant me, vitam aeternam
habebunt. Te Deum laudamus.
In Laudibus fit commemoratio Fe-
riae, et S. Eusebij: in Vesperis com-
memoratio Feriae.
FESTA IANVARII.
DIE XIIII. IANVARII.
In festo sanctissimi Nominis
IESV. Duplex.
Ad Vesperas, Antiphona.
OMnis qui inuocauerit nomen
Poni, saluus erit. Psalmus. Diri.
Dominus. An. Sanctum et terribile
nomen eius, innitium sapientiae timor
Domini. Ps. Confitebor. An. Ege-
autem in Domino gaudebo, et exulta-
bo in Deo Iesu meo. Psalmus. Beatus
vir. An. A solis ortu vsque ad oc-
casum, laudabile nomen Domini.
Ps. Laudate pueri. An. Sacri-
ficabo hostiam laudis, et nomen Do-
mini inuocabo. Ps. Credidi.
Philip. 2.
Capitulum.
FRatres: Christus humiliauit se
met ipsum, factus obediens vs-
que ad mortem, mortem au-
tem crucis, propter quod et Deus
exaltauit illum, et donauit illi no-
men, quod est super omne nomen
vt in nomine Iesu omne genu fle-
ctatur.
Hymnus.
IVEsu dulcis memoria
Dans vera cordi gaudia:
Sed super mel, et omnia,
Eius dulcis praesentia.
l canitur suauius,
Nil auditur iucundius,
Nil cogitatur dulcius,
Quam Iesus Dei Filius.
Iesu spes poenitentibus,
Quam pius es petentibus:
Quam bonus te quaerentibus:
Sed quid inuenientibus?
Nec lingua valet dicere,
Nec littera exprimere:
Officium B. Marie in Sabbatio.
113
leoni assimilatus non secundum na-
turam, sed propter aenigma, et eo
quod regium hoc animal inter om-
nia animantia violentissimum ac-
fortissimum, et per omnia gratio-
sissimum; profecto etiam genitri-
cem ipsius Leenam dixerim. Vnde
enim gignetur omnino leo, si non
leaena mater vocabitur? Leaenae
enim non contingit secundus par-
tus: ergo non amplius partum no-
uit Maria, non amplius coniun-
ctionem corporum sancta virgo.
MENSE MAIO.
Ex tractatu S. Augustini Episcopii,
de Symbolo ad Catechumenos.
Lectio iij.
Lib. 2. cap. 4. Tom. 9.
PEr feminam mors, per feminam
vita: per Euam interitus, per
Mariam salus. Illa corrupta secuta
est seductorem: haec integra pepe-
rit Saluatorem. Illa poculum a ser-
pente propinatum libenter acce-
pit, et viro tradidit, ex quo simul
mereretur occidi; haec gratia caele-
sti desuper infusa vitam protulit,
per quam caro mortua possit resu-
scitari. Quis est qui haec operatus
est, nisi virginis filius, et virginum
sponsus, qui attulit matri fecundi-
tate, sed non abstulit virginitatem?
MENSE IVNII.
Sermo sancti Bernardi Abbatis.
De verbis Apocalypsis 12. Signum ma-
gnum, in initio.
Lectio iiij.
VEhementer quidem nobis,
dilectissimi, vir vnus et mu-
lier vna nocuere: sed gratia Deo,
per vnum nihilominus virum, et
mulierem vnam omnia restauran-
tur, nec sine magno fenore gratia-
rum. Neque enim sicut delictum,
ita et donum: Sed excedit damni
aestimationem beneficij magnitu-
do: sic nimirum prudentissimus et
clementissimus artifex, quod quas-
satum fuerat, non confregit, sed
vtilius omnino refecit, videlicet, vt
nobis nouum formaret Adam ex
veteri, et Euam transfunderet in
Mariam.
MENSE IVLIO.
Ex epistola S. Ambrosij Episco-
pi ad Siricium Papam.
Lectio iiij.
Lib. 1o. Epist. Si.
NOn excedit fidem, quod ho-
mo exiuit de virgine, quando
petra pro fonte flumen scaturiuit,
ferrum super aquas natauit; am-
bulauit homo super aquas: ergo si
hominem vnda portauit, non po-
tuit hominem virgo generare: atqu-
hominem de quo legimus: Et mit-
tet illis Dominus hominem, qui-
saluos faciet eos, et notus erit Do-
minus Aegyptiis. In veteri itaque
testamento virga Hebraeorum per-
mare duxit exercitum: in nouo te-
stamento virgo generis, aula caele-
stis electa est ad salutem.
MENSE AVGVSTO.
De expositione S. Gregorij Pa-
pae, in libros Regum.
In 1. Regum, cap. 1. post innitium.
Lectio iij.
FVit vir vnus de Ramathaim
Sophim, de monte Ephraim.
Potest montis nomine beatissima
semper virgo Maria, Dei genitrix
designari. Mons quippe fuit, qui-
Officium B. Mariae in Sabbatho.
114
omnem electae creaturae altitudi-
nem, electionis suae dignitate tran-
scendit. An non mons sublimis Ma-
ria, quae vt conceptionem aeterni
verbi pertingeret, meritorum ver-
ticem supra omnes Angelorum
choros, vsque ad solium deitatis
erexit Huius enim montis precel-
lentissimam dignitatem Isaias va-
ticinans ait: Erit in nouissimis die
bus praeparatus mons domus Do-
mini in vertice montium. Mons
quippe in vertice montium fuit.
quia altitudo Mariae supra omnes
sanctos refulsit.
MENSE SEPTEMBRI.
Ex Epistola sancti Leonis Papae,
ad Pulcheriam Augustam.
Epist. 13. decret. ante medium.
Lectio iiij.
SAcramentum reconciliationis
nostrae, ante tempora eterna di-
spositum, mille implebant figurae:
quia nondum superuenerat Spiri-
tus sanctus in virginem, nec virtus
altissimi obumbrauerat ei, vt et in-
tra intemerata viscera, aedificante
sibi Sapientia domum, verbum ca-
ro fieret, et forma Dei ac forma
serui in vnam conueniente perso-
nam, creator temporum nascere-
tur in tempore, & per quem facta
sunt omnia, ipse inter omnia gi-
gneretur. Nisi enim nouus homo
factus in similitudinem carnis pec-
cati nostra susciperet vetustatem,
et consubstantialis patri, consub-
stantialis esse dignaretur et ma-
tri, naturamque nostram solus a
peccato liber vniret; sub iugo dia-
boli generaliter teneretur huma-
na captiuitas.
MENSE OCTOBRI.
Sermo S. Bernardi Abbatis.
Ex Serm. in Apocal. 12. ante medium.
Lectio iij.
AMplectamur Marie vestigia.
fratres mei, & deuotissima
supplicatione beatis illius pedibus
prouoluamur. Teneamus eam; nec
dimittamus, donec benedixerit
nobis: potens est enim. Nempe-
vellus est medium inter rorem, et
aream: mulier inter Solem, et Lu-
nam; Maria inter Christum, et Ec-
clesiam constituta. Sed forte mira-
ris, non tam vellus opertum rore.
quam amictam Sole mulierem.
Magna siquidem familiaritas, sed
mira omnino vicinitas Solis et mu-
lieris. Quomodo enim in tam ve-
hementi feruore tam fragilis natu-
ra subsistit? Merito quidem admi-
raris Moyses sancte, & curiosius
desideras intueri. Veruntamen sol-
ue calceamenta de pedibus tuis, et
inuolucra pone carnalium cogita-
tionum, si accedere concupiscis.
MENSE NOVEMBRI.
De expositione S. Basilij Episco-
pi, in Isaiam Prophetam.
Commentario in cap. S. Isaiae, post innitium.
Lectio iij.
ACcessi (inquit) ad prophetis-
sam, et in vtero accepit, et
peperit filium. Quod Maria pro-
phetissa fuerit, ad quam proxime
accessit Isaias per praenotionem spi-
ritus, nemo contradixerit, qui sit
memor verborum Mariae, quae
Officium paruum B. Mariae ad Vesperas.
115
prophetico afflata spiritu elocuta
est. Quid enim ait? Magnificat
anima mea Dominum, Et exul-
tauit spiritus meus in Deo salutari-
meo. Quia respexit humilitatem
ancillae sue: Ecce enim ex hoc bea-
tam me dicent omnes generatio-
nes. Quod si animum accommo-
daueris vniuersis eius verbis; non
vtique contentiose negaueris eam-
fuisse prophetissam, quod Domini
spiritus in eam superuenerit, et vir-
tus altissimi obumbrauerit ei.
MENSE DECEMBRI.
ante Aduentum.
Ex libro Officiorum sancti Am-
brosij Episcopii.
Lib. 1. Cap. 18. Lectio iiij.
BOnus regende castitatis pudor
est commes, qui primus in ipso
cogitationis ingressu Domini ma-
trem commendat legentibus, et
taquam testis locuples digna, quae
ad tale munus eligeretur astruit:
quod in cubiiculo, quod sola, quod
salutata ab Angelo tacet, et mota
est in intuitu eius: quod ad virilis
sexus speciem peregrinam turbatur,
aspectus Virginis. Itaque quamuis
esset humilis, prae verecundia ta-
men non resalutauit, nec vllum re-
sponsum retulit, nisi vbi de susci-
pienda Domini generatione co-
gnouit, vt qualitatem effectus di-
sceret, non vt sermonem repelleret.
OFFICIV paruum B. Mariae non
dicitur, quando fit officium duplex, vel
semiduplex, nec in Vigilia Natiuitatis
Domini, nec in Feriis Maioris hebdo-
madae, nec infra Octauas Paschae, et
Pentecostes, nec in Sabbathis, quando
fit Officium de sancta Maria. Quibus
diebus omittitur a primis Vesperis, et in
Vigilia Natiuitatis a Matutino. Cum
dicitur in Choro, in Matutinis et in Ve-
speris praeponitur Officio diei, in aliis
Horis postponitur. Extra Chorum dici-
tur pro temporis opportunitate.
OFFICIVM BEATA
MARIA EXTA
ADVENTV.
Ad Vesperas.
AVe Maria, gratia plena: Dominus
A tecum: benedicta tu in mulieri-
bus, et benedictus fructus ventris tui
Iesus. Sancta Maria, mater Dei, ora pro
nobis peccatoribus nunc et in hora mor-
tis nostrae, Amen.
Et dicitur semper in principio om-
nium Horarum beatae Mariae. V.
DEus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuuandum
me festina.
Gloria Patri et Filio, & Spiritui sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper:
et in saecula saeculorum. Amen. Alleluia.
Ad omnes Horas, per totum annum
praeterquam a Dominica in Septuagesima-
vsque ad feriam v. in Cena Domini: tunc
enim dicitur, Laus tibi Domine, Rex-
aeternae gloriae. An. Dum esset Rex.
Psalmus 1o.
DIxit Dominus Domino meo: sede
a dextris meis.
Donec ponam inimicos tuos: scabel-
lum pedum tuorum.
Virgam virtutis tuae emittet Dominus
ex Sion: dominare in medio inimico-
rum tuorum.
Oficium R. Marie in Sabatio.
6
Tecum principium in die virtutis tuae
in splendoribus sanctorum: ex vtero an-
te luciferum genui te-
Iurauit Dominus, et non paenitebit eum:
tu es sacerdos in aeternum, secundum
ordinem Melchisedec.
Dominus a dextris tuis: confregit in
die irae suae reges.
Iudicabit in nationibus, implebit rui-
nas: conquassabit capita in terra multorum.
De torrente in via bibet: propterea ex-
altabit caput. Gloria patri.
An. Dum esset rex in accubitu suo,
nardus mea dedit odorem suauitatis.
An. Laeua eius.
Psalmus 112.
LAudate pueri Dominum: laudate
nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum: ex hoc
nunc et vsque in saeculum.
A solis ortu vsque ad occasum: laudabile
nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Domi-
nus: et super caelos gloria eius.
Quis sicut Dominus Deus noster qui
in altis habitat: et humilia respicit in cae-
lo, et in terra?
Suscitans a terra inopem: et de stercore
erigens pauperem.
Vt collocet eum cum Principibus: cum
Principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo:
matrem filiorum laetantem. Gloria.
Antiphona. Laeua eius sub capite meo:
et dextera illius amplexabitur me-
Antiphona. Nigra sum.
Psalmus 121.
LAEtatus sum in his, quae dicta sunt
mihi in domum Domi ibimus.
Stantes erant pedes nostri: in atriis tuis
Hierusalem.
Hierusalem, quae aedificatur vt ciuitas:
cuius participatio eius in id ipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus
Domini, testimonium Israel: ad confi-
tendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in iudicio: se-
des super domum Dauid.
Rogate quae ad pacem sunt Hierusa-
lem: et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua: et abundantia in
turribus tuis.
Propter fratres meos, et proximos meos:
loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri:
quaesiui bona tibi. Gloria patri.
Antiphona. Nigra sum, sed formosa, fi-
liae Hierusalem, ideo dilexit me Rex, et
introduxit me in cubiculum suum.
Antiphona. Iam hiems transiit.
Psalmus 126.
NIsi Dominus edificauerit domum:
in vanum laborauerunt, qui aedi-
ficant eam.
IN isi Dominus custodierit ciuitatem:
frustra vigilat, qui custodit eam.
Vanum est vobis ante lucem surgere:
surgite postquam sederitis, qui mandu-
catis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum: ec-
ce hereditas Domini, filij merces, fru-
ctus ventris.
Sicut sagittae in manu potentis: ita filiij
excussorum.
Beatus vir qui impleuit desiderium suum
ex ipsis: non confundetur cum loque
tur inimicis suis in porta.
Gloria Patri et Filio.
An. Iam hiems transiit, imber abiit,
et recessit: surge amica mea, et veni.
Antip. Speciosafactaes.
Officium paruum B. Mariae ad Vesperas.
117
Psalmus 147.
LAuda Hierusalem Dominum: lau-
da Deum tuum Sion.
Quoniam confortauit seras portarum
tuarum: benedixit filiis tuis in te.
Qui posuit fines tuos pacem: et adipe-
frumenti satiat te-
Qui emittit eloquium suum terrae: ve-
lociter currit sermo eius.
Qui dat niuem sicut lanam: nebulam
sicut cinerem spargit.
Mitit crystallum suam sicut buccellas:
ante faciem frigoris eius quissustinebit:
Emittet verbum suum, et liquefaciet
ea: flabit spiritus eius, et fluent aquae.
Qui annunciat verbum suum Iacob:
iustitias et iudicia sua Israel.
Non fecit taliter omni nationi: et iudi-
Gloria.
cia sua non manifestauit eis.
Antiphona. Speciosa facta es, et suauis
in delitiis tuis sancta Dei genitrix.
Capitulum. Eccies. 24.
AB initio et ante saecula creata sum,
et vsque ad futurum saeculum
non definam, et in habitatione sancta
coram ipso ministraui.
Hymnus.
AVe maris stella,
Dei mater alma,
Atque semper virgo
Felix caeli porta.
Summens illud Aue,
Gabrielis ore,
Funda nos in pace,
Mutans Euae nomen.
Solue vincla reis,
Profer lumen caecis,
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce-
Monstra te esse matrem,
Summat per te preces,
Qui pro nobis natus
Tulit esse tuus.
irgo singularis,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solutos,
Mites fac, et castos.
Vitam praesta puram,
Iter para tutum,
Vt videntes Iesum,
Semper collaetemur.
Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Spiritui sancto,
Tribus honor vnus. Amen.
V. Diffusa est gratia in labiis tuis.
R. Propterea bindixit te Deus in eternum.
Ad Magnificat, Antiphona.
Beata mater, et intacta virgo, gloriosa
regina mundi, intercede pro nobis ad
Dominum. RVie eleison. Christe elei-
son. Gyrie eleison.
V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oratio.
COncede nos famulos tuos,
quaesumus Domine Deus,
perpetua mentis et corporis sani-
tate gaudere: et gloriosa beate Ma-
riae semper virginis intercessione, a
praesenti liberari tristitia, et aeterna
perfrui laetitia. Per Christum Do-
minum nostrum. R. Amen.
Sequens Commemoratio pro San-
ctis fit tantum in Vesperis et Laudibus,
cum Officio sanctae Mariae, praeter-
quam in Aduentu, cuius loco, tunc alia
dicitur. An. Sancti Dei omnes in-
tercedere dignemini, pro nostra om-
niumque salute.
Officium paruum B. Mariae ad Vesperas.
118
V. Laetamini in Dino, et exultate iusti.
R. Et gloriamini omnes recti corde.
Oratio.
PRotege Domine populum tuum.
et Apostolorum tuorum Petri-
et Pauli, et aliorum Apostolorum
patrocinio confidentem perpetua
deffensione conserua.
OMnes sancti tui quaesumus,
Domine, nos vbique adiuuent,
vt dum eorum merita recolimus,
patrocinia sentiamus: et pacem
tuam nostris concede temporibus,
et ab Ecclesia tua cunctam repelle-
nequitiam: iter, actus, et volunta-
tes nostras, et omnium famulorum
tuorum, in salutis tuae prosperita-
te dispone: benefactoribus nostris,
sempiterna bona retribue: et om-
nibus fidelibus defunctis requiem
aeternam concede, Per Dominum.
AD COMPLEIORIVM.
vt supra. V.
Aue Maria.
COnuerte nos Deus salutaris no-
ster: R. Et auerte iram tuam a nobis.
V. Deus in adiutorium meu in-
R. Domine ad adiuuandum me fe-
tende:
stina. Gloria patri. icut erat. Alleluia.
salmus 12.
SAepe expugnauerunt me a iuuentu-
te mea: dicat nunc Israel.
Paepe expugnauerunt me a iuuentute,
mea: etenim non potuerunt mihi.
upra dorsum meum fabricauerunt pec-
catores: prolongauerunt iniquitatem suam.
ominus iustus concidet ceruices pec-
catorum. confundantur, et conuertan-
tur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
iant sicut fenum tectorum: quod prius-
quam euellatur, exaruit.
e quo non impleuit manum suam qui me-
tet: et sinum suum qui manipulos colliget.
Et non dixerunt qui praeteribant, bene-
dictio Domini super vos: benediximus
vobis in nomine Domini. Gloria patri.
Psalmus129.
DE profundis clamaui ad te Domi-
ne: Domine exaudi vocem mean.
iant aures tuae intendentes: in vocem
deprecationis meae.
i iniquitates obseruaueris Domine:
Domine quis sustinebit:
Quia apud te propitiatio est: et propter
legem tuam sustinui te Domine.
ustinuit anima mea in verbo eius: spe-
rauit anima mea in Domino.
custodia matutina vsque ad noctem:
speret Israel in Domino.
uia apud Dominum misericordia: et
copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel: ex omnibus ini-
quitatibus eius. Gloria. Psalmus 13.
DOmine, non est exaltatum cor-
meum: neque elati sunt oculi mei.
eque ambulaui in magnis: neque in
mirabilibus super me.
Pi non humiliter sentiebam: sed exal-
taui animam meam.
Picut ablactatus est super matre sua: ita
retributio in anima mea.
peret Israel in Domino: ex hoc nunc,
Hymnus.
et vsque in saeculum. Gloria.
MEmento salutis auctor,
Quod nostri quondam cor-
poris,
Ex illibata virgine
Nascendo, formam sumpseris.
aria mater gratiae,
Mater misericordiae:
Tu nos ab hoste protege,
119
Officium paruum B. Mariae ad Vesperas.
Et hora mortis suscipe-
Gloria tibi Domine,
Qui natus es de virgine,
Cum Patre et sancto Spiritu,
In sempiterna saecula. Amen.
Eccles. 24.
Capitulum.
EGo Mater pulchrae dilectio-
Enis, et timoris, et magnitudi-
nis, et sanctae spei. R. Deo gratias.
V. Ora pro nobis sancta Dei genitrix.
R. Vt digni efficiamur promissionibus
Christi. An. Sub tuum praesidium.
Canticum Simeonis. Lucae 2.
NVnc dimittis seruum tuum Domine:
secundum verbum tuum in pacce-
Quia viderut oculi mei: salutare tuum.
Quod parasti: ante faciem omnium
populorum.
Lumen ad reuelationem gentium: et
gloriam plebis tuae Israel. Gloria.
An. Sub tuum praesidium confugimus.
sancta Dei genitrix, nostras deprecatio-
nes ne despicias in necessitatibus, sed a
periculis cuctis libera nos semper virgo
gloriosa, et benedicta. E yrie eleison.
hriste eleis. vrie eleisonV. Domine
exaudi orationem meam. R. Et clamor
Oratio.
meus ad te veniat.
BEatae et gloriosae semperque vir-
ginis Mariae quaesumus Do-
mine intercessio gloriosa nos pro-
tegat: et ad vitam perducat aeter-
nam. Per Dominum.
AD MATVTINVM,
de beata Maria.
Aue Mariavt supra.
V.
DOmine labia mea aperies.
R. Et os meum annunciabit
laudem tuam.
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuuandum me festina.
Gloria PatriSicut erat. Alleluia.
nuitatorium. Aue Maria, gratia plena:
Dominus tecum. Aue Maria.
Psalmus 94.
VEnite exultemus Domino, iubile-
mus Deo salutari nostro: praeoc-
cupemus faciem eius in confessione, et
in psalmis iubilemus ei. Aue Maria, gra-
tia plena.
Quoniam Deus magnus Dominus, et
rex magnus super omnes Deos: quo-
niam non repellet Dominus plebem
suam, quia in manu eius sunt omnes fi-
nes terrae, et altitudines montium ipse
conspicit. Dominus tecum.
Quoniam ipsius est mare, & ipse fecit.
illud, et aridam fundauerunt manus
eius: venite adoremus et procidamus
ante Deum: ploremus coram Domino,
qui fecit nos, quia ipse est Dominus
Deus noster, nos autem populus eius,
et oues pascuae eius. Aue Maria, gratia
plena.
Hodie si vocem eius audieritis, nolite
obdurare corda vestra, sicut in exacer-
batione secundum diem tentationis in
deserto: vbi tentauerunt me patres ve-
stri, probauerut et viderunt opera mea.
Dominus tecum
Quadraginta annis proximus fui gene-
rationi huic, et dixi, semper hi errant
corde: ipsi vero non cognouerunt vias,
meas: quibus iuraui in irra mea, si introi-
bunt in requiem meam. Aue Maria gra-
tia plena.
Gloria Patri et Filio, et Spiritui sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et sem-
per, et in saecula saeculorum. Amen. Do-
minus tecum. Aue Maria.
6
Officium paruum B. Mariae ad Matutinum.
120
Hymnus.
QVem terra, pontus, aethera
Colunt, adorant, praedicant,
Trinam regentem machinam
Claustrum Mariae baiulat.
Cui Luna, Sol, et omnia
Deseruiunt per tempora,
Perfusa caeli gratia
Gestant puellae viscera.
Beata mater munere,
Cuius supernus artifex,
Mundum pugillo continens,
Ventris sub arca clausus est.
Beata caeli nuncio,
Fecunda sancto Spiritu,
Desideratus gentibus,
Cuius per aluum fusus est.
Gloria tibi Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et sancto Spiritu,
In sempiterna saecula. Amen.
Quando fit officium nouem Lectio-
num SS. Mariae, dicuntur tres sequentes,
Nocturni, cum suis Psalmis et Anti-
phonis, nisi aliae Antiphonae assignen-
tur: Absolutiones vero et Benedictio-
nes, vt in prima Dominica de Aduentu.
ISTI TRES PSALMI.
sequentes dicuntur diebus Dominicis,
Feria secunda et quinta ad Nocturnum.
Antiphona. Benedicta tu-
Psalmus 8.
DOmine, Dominus noster: quam
admirabile est nomen tuum in
vniuersa terra,
Quoniam eleuata est magnificentia
tua: super caelos.
Ex ore infantium et lactentium perfe-
cisti laudem propter inimicos tuos: vt
destruas inimicum et vltorem.
Quoniam videbo caelos tuos opera di-
gitorum tuorum: lunam et stellas, quae
tu fundasti.
Quid est homo, quod memor es eius:
aut filius hominis, quoniam visitas eum:
Minuisti eum paulo minus ab Angelis,
gloria et honore coronasti eum: et consti-
tuisti eum super opera manuum tuarum.
O mnia subiecisti sub pedibus eius:
oues, et boues vniuersas, insuper et pe-
cora campii.
QVolucres caeli, et pisces maris: qui per-
ambulant semitas maris.
Domine Dominus noster: quam admi-
rabile est nomen tuu in vniuersa terra
Gloria Patri et Filio: et Spiritui sancto.
Sicut erat in principio.
Antiphona. Benedicta tu in mulieri-
bus, et benedictus fructus ventris tui.
Antiphona. Sicut myrrha electa.
Psalmus 18.
CAEli enarrant gloriam Dei: et ope-
ra manuum eius annuntiat firma-
mentum.
Dies diei eructat verbum: et nox nocti
indicat scientiam.
IN on sunt loquellae, neque sermones:
quorum non audiantur voces eorum.
n omnem terram exiuit sonus eorum:
et in fines orbis terrae verba eorum.
n solle posuit tabernaculum suum: et
ipse tanquam sponsus procedens de tha-
lamo suo.
Exultauit vt gigas ad currendam viam:
a summo caelo egressio eius.
Et occursus eius vsque ad summum eius:
nec est qui se abscondat a calore eius.
Lex Domini immaculata conuertens,
animas: testimonium Domini fidele, sa-
pientiam praestans paruulis.
121
Officium paruum B. Mariae ad Matutinum.
Iustitiae Domini rectae laetificantes cor-
da: praeceptum Domini lucidum illu-
minans occulos.
Timor Domini sanctus permanens in
saeculum saeculi: iudicia Domini vera,
iustificata in semet ipsa.
Desiderabilia super aurum et lapidem
pretiosum multum: et dulciora super
mel et fauum.
Etenim seruus tuus custodit ea: in cu-
stodiendis illis retributio multa.
Delicta quis intelligit? ab occultis meis
munda me, et ab alienis parce seruo tuo-
Si mei non fuerint dominati, tunc im-
maculatus ero: et emundabor a delicto
maximo.
Et erunt, vt complaceant eloquia oris,
mei: et meditatio cordis mei in conspe-
ctu tuo semper.
Domine adiutor meus: et redemptor meus.
Gloria patri. Sicut erat.
An. Sicut myrrha electa odorem
dedisti suauitatis, sancta Dei genitrix.
Antiphona. Ante torum.
Psalmus 23.
DOmini est terra, et plenitudo eius:
orbis terrarum, et vniuersi qui-
habitant in eo.
Quia ipse super maria fundauit eum: et
super flumina praeparauit eum.
Quis ascendet in montem Domini: aut
quis stabit in loco sancto eius?
Innocens manibus, et mundo corde:
qui non accepit in vano animam suam,
nec iurauit in dolo proximo suo.
Hic accipiet benedictionem a Domi-
no: et misericordiam a Deo salutari suo,
Haec est generatio quaerentium eum:
quaerentium faciem Dei Iacob.
eleuamini portae aeternales: et introibit
Rex gloriae.
Quis est iste Rex gloriae? Dominus
fortis et potens, Dominus potens in
praelio.
Attollite portas principes vestras, et
eleuamini portae aeternales: et introibit
Rex gloriae.
Quis est iste Rex gloriae: Dominus vir-
tutum ipse est Rex gloriae.
Gloria Patri et Filio.
An. Ante torum huius virginis fre-
quentate nobis dulcia cantica dramatis.
V. Diffusa est gratia in labiis tuis.
R. Propterea bndixit te Deus in eternum.
Sed in officio nouem lection. dicitur,
V. Specie tua, & pulchritudine tua.
R. Intende prospere, procede, & regna.
Pater noster. cum Lectionibus, et reli-
quis, vt infra.
ISTI TRES PSALMII
sequentes dicuntur Feria tertia, et sexta,
ad Nocturnum, An. Specie tua.
Psalmus 44.
ERuctauit cor meum verbum bo-
num: dico ego opera mea regii.
Lingua mea calamus scribae: velociter
scribentis.
Speciosus forma prae filiis hominum,
diffusa est gratia in labiis tuis: propterea
benedixit te Deus in aeternum.
Accingere gladio tuo: super femur
tuum potentissime.
Specie tua et pulchritudine tua: inten-
de prospere, procede, et regna.
Propter veritatem, et mansuetudinem,
et iustitiam: et deducet te mirabiliter
dextera tua.
Sagittae tuae accutae (populi sub te ca-
dent) in corda inimicorum regis.
6
Officium paruum B. Mariae ad Matutinum.
122
Sedes tua Deus in saeculum saeculi: vir-
ga directionis, virga regni tui.
Dilexisti iustitiam, et odisti iniquita-
tem: propterea vnxit te Deus Deus tuus
oleo laetitiae, prae consortibus tuis.
Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis
tuis, a domibus eburneis: ex quibus de-
lectauerunt te filiae regum in honore tuo.
Astitit. Regina a dextris tuis in vestitu
deaurato: circundata varietate.
Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam:
et obliuiscere populum tuum, et do-
mum patris tui.
Et concupiscet Rex decorem tuum:
quoniam ipse est Dominus Deus tuus,
et adorabunt eum.
Et filiae Tyri in muneribus: vultum tuum
depreccabuntur omnes diuites plebis.
O mnis gloria eius filiae Regis ab intus:
in fimbriis aureis, circumamicta varie
tat bus.
Adducentur Regi virgines post eam:
proximae eius afferentur tibi.
Afferentur in laetitia et exultatione: ad-
ducentur in templum Regis.
Pro patribus tuis nati sunt tibi filij: con-
stitues eos Principes super omnem terram.
Memores erunt nominis tui Domine:
in omni generatione, et generationem.
Propterea populi confitebuntur tibi in
aeternum: et in saeculum saeculi.
Gloria Patri et Filio.
Antiphona. Specie tua, de pulchritudine
tua, intende prospere, procede, & regna.
Antiphona. Adiuuabit eam.
Psalmus 45.
DEus noster, refugium et virtus:
adiutor in tribulationibus, quae
inuenerunt nos nimis.
Proptetea non timebimus dum turba-
bitur terra: et transferentur montes in
cor maris.
Sconuerunt et turbatae sunt aquae eo-
rum: conturbati sunt montes in forti-
tudine eius.
Fluminis impetus laetificat ciuitatem
Dei: sanctificauit tabernaculum suum
altissimus.
Deus in medio eius non commouebi-
tur: adiuuabit eam Deus mane diluculo,
Cconturbatae sunt gentes, et inclinata
sunt regna: dedit vocem suam, et mota
est terra.
Dominus virtutum nobiscum: susce-
ptor noster Deus Iacob.
Venite et videte opera Domini, quae
posuit prodigia super terram: auferens,
bella vsque ad finem terrae.
Arcum conteret, et confringet arma: et
scuta commburet igni.
Vacate et videte, quoniam ego sum
Deus: exaltabor in gentibus, et exalta-
bor in terra.
Dominus virtutum nobiscum: susce-
ptor noster Deus Iacob.
Gloria Patri et Filio.
An. Adiuuabit eam Deus vultu suo:
Deus in medio eius non commouebitur.
An. Sicut laetantium. Psalmus 86.
FVndamenta eius in montibus san-
ctis: diligit Dominus portas Sion
super omnia tabernacula Iacob.
G loriosa dicta sunt de te: ciuitas Dei.
Memor ero Raab et Babylonis: scien-
tium me.
Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus
Athiopum: hi fuerunt illic.
IN unquid Sion dicet, homo, et homo
natus est in ea: et ipse fundauit eam
altissimus?
Officium paruum B. Mariae ad Matutinum.
123
Dominus narrabit in scripturis populorum:
et principum horum qui fuerunt in ea.
Sicut laetantium omnium: habitatio est
in te. Gloria patri.
An. Sicut letantium omnium nostrum
habitatio est in te, sancta Dei genitrix.
V. Diffusa est gratia in labiis tuis.
R. Propterea bindixit te Deus in eternum.
Sed in Offic. nouem lectionum, dicitur
V. Adiuuabit eam Deus vultu suo.
R. Deus in medio eius non commoue-
bitur. Pater noster. cum lectionibus, et
reliquis, vt infra.
ISTI TRES PSALMII
sequentes dicuntur Feria quarta et Sab
batho ad Nocturnum, Antiphona.
Psalmus 95.
Gaude Maria virgo.
CAntate Domino caticum nouum:
cantate Domino omnid terra.
Cantate Domino, et benedicite nomi-
ni eius: annunciate de die in diem salu-
tare eius.
Annunciate inter gentes gloriam eius:
in omnibus populis mirabilia eius.
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis
nimis: terribilis est super omnes deos.
Quoniam omnes dij gentium daemo-
nia: Dominus autem caelos fecit.
Confessio et pulchritudo in conspectu
eius: sanctimonia, & magnificentia in
sanctificatione eius.
Afferte Domino patriae gentium, affer-
te Domino gloriam et honorem: afferte.
Domino gloriam nomini eius.
Tollite hostias, et introite in atria eius:
adorate Dominum in atrio sancto eius.
Commoueatur a facie eius vniuersa
terra: dicite in gentibus, quia Dominus.
regnauit.
tenim correxit orbem terrae, qui non
commouebitur: iudicabit populos in
aequi tate.
Laetentur caeli, et exultet terra, com-
moueatur mare, et plenitudo eius: gau-
debunt campi, et omnia quae in eis sunt.
Tunc exultabunt omnia ligna siluarum
a facie Domini, quia venit: quoniam ve-
nit iudicare terram.
Iudicabit orbem terrae in aequitate: et
populos in veritate sua.
Gloria Patri et Filio.
An. Gaude Maria virgo, cunctas hae-
reses sola interemisti in vniuerso mundo.
Antiphona. Dignare me laudare te-
Psalmus 96.
DOminus regnauit, exultet terra:
laetentur insulae multae.
Nubes et caligo in circuitu eius: iusti-
tia, et iudicium correctio sedis eius.
gnis ante ipsum praecedet: et inflam-
bit in circuitu inimicos eius.
Alluxerunt fulgura eius orbi terrae: vi-
dit, et commota est terra.
Montes sicut cera fluxerunt a facie Do-
mini: a facie Domini omnis terra.
Annunciauerunt caeli iustitiam eius: et
viderunt omnes populi gloriam eius.
Confundantur omnes, qui adorant scul-
ptilia: et qui gloriatur in simulacris suis.
Adorate eum omnes Angeli eius: au-
diuit et laetata est Sion.
Et exultauerunt filiae Iudae: propter iu-
dicia tua Domine.
Quoniam tu Dominus altissimus super
omnem terram: nimis exaltatus es su-
per omnes deos.
ui diligitis Dominum, odite malum:
custodit Dominus animas sanctorum
suorum, de manu peccatoris liberabis eos.
Lux orta est iusto: et rectis corde letitia.
Officium paruum B. Mariae ad Matutinum.
124
Laetamini iusti in Domino: et confite-
mini memoriae sanctificationis eius.
Gloria Patri et Filio.
An. Dignare me laudare te virgo sacra-
ta: da mihi virtutem contra hostes tuos.
Psalmus 97.
An. Post partum.
CAntate Domino caticum nouum:
quia mirabilia fecit.
Saluauit sibi dextera eius: et brachium
sanctum eius.
Notum fecit Dominus salutare suum: in con-
spectu gentium reuelauit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiae suae: et ve-
ritatis suae domui Israel.
Viderunt omnes termini terrae: salutare
Dei nostri.
Iubilate Deo omnis terra: cantate, et
exultate et psallite.
Psallite Domino in cithara, in cithara
et voce psalmi: in tubis ductilibus, et
voce tubae corneae.
Iubilate in conspectu Regis Domini:
moueatur mare et plenitudo eius, orbis
terrarum, et qui habitant in eo.
Flumina plaudent manu, simul montes,
exultabunt a conspectu Domini: quo-
niam venit iudicare terram.
Iudicabit orbem terrarum in iustitia: et
populos in aequitate.
Gloria patri. Sicut erat.
Antiphona. Post partum virgo inuiola-
ta permansisti, Dei genitrix intercede
pro nobis.
V. Diffusa est gratia in labiis tuis.
R. Propterea bndixit te Deus in eternum.
Sed in Oflic. nouem lectionum, dicitur
V. Elegit eam Deus, et praeelegit eam.
R. In tabernaculo suo habitare facit eam.
Pater noster. secreto. V. Et ne nos indu-
cas in tentationem. R. Sed libera.
Absolutio.
PRecibus et meritis beatae Ma-
rie semper virginis, et omnium
sanctorum, perducat nos Domi-
nus ad regna caelorum. R. Amen.
V. Iube domne benedicere. Benedict.
Nos cum prole pia, benedicat virgo
Maria. R. Amen.
Lectio j. Eccles. 24.
IN omnibus requiem quaesiui,
et in hereditate Domini mora
bor. Tunc praecepit, et dixit
mihi creator omnium: et qui crea-
uit me, requieuit in tabernaculo,
meo, et dixit mihi: In Iacob inha-
bita, et in Israel hereditare, et in
electis meis mitte radicess. Tu au-
tem Domine, miserere nobis.
R. Deo gratias.
R. Sacta et immaculata virginitas, qui-
bus te laudibus efferam nescio: * Quia
quem caeli capere non poterant, tuo gre-
mio contulisti. V. Benedicta tu in mu-
lieribus, et benedictus fructus ventris
tui. Quia quem caeli capere. V. Iube
domne benedicere.
Benedictio. Ipsa virgo virginum inter-
cedat pro nobis ad Dominu. R. Amen.
Lectio iij.
Eccles. 24.
ET sic in Sion firmata sum, et in
ciuitate sanctificata similiter
requieui, et in Hierusale potestas,
mea. Et radicaui in populo honori-
ficato, et in partes Dei mei heredi-
tas illius, et in plenitudine sancto-
rum detetio mea. Tu aute Domi-
ne, miserere nobis. R. Deo gratias.
R. Beata es virgo Maria, que Dominum
portasti creatorem mudi: * Genuisti qui-
te fecit, et in aeternum permanes virgo.
Officium paruum B. Mariae ad Laudes.
125
V. Aue Maria, gratia plena, Dominus
tecum. Genuisti qui te fecit. V. Iube
domne benedicere. Benedictio. Per
virginem matrem concedat nobis Do-
minus salutem et pacem. R. Amen.
Lectio iij.
QVasi cedrus exaltata sum in
Libano, et quasi Cypressus
in monte Sion. Quasi palma exal-
tata sum in Cades: et quasi planta-
tio rosae in Hiericho. Quasi oliua
speciosa in campis, et quasi plata-
nus exaltata sum iuxta aquas. In
plateis sicut cinnamomum et bal-
samum aromatizans odorem dedi.
Quasi myrrha electa dedi suauita-
tem odoris. Tu autem Domine
miserere nobis. R. Deo gratias.
R. Felix namque es sacra virgo Maria,
et omni laude dignissima: * Quia ex te-
ortus est sol iustitiae, Christus Deus no-
ster. V. Ora pro populo, interueni pro
clero, intercede pro deuoto femineo
sexu: sentiant omnes tuum iuuamen,
quicumque celebrant tua sanctam com-
memorationem. Quia ex te ortus est.
Gloria patri. Quia ex te-
AD LAVDES V.
DEus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuuandum
me festiua.
Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto,
Sicut erat in principio et nunc et semper.
Antiphona. Assumpta est Maria.
Psalmus 91.
DOminus regnauit, decorrem in-
dutus est: indutus est Dominus
fortitudinem, et praecinxit se.
Etenim firmauit orbem terrae: qui non
commouebitur.
Parata sedes tua ex tunc: a saeculo tu es.
Eleuauerunt flumina Domine: eleua-
uerunt flumina vocem suam.
Eleuauerunt flumina fluctus suos: a vo-
cibus aquarum multarum.
Mirabiles elationes maris: mirabilis in
altis Dominus.
Testimonia tua credibilia facta sunt ni-
mis: domum tuam decet sanctitudo Do-
mine in longitudine dierum.
Gloria Patri et Filio.
An. Assumpta est Maria in caelum,
gaudent Angeli, laudantes benedicunt,
Dominum. An. Maria virgo.
Psalmus 99.
IVbilate Deo omnis terra: seruite Do-
mino in laetitia.
Introite in conspectu ei: in exultatione.
Scitote quonia Dominus ipse est Deus:
ipse fecit nos, et non ipsi nos.
Populus eius et oues pascuae eius, in-
troite portas eius in confessione: atria
eius in hymnis confitemini illi.
Laudate nomen eius, quoniam suauis
est Dominus: in aeternum misericordia
eius, et vsque in generatione et genera-
tionem veritas eius. Gloria Patri, et Filio.
Sicut erat in principio.
An. Maria virgo assumpta est ad aethe-
reum thalamum, in quo rex regum stel-
lato sedet solio. An. In odorem.
Psalmus 62.
DEus De meus: ad te de luce vigilo.
Sitiuit in te anima mea: quam
multipliciter tibi caro mea?
In terra deserta, inuia, et inaquosa, sic in
sancto apparui tibi: vt viderem virtutem
tuam, et gloriam tuam.
Quoniam melior est misericordia tua,
super vitas: labia mea laudabunt te-
Officium paruum B. Mariae ad Laudes.
126
sic benedicam te in vita mea: et in no-
mine tuo leuabo manus meas.
Sicut adipe et pinguedine repleatur,
anima mea: et labiis exultationis lauda-
bit os meum.
ic memor fui tui super stratum meum,
in matutinis meditabor in te: quia fuisti.
adiutor meus.
Et in velamento alarum tuarum exulta-
bo, adhesit anima mea post te: me susce-
pit dextera tua.
psi vero in vanum quesierunt animam
meam, introibunt in inferiora terrae: tra-
dentur in manus gladij, partes vul-
pium erunt.
Rex vero laetabitur in Deo, laudabun-
tur omnes qui iurant in eo: quia obstru-
ctum est os loquentium iniqua.
Psalmus 66.
DEus misereatur nostri, et benedi-
cat nobis: illuminet vultum suum
super nos, et misereatur nostri.
Vt cognoscamus in terra viam tuam: in
omnibus gentibus salutare tuum.
onfiteantur tibi populi Deus: confi-
teantur tibi populi omnes.
aetentur, & exultent gentes, quoniam
iudicas populos in equitate: et gentes in
terra dirrigis.
Confiteantur tibi populi Deus, confi-
teantur tibi populi omnes: terra dedit
fructum suum.
enedicat nos Deus, Deus noster, bene-
dicat nos Deus: et metuant eum omnes
fines terrae.
loria Patri et Filio: et Spiritui sancto.
sicut erat in principio et nunc et semper.
In odorem vnguentorum tuo-
Antipl-
rum currimus: adolescentulae dilexerunt,
te ninis: ipsi Benedicta.
Canticum trium puerorum. Daniel 3.
BEnedicite omnia opera Domini
Domino: laudate et superexaltate,
eum in saecula.
Benedicite Angeli Domini Domino.
benedicite caeli Domino.
Benedicite aquae omnes quae super cae-
los sunt, Domino: benedicite omnes
virtutes Domini Domino.
Benedicite Sol et Luna Domino: be-
nedicite stellae caeli Domino.
Benedicite imber et ros Domino: be-
nedicite omnes spiritus Dei Domino.
Benedicite ignis et aestus Domino: be-
nedicite frigus et estas Domino.
Benedicite rores et pruina Domino,
benedicite gelu et frigus Domino.
Benedicite glacies et niues Domino,
benedicite noctes et dies Domino.
Benedicite lux et tenebrae Domino: be-
nedicite fulgura et nubes Domino.
Benedicat terra Dominum: laudet et
superexaltet eum in saecula.
Benedicite montes et colles Domino:
benedicite vniuersa germinantia in ter-
ra Domino.
Benedicite fontes Domino: benedicite
maria et flumina Domino.
Benedicite cete et omnia quae mouen-
tur in aquis Domino: benedicite omnes
volucres caeli Domino.
Benedicite omnes bestiae et pecora Do-
mino: benedicite filij hominum Dono.
Benedicat Israel Dominum: laudet et
superexaltet eum in saecula.
Benedicite sacerdotes Domini Domi-
no: benedicite serui Domini Domino.
Benedicite spiritus et animae iustorum
Domino: benedicite sancti et humiles
corde Domino.
Officium paruum B. Mariae ad Laudes.
127.
Fenedicite Anania, Araria, Misael Do-
mino: laudate et superexaltate eum in
saecula.
Benedicamus Patrem et Filium cum
sancto Spiritu: laudemus et superexal-
temus eum in saecula.
Benedictus es Domine in firmamento,
caeli: et laudabilis et gloriosus, et super-
exaltatus in saecula.
An. Benedicta filia tu a Domino: quia
per te fructum vitae communicauimus.
Antiph. Pulchra es et decora.
Psalmus. 148.
LAudate Dominum de caelis: lauda-
te eum in excelsis.
Laudate eum omnes angeli eius: lau-
date eum omnes virtutes eius.
Laudate eum sol et luna: laudate eum
omnes stellae, et lumen.
Laudate eum caeli caelorum: et aquae quae
super caelos sunt, laudent nomen Domini.
Cuia ipse dixit, et facta sunt: ipse man-
dauit, et creata sunt.
Statuit ea in aeternum, et in saeculum saecu-
li: praeceptum posuit, et non praeteribit.
Laudate Dominum de terra: dracones,
et omnes abyssi.
gnis, grando, nix, glacies, spiritus pro-
cellarum: quae faciunt verbum eius.
Montes, et omnes colles: ligna fructi-
fera, et omnes cedri.
Iestiae, et vniuersa pecora: serpentes et
volucres pennatae.
Reges terrae, et omnes populi: princi-
pes, et omnes iudices terrae.
luuenes, et virgines, senes cum iuniori-
bus, laudent nomen Domini: quia exal-
tatum est nomen eius sollius.
Confessio eius super caelum et terram,
et exaltauit cornu populi sui.
tymnus omnibus sanctis eius filiis Is-
rael: populo appropinquanti sibi.
Psalmus 149.
CAntate Domino canticum nouum:
laus eius in ecclesia sanctorum.
aetetur Israel in eo, qui fecit eum: et fi-
iae Sion exultent in rege suo.
audent nomen eius in choro: in tym-
pano, et psalterio psallant ei.
uia beneplacitum est Domino in populo,
suo: et exaltauit mansuetos in salutem.
Exultabunt sancti in gloria: laetabuntur
in cubilibus suis.
xultationes Dei in gutture eorum: et
gladij ancipites in manibus eorum.
d faciendam vindictam in nationi
bus: increpationes in populis.
d alligandos reges eorum in compe-
dibus: et nobiles eorum in manicis
ferreis.
t faciant in eis iudicium conseriptum:
gloria haec est omnibus sanctis eius.
Psalmus 150.
LAudate Dominum in sanctis eius:
laudate eum in firmamento virtu-
ris eius.
audate eum in virtutibus eius: lauda-
te eum secundum multitudinem ma-
gnitudinis eius.
audate eum in sono tubae: laudate
gum in psalterio et cithara.
audate eum in tympano et choro:
laudate eum in chordis et organo.
audate eum in cymbalis benesonan-
tibus, laudate eum in cymbalis iubila-
tionis: omnis spiritus laudet Dominum.
loria Patri et Filio.
Antiphona. Pulchra es, et decora, fi-
lia Hierusalem: terribilis, vt castrorum
acies ordinata.
Officium paruum B. Mariae ad Laudes.
Capitulum. Cant. 6.
VIderut eam filiae Sion, et bea-
tissimam praedicauerunt, et
reginae laudauerunt eam.
R. Deo gratias.
Hymnus.
D. Ambros.
O Gloriosa Domina
Excelsa super sydera:
Qui te creauit prouide,
Lactasti sacro vbere.
Quod Eua tristis abstulit,
Tu reddis alino germine:
Intrent vt astra flebiles,
Caeli fenestra facta es.
Tu regis alti ianua,
Et porta lucis fulgida:
Vitam datam per virginem,
Gentes redemptae plaudite.
Gloria tibi Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et sancto Spiritu
In sempiterna saecula. Amen.
V. Benedicta tu in mulieribus.
R. Et benedictus fructus ventris tui.
An. Beata Dei genitrix.
Canticum Zachariae. Lucae 1.
BEnedictus Dominus Deus Israel:
quia visitauit et fecit redemptio-
nem plebis suae.
Et erexit cornu salutis nobis: in domo
Dauid pueri sui.
Sicut locutus est per os sanctorum: qui-
a saeculo sunt, Prophetarum eius.
Salutem ex inimicis nostris: et de manu
omnium qui oderunt nos.
Ad faciendam misericordiam cum pa-
tribus nostris: et memorari testamenti
sui sancti.
Iusiurandum quod iurauit ad Abraham
patrem nostrum: daturum se nobis.
Vt sine timore de manu inimicorum
nostrorum liberati: seruiamus illi.
In sanctitate et iustitia coram ipso: om-
nibus diebus nostris.
Et tu puer, Propheta altissimi vocabe-
ris: praeibis enim ante faciem Domini,
parare vias eius.
Ad dandam scientiam salutis plebi eius:
in remissionem peccatorum eorum.
Per viscera misericordiae Dei nostri: in
quibus visitauit nos oriens ex alto.
lluminare his qui in tenebris, et in vm-
bra mortis sedent: ad dirigendos pedes
nostros in viam pacis.
Gloria patri. Sicut erat.
Antiphona. Beata Dei genitrix Maria
virgo perpetua: templum Domini, sa-
crarium spiritus sancti, sola sine exem-
plo placuisti Domino nostro Iesu Chri-
sto: ora pro populo, interueni pro clero,
intercede pro deuoto femineo sexu.
R vrie eleison. Christe eleison. E vrie.
eleison.
V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oratio.
DEus, qui de beatae Mariae vir-
I.
ginis vtero, verbum tuum,
LAngelo nunciante, carnem susci-
pere voluisti: praesta supplicibus
tuis, vt qui vere eam genitricem
Dei credimus, eius apud te inter-
cessionibus adiuuemur. Per eun-
dem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Pro Sanctis, Antiphona.
Sancti Dei omnes intercedere digne-
mini pro nostra omniumque salute.
V. Laetamini in Domino, et exultate iusti.
R. Et gloriamini omnes recti corde.
Infesto Corporis Christi.
15.
suam, et nostram aequalitatem si-
gnificauit, sed gratiam mediatoris,
ostendit. Te Deum. 15.
LAVDES,
AD
et per Horas, An.
SApientia aedificauit sibi domum, mi-
scuit vinum, et posuit mesam, allel.
Ps. Dominus regnauit. cum reliq. 16.
Antiphona. Angelorum esca nutriuisti.
populum tuum, et panem de caelo prae-
stitisti eis, alleluia.
An. Pinguis est panis Christi, et
praebebit delicias Regibus, alleluia.
An. Sacerdotes sancti incensum, et
panes offerunt Deo, Alleluia.
An. Vincenti dabo manna abscon-
ditum, et nomen nouum, alleluia.
Capitulum. I. Corint. 11.
FRatres, ego enim accepi a Domino,
quod et tradidi vobis: quoniam Do-
minus Iesus, in qua nocte tradebatur,
accepit panem, et gratias agens fregit, et
dixit: Accipite, & manducate: hoc est
corpus meum, quod pro vobis tradetur:
hoc facite in meam commemorationem.
D. Thomas. Hymnus.
VErbum supernum prodiens,
Nec Patris linquens dexteram,
Ad opus suum exiens,
Venit ad vitae vesperam.
In mortem a Discipulo,
Suis tradendus aemulis,
Prius in vitae ferculo,
Se tradidit Discipulis.
Quibus sub bina specie
Carnem dedit et sanguinem,
Vt duplicis substantiae,
Totum cibaret hominem.
Se nascens dedit socium,
Conuescens in edulium.
Se moriens in precium,
Se regnans dat in praemium.
O salutaris hostia.
Quae caeli pandis ostium:
Bella premunt hostilia,
Da robur, fer auxilium.
Vni trinoque Domino
Sit sempiterna gloria:
Qui vitam sine termino
Nobis donet in patria. Amen.
V. Posuit fines tuos pacem, alleluia.
R. Et adipe frumenti satiat te, alleluia.
Ad Benedictus, Antiphona.
Ego sum panis viuus, qui de caelo desce-
di: si quis manducauerit ex hoc pane, vi-
uet in aeternum, alleluia.
Oratio.
DEus qui nobis sub Sacramento mi-
rabili, passionis tuae memoriam
reliquisti: tribue quaesumus, ita nos cor-
poris, et sanguinis tui sacra mysteria ve-
nerari: vt redemptionis tuae fructum in
nobis iugiter sentiamus. Qui viuis.
Ad Primam R. breu. Christe filii.
V. Qui natus es de Maria Virgine.
Sic dicitur per totam Octauam. In
Versic. Primae et Completorij non ad-
ditur Alleluia, sed in alijs Horis.
Ad Tertiam, Antiphona. Angelorum
esca. Capitulum. Fratres, ego enim ac-
cepii. vt supra.
R. bre. Panem caeli dedit eis, * Alleluia,
alleluia. Panem. V. Panem Angelorum.
manducauit homo, Alleluia, alleluia.
Gloria patri. Panem.
V. Cibauit illos ex adipe frumenti, allel.
R. Et de petra melle saturauit eos, allel.
Ad Sextam, An. Pinguis est panis.
Capitulum. I. Cor. 11.
QVotiescunque manducabitis
panem hunc, et calicem bi-
Infra Octauam Corporis Christi.
154
beris, mortem Domini annuncia-
bitis, donec veniat.
R. breu. Cibauit illos ex adipe frumen-
ti, * Alleluia, alleluia. Cibauit. V. Et de
petra, melle saturauit eos, Alleluia, allel.
Gloria patri. Cibauit.
V. Educas panem de terra, alleluia.
R. Et vinum laetificet cor hominis, allel.
Ad Nonam, Antiph. Vincenti.
Capitulum.
QVicunque maducauerit pa-
nem, et biberit calicem Do-
mini indigne, reus erit corporis, et
sanguinis Domini.
R. breu. Educas panem de terra, * Alle-
luia, alleluia. Educas. V. Et vinum laetifi-
cet cor hominis. Alleluia, alleluia.
Gloria patri. Educas.
V. Posuit fines tuos pacem, alleluia.
R. Et adipe frumenti satiat te, alleluia.
In secundis Vesperis omnia dicuntur
sicut in primis Vesperis. 143.
Ad Magnificat, Antiphona.
O sacrum conuiuium, in quo Christus,
sumitur: recolitur memoria passionis
eius: mens impletur gratia: et futurae
gloriae nobis pignus datur, alleluia.
Oratio. Deus qui nobis. vt supp. 153.
FERIA SEXTA
In primo Nocturno.
De libro primo Regum.
Lectio j. Cap. 2.
VEnit aut vir Dei ad Heli, et
ait ad eum: Haec dicit Dominus:
Nunquid non aperte reuela-
tus sum domui patris tui, cum es-
set in Aegypto in domo Pharaonis?
Et elegi eum ex omnibus tribubus
Israel mihi in Sacerdotem, vt ascen-
deret ad altare meum, et adoleret
mihi incensum, et portaret ephod
coram me, et dedi domui patris tui-
omnia de sacrificiis filiorum Israel.
Quare calce abiecistis victimam
meam, et munera mea, quae prae-
cepi vr offerrentur in templo: et
magis honorasti filios tuos quam
me; vt commedereris primitias om-
nis sacrificij Israel populi mei?
R. Immolabit haedum. 147. Lectio iij.
PRopterea, ait Dominus Deus
Israel, loquens locutus sum, vt
domus tua, et domus patris tui mi-
nistraret in conspectu meo vsque
in sempiternum. Nunc autem di-
cit Dominus: Absit hoc a me: sed
quicunque honorificauerit me, glo-
rificabo eum: qui autem contem-
nunt me, erunt ignobiles. Ecce dies,
veniunt, et praecidam brachium
tuum, et brachium domus patris,
tui, vt non sit senex in domo tua.
Et videbis aemulum tuum in tem-
plo in vniuersis prosperis Israel: et
non erit senex in domo tua omni-
bus diebus. Veruntamen non au-
feram penitus virum ex te ab alta-
ri meo: sed vt deficiant oculi tui, et
tabescat anima tua: et pars magna
domus tuae morietur, cum ad viri-
lem aetatem venerit.
R. Commedetis. 147.
Lectio iij.
HOc autem erit tibi signum
quod veturum est duobus fi-
liis tuis Ophni, et Phines. In die
vno morientur ambo. Et suscitabo.
mihi Sacerdotem fidelem, qui iu-
xta cor meum et animam meam
faciet: et edificabo ei domum fide-
lem, et ambulabit coram. Christo.
Infra Octauam Corporis Christi.
155
meo cunctis diebus. Futurum est
autem, vt quicunque remanferit.
in domo tua, veniat vt oretur pro-
eo, et offerat nummum argenteum,
et tortam panis, dicatque: Dimitte
me, obsecro, ad vnam partem sa-
cerdotalem, vt commedam buccel-
lam panis. R. Respexit Elias. 148.
In secundo Nocturno.
De Serm. S. Thomae Aquinat.
Opusculo 7. Lectio iiij.
COnuenit itaque deuotioni fi-
delium, sollemniter recollere
institutionem tam salutiferi, tamque
mirabilis Sacramenti: vt ineffabile
modum diuinae praesentiae in Sa-
cramento visibili veneremur: et
laudetur Dei potentia, quae in Sa-
crameto eodem tot mirabilia ope-
ratur: nec non et de tam salubri-
tamque suaui beneficio exoluan-
tur Deo debitae gratiarum actio-
nes. Veru, et si in die Cenae, quan-
do Sacramentum praedictum no-
scitur institutum, inter Missarum
sollenia de institutione ipsius spe-
cialis mentio habeatur: totum ta-
men residuum eiusdem diei offi-
cium ad Christi passionem perti-
net, circa cuius venerationem Ec-
clesia illo tempore occupatur.
Lectio v.
R. Cenantibus illis. 149.
VNde vt integro celebritatis
officio institutionem tati Sa-
crameti recoleret plebs fidelis, Ro-
manus Pontifex Vrbanus quartus,
huius Sacramenti deuotione affe-
ctus, pie statuit praefatae institutio-
nis memoriam prima quinta Feria
post Octauam Pentecostes a cun-
ctis fidelibus celebrari: vt qui per-
totum anni circulum hoc Sacramen-
to vtimur ad salutem, eius institu-
tionem illo tempore specialiter re-
collamus, quo Spiritus sanctus cor-
da discipulorum edocuit, ad plene-
cognoscenda huius mysteria Sacra-
menti. nam et in eodem tempore.
coepit hoc Sacramentum a fideli-
bus frequentari. R. Accepit. 150.
Lectio vi.
VT autem predicta quinta Fe-
Vria, et per Octauas sequentes,
eiusdem salutaris institutionis ho-
norificentius agatur memoria, et
sollemnitas de hoc celebrior ha-
beatur: loco distributionum mate-
rialium, quae in Ecclesiis catthedra-
libus largiuntur, existentibus Ca-
nonicis Horis nocturnis pariterque
diurnis, praefatus Romanus Ponti-
fex eis, qui huiusmodi horis in hac
sollenitate personaliter in Eccle-
siis interessent, stipendia spiritalia
Apostolica largitione concessit, qua-
tenus per haec fideles ad tanti festi
celebritatem auidius et copiosius
conuenirent. R. Ego sum panis. 15.
In tertio Nocturno.
Lectio sancti Euangelij secun-
dum loannem.
Lectio vij.
Cap. 6.
IN illo tempore: Dixit Iesus turbis lu-
daeorum: Caro mea vere est cibus, et
sanguis meus vere est potus. Et reliqua.
De Homilia S. Augustini Episc.
Tractat. 27. in Ioannem, in innitio.
VErba Domini ex Euangelio
que sermonem pristinu con-
sequuntur, audiuimus, hinc sermo
Infra Octauam Corporis Christi.
156
debetur auribus et mentibus ve-
stris, et hodierna die non importu-
nus est. Est enim de corpore Domi-
ni, quod dicebat se dare ad madu-
candum propter aeternam vitam.
exposuit autem modum attributio-
nis huius, et doni sui, quo modo
daret carnem suam maducare, di-
cens: Qui manducat carnem meam,
et bibit sanguinem meum, in me
manet, et ego in illo. Signum, quia
manducauit, et bibit, hoc est, si ma-
net, & manetur: si habitat, et inha-
bitatur: si haeret, vt non deseratur.
R. Qui manducat meam. 152.
Lectio viij.
HOc ergo nos docuit, et admo-
nuit mysticis verbis, vt simus
in eius corpore sub ipso capite in
membris eius, edentes carnem eius,
non relinquentes vnitatem eius. Sed
qui aderant, plures non intelligen-
do scandalizati sunt: non enim co-
gitabat, haec audiendo, nisi carnem,
quod ipsi erant. Apostolus autem di-
cit, et verum dicit: Sapere secundum
carnem, mors est. Carnem dat no-
bis suam Dominus manducare: et
sapere secundum carnem mors est.
Cum de carne sua dicat: quia ibi
est vita aeterna: ergo nec carnem de-
bemus sapere secundum carnem,
sicut in his verbis. Multi itaq. au-
dientes, non ex inimicis, sed ex Di-
scipulis suis dixerunt: Durus est hic
sermo, & quis potest eum audire?
R. Misit me. 152.
Lectio ix.
SI Discipuli durum habuerunt,
istum sermonem, quid inimici:
et tamem sic oportebat vt diceretur,
quod non ab omnibus intelligere-
tur. Secretum Dei intentos debet
facere, non aduersos: illi autem cito
defecerunt. Talia loquente Domi-
no Iesu Christo, non crediderunt
aliquid magnum dicentem, et ver-
bis illis aliquam gratiam cooperien-
tem, sed prout voluerunt, ita intel-
lexerunt, et more hominum: quia
poterat Iesus, aut hoc disponebat
Iesus, carnem, qua indutum erat
verbum, veluti concisam distribu-
re credentibus in se. Durus est, in-
quiunt, hic sermo, quis potest eum
audire? Te Deum. 15.
SABBATHO.
In primo Nocturno.
De libro primo Regum.
Lectio j. Cap. 3.
PVer autem Samuel ministra-
bat Domino coram Heli, et
sermo Domini erat pretio-
sus. In diebus illis non erat visio ma-
nifesta. Factum est ergo in die qua-
dam, Heli iacebat in loco suo, et
oculi eius caligauerant, nec poterat
videre lucerna Dei antequa extin-
gueretur. Samuel autem dormiebat
in templo Domini, vbi erat Arca
Dei. Et vocauit Dominus Samuel,
qui respondens, ait: Ecce ego: et cu-
currit ad Heli, et dixit: Ecce ego:
vocasti enim me. Qui dixit: Non
vocaui: reuertere, et dormi. Et
abiit, et dormiuit. Et adiecit Do-
minus rursum vocare Samuelem.
Consurgensque Samuel abiit ad
Heli, et dixit: Ecce ego, quia voca-
sti me. Qui respondit: Non vocaui te,
fili mi, reuertere, et dormi. Porro.
Infra Octauam Corporis Christi.
157.
Samuel necdum sciebat Dominum,
neque reuelatus fuerat ei sermo
Domini. R. Immolabit haedum. 147.
Lectio iij.
ET adiecit Dominus, et vocauit
adhuc Samuelem tertio: qui-
consurges abiit ad Heli, et ait: Ecce
ego, quia vocasti me. Intellexit er-
go Heli, quia Dominus vocaret
puerum: et ait ad Samuelem: Va-
de, et dormi, et si deinceps vocaue-
rit te, dices: Loquere Domine, quia
audit seruus tuus. Abiit ergo Sa-
muel, et dormiuit in loco suo: et
venit Dominus, et stetit, et voca-
uit sicut vocauerat secundo: Sa-
muel, Samuel. Et ait Samuel: Lo-
quere Domine, quia audit seruus
tuus. Et dixit Dominus ad Samu-
lem: Ecce ego facio verbum in Is-
rael, quod quicunque audierit, tin-
nient ambae aures eius. In die illa.
suscitabo aduersum Heli omnia,
quae locutus sum super domum
eius, incipiam, et complebo.
Lectio iij.
R. Commedetis. 147.
DOrmiuit autem Samuel vsq.
mane, aperuitq. ostia domus
Domini: et Samuel timebat indi-
care visionem Heli. Vocauit ergo
Heli Samuelem, et dixit: Samuel
fili mi. Qui respondens ait: Praesto
sum. Et interrogauit eum: Quis est
sermo quem locutus est Dominus
ad te? oro te, ne celaueris me. Haec
faciat tibi Deus, et haec addat: Si
absconderis a me sermonem ex om-
nibus verbis quae dicta sunt tibi.
Indicauit itaque ei Samuel vni-
uersos sermones, et non abscondit
faciat. Creuit autem Samuel, et Do-
minus erat cum eo: et non cecidit
ex omnibus verbis eius in terram.
Et cognouit vniuersus Israel a Dan-
vsq. Bersabee, quod fidelis Samuel
Propheta esset Domini.
R. Respexit Elias ad caput. 148.
In secundo Nocturno.
Sermo S. Ioannis Chrysostomi.
Ex Homilia 61. ad populum Antioche-
num. Eadem eisdem pene verbis habentur,
etiam Homilia 5. in Ioannem.
Lectio iiij.
NEccessarium est, dilectissimi,
mysteriorum discere miracu-
lum quod tandem sit, et quare sit
datum, et quae rei vtilitas. Vnum
corpus sumus, et membra, ex car-
ne eius, et ex ossibus eius: sequa-
mur autem initiati, quae dicuntur.
Vt itaque non tantum per charita-
tem hoc fiamus, verum et ipsa re
in illam misceamur carnem, hoc per-
escam efficitur, quam largitus est
nobis, volens ostendere desiderium.
quod erga nos habet. Propterea se-
met ipsum nobis immiscuit, et cor-
pus suum in nos contemperauit,
vt vnum quid efficiamur, taquam
corpus capiti coaptatum; ardenter
enim amantium hoc est.
R. Cenantibus illis.
Paulo post.
Lectio v.
TAnquam leones igitur ignem,
spirantes ab illa mesa receda-
mus, facti diabolo terribiles, et ca-
put nostrum mente reuoluentes,
et charitatem quam nobis exhibuit.
Infra Octauam Corporis Christi.
158
Nam parentes quidem aliis saepe-
filios tradunt alendos: ego autem,
inquit, non ita, sed carnibus meis
alo, & me ipsum vobis appono, vos
omnes generosos esse voles, et bo-
nas vobis praetedens de futuris ex-
pectationes: quippe qui vobis hic
me ipsum trado, multo magis in
futuro. Volui frater esse vester, car-
nem propter vos, et sanguinem as-
sumpsi. Vobis vicissim ipsam car-
nem et sanguinem, per que cogna-
tus vester factus sum, trado.
R. Accepit Iesus calicem. 150.
Post multa. Lectio vi.
ATtendamus itaque nobis ipsis
dilectissimi, talibus fruentes,
bonis, et cum aliquod turpe dicere
voluerimus, vel nos ab ira corripi-
viderimus, vel alio quoqua huius-
modi vitio, cogitemus quibus facti
sumus digni, et sit irrationalium
nobis motuu correctio talis cogi-
tatio. Quotquot igitur huius par-
ticipes corporis efficimur, quot-
quot sanguinem degustamus; co-
gitemus quod illum sursum seden-
tem, qui ab Angelis adoratur in-
corruptibili vicinus virtuti, hunc
degustamus. Hei mihi, quot ad sa-
lutem nobis vie? Nos corpus suum
effecit, nobis suu communicauit.
corpus: et horum nos nihil a malis
auertit. R. Ego sum panis vitae. 150.
In tertio Nocturno.
Lectio S. Euangelij secundum
loannem. Lectio vij. Cap. 6.
IN illo tempore: Dixit Iesus turbis Iu-
daeorum: Caro mea vere est cibus, et
sanguis meus vere est potus Et reliqua.
De Homilia S. Augustini Episc.
Tractat. 27. in Ioannem, ante medium.
DIximus, fratres, hoc Domi-
num commendasse in man-
ducatione carnis suae, et potione
sanguinis sui, vt in illo maneamus,
et ipse in nobis. Manemus autem in
illo, cum sumus membra eius: ma-
net aute ipse in nobis, cum sumus
templum eius. Vt autem simus
membra eius, vnitas nos compagi-
nat: vt compaginet vnitas, quae fa-
cit, nisi charitas? Et charitas Dei
vnde? Apostolum interroga. Cha-
ritas, inquit, Dei effusa est in cor-
dibus nostris per Spiritum sanctum.
qui datus est nobis.
R. Qui manducat meam carnem. 152.
Lectio viij.
ERgo Spiritus est, qui viuificat:
Spiritus enim facit viua mem-
bra: nec viua membra spiritus fa-
cit, nisi quae in corpore, quod vege-
tat ipse spiritus, inuenerit. Nam
spiritus qui est in te, o homo, quo-
constas vt homo sis, nunquid viui-
cat membrum quod separatum
inuenerit a carne tua? Spiritum
tuum dico animam tuam. Anima-
tua non viuificat, nisi membra, quae
sunt in carne tua, vnu si tollas, iam
non viuificatur ex anima tua, quia
vnitati corporis tui non copulatur.
R. Misit me viuens Pater. 152.
Lectio IX.
HAec dicutur, vt amemus vni-
tatem, et timeamus separa-
tionem: nihil enim sic debet for-
midare Christianus, quam separa-
ri a corpore Christi. Si enim sepa-
Infra Octauam Corporis Christi.
159
ratur a corpore Christi, non est
membrum eius: si non est mem-
brum eius, non vegetatur spiritu
eius. Qui autem, inquit Aposto-
lus, spiritum Christi non habet, hic
non est eius. Spiritus ergo est qui-
viuificat, caro autem non prodest.
quidquam. Verba quae ego locu-
tus sum vobis, spiritus et vita sunt,
Quid est, spiritus et vita sunt: spiri-
taliter intelligenda sunt. Intellexi.
sti spiritaliter? spiritus et vita sunt:
intellexisti carnaliter? etiam sic il-
la, spiritus et vita sunt, sed tibi non
sunt. Te Deum. 15.
Ad Vesperas, Antiphona.
Sacerdos in aeternum. cum reliquis An-
tiphonis, et Psalmis, vt supra. 143.
Capitulum. I. Ioan. 3.
CArissimi, Nolite mirari si odit
vos mudus. Nos scimus quo-
niam translati sumus de morte ad
vitam, quoniam diligimus fratres,
Hymnus. Pange lingua. 144.
V. Cibauit illos ex adipe frumenti, allel.
R. Et de petra, melle saturauit eos, allel.
Ad Magnificat, Antiphona.
Puer Samuel ministrabat ante Deum
coram Heli, et sermo Domini erat pre-
tiosus cum eo.
Oratio.
SAncti nominis tui Domine ti-
morem pariter et amorem fac
nos habere perpetuum: quia nun-
quam tua gubernatione destituis,
quos in soliditate tuae dilectionis
instituis. Per Dominum.
Deinde fit commemorat. de Octau.
An. O sacrum. 154. V. Panem de cello.
Oratio. Deus quinobis. vt supra 145.
DOMINICA
infra Octauam, quae est secunda post
Pentecostes. Omnia dicuntur de Octa-
ua, praeter Lectiones, Responsorium octa-
uum, Capitula, Antiphonas ad Benedi-
ctus, et Magnificat. et Orationem, que
hic habentur propria.
In primo Nocturno.
De libro primo Regum.
Lectio j. Cap. 4.
ET factum est in die
bus illis, conuenerunt
Philisthiim inpugnam.
6
gressus est namque
Israel obuiam Phili-
6
sthiim in praelium:
et castrametatus est iuxta Lapidem
Adiutorij. Porro Philisthiim vene-
runt in Aphec, et instruxerunt aciem
contra Isra. Inito autem certami-
ne, terga vertit Israel Philisthaeis.
et caesa sunt in illo certamine pas-
sim per agros quasi quattuor mil
lia virorum, et reuersus est popu-
lus ad castra, dixeruntque maiores,
natu de Israel: Quare percussit nos
Dominus hodie cora Philisthiim?
Afferamus ad nos de Silo Arcam
foederis Domini: et veniat in me
dium nostri, vt saluet nos de manu-
inimicorum nostrorum.
R. Immolabit haedum. 147.
Lectio iij.
MIsit ergo populus in Sillo, et
tulerut inde Arcam foederis,
Domini exercituum sedentis super
Cherubim: erantque duo filij Heli-
cum Arca foederis Domini, Oph-
ni et Phines. Cumque venisset Ar-
ca foederis Domini in castra, voci-
Dominica infra Octauam Corporis Christi.
160
feratus est omnis Israel clamore
grandi, & personuit terra, et audie-
runt Philisthiim vocem clamoris,
dixeruntque: Quaenam est haec vox
clamoris magni in castris Hebraeo-
rum? Et cognouerunt, quod Arca
Domini venisset in castra.
Lectio iij.
R. Commedetis carnes. 147.
TImueruntque Philisthiim di-
centes: Venit Deus in castra:
Et ingemuerunt dicentes: Vae no-
bis, non enim fuit tanta exultatio-
heri, et nudiustertius; vae nobis.
Quis nos saluabit de manu Deo-
rum sublimium istorum? hi sunt Dij
qui percusserunt Aegyptum omni
plaga in deserto. Confortamini, et
estote viri Philisthiim: ne seruiatis.
Hebreis, sicut et illi seruierunt no-
bis: confortamini, et bellate. Pugna-
uerut ergo Philisthiini, et caesus est
Israel, et fugit vnusquisque in ta-
bernaculum suum, et facta est pla-
ga magna nimis: et ceciderunt de
Israel triginta millia peditum, et
Arca Dei capta est: duo quoque
filij Heli mortui sunt, Ophni et
Phines. R. Respexit. 148.
In secundo Nocturno.
Sermo S. Ioannis Chrysostomi.
Ex Homilia 60. ad populum Antiochenum,
post innitium. Eadem habentur Homilia 83. in
arthaeum.
Lectio iiij.
QVoniam Verbum dicit: Hoc
7.
est corpus meum; et parea-
mus et credamus, et intellectuali-
bus ipsum oculis intueamur. Ni-
hil enim sensibile nobis Christus,
tradidit, sed res quidem sensibiles,
omnes autem intelligibiles. Itidem
et in baptismate: per rem nempe-
sensibilem aquam, donum, confer-
tur: intelligibile vero, quod perfi-
citur, generatio et renouatio. Si
enim incorporeus esses, nuda et
incorporea tibi dedisset ipse dona,
sed quonia anima corpori conserta-
est, in sensibilibus intelligibilia tibi
praebet. Quod nunc dicunt: Vellem
ipsius forma aspicere, figuram, ve-
stimenta, calceamenta: ecce eum
vides, ipsum tangis, ipsum mandu-
cas, et tu quidem vestimenta cupis
videre, ipse vero tibi concedit, non
tantum videre, verum et mandu-
care, et tangere, et intra te sumere.
R. Cenantibus illis. 149.
Lectio v.
S. Gitur accedat nemo cum nausea.
nemo resolutus, omnes accensi,
omnes feruentes, et excitati. Nam
si Iudaei stantes, et calceamenta in
pedibus habentes, et baculos ma-
nibus gestantes agnum cum festi-
natione commedebat: te multo ma-
gis oportet esse solertem. Nam illi
quidem in Palaesthinam erant pro-
dituri, et propterea viatorum fi-
guram habebant: tu vero debes in
caelum migrare. Quapropter in
omnibus oportet te vigilare: nec
enim parua poena proponitur in
digne sumentibus. Considera quan-
tum aduersum proditorem indi-
gnaris, contra eos, qui illum cruci-
fixerunt: itaque considera, ne tu-
quoque sis reus corporis et sangui-
nis Christi. Illi sanctissimum corpus
occiderunt, tu vero polluta susci-
pis anima, post tot beneficia. Nec
enim satis fuit, hominem fieri,
Dominica infra Octauam Corporis Christi.
161
collaphis caedi, et crucifigi: verum
et semet ipsum nobis commiscet,
et non fide tantum, verum et ipsa
re nos suum efficit corpus.
Lectio vi.
R. Accepit Iesus. 150.
QVo non oportet igitur esse pu-
riorem, tali fruentem sacrifi-
cio? quo solari radio non splendi-
diorem manum, carnem hanc di-
uidentem? os quod igni spiritali re-
pletur, linguam quae tremedo nimis
sanguine rubescit. Cogita, quali sis
insignitus honore, quali me sa frua-
ris. Quod Angeli videntes horre-
scunt, neque libere audent intueri-
propter emicantem inde splendo-
rem; hoc nos pascimur, huic nos
vnimur, et facti sumus vnum Christi
corpus, et vna caro. Quis loquetur
potentias Domini, auditas faciet om-
nes laudes eius? Quis pastor oues
proprio pascit cruore? Et quid di-
co pastor? matres multae sunt, quae
post partus dolores, filios aliis tra-
dunt nutricibus. Hoc autem ipse
non est passus, sed ipse nos proprio
sanguine pascit, et per omnia nos
sibi coagmentat. R. Ego sum. 15.
In tertio Nocturno.
Lectio S. Euangelij secundum
Lucam. Lectio vij. Cap. 14.
IN illo tempore: Dixit Iesus Di-
scipulis suis parabolam hanc:
Homo quidam fecit cenam ma-
gnam, et vocauit multos. Et reliq.
Homilia S. Gregorij Papae.
Homilia 36.
HOc distare, fratres carissimi,
inter delicias corporis et cor-
dis solet: quod corporales deliciae,
cum non habentur, graue deside-
rium in se accendunt; cum vero
habitae eduntur, commedentem pro-
tinus in fastidium per satietatem
vertunt. At contra spiritales deli-
ciae, cum non habentur, in fastidio-
sunt; cum vero habentur, in de si
derio, tantoque a commedente am-
plius esuriuntur, quanto et ab esu-
riente amplius commeduntur. In illis.
appetitus placet, experientia displi-
cet: in istis appetitus vilis est, et ex-
perientia magis placet. In illis appe-
titus saturitatem, saturitas fastidium.
generat: in istis autem appetitus sa-
turitatem, saturitas appetitum parit.
R. Qui manducat. 152. Lectio viij.
AVgent enim spiritales deliciae.
desiderium in mente, dum
satiant: quia quanto magis earum
sapor percipitur, eo amplius co-
gnoscitur quod auidius ametur: et
idcirco non habitae amari non pos-
sunt, quiam earum sapor ignoratur.
Quis enim amare valeat quod
ignorat? Proinde Psalmista nos ad-
monet dicens: Gustate, et videte,
quoniam suauis est Dominus. ac-
si aperte dicat: Suauitatem eius non
agnoscitis, si hanc minime gusta-
tis: sed cibum vite ex palato cordis
tangite, vt probantes eius dulcedi-
nem, amare valeatis. Has autem
homo delicias tunc amissit, cum in
paradiso peccauit: extra exiit, cum
os a cibo interne dulcedinis clausit.
R. Homo quidam fecit cenam magnam,
et missit seruum suum hora cenae dice-
re inuitatis, vt venirent: Quia parata
sunt omnia. V. Venite, commedite panem
Dominica infra Octauam Corporis Christi.
162
meum, et bibite vinum quod miscui vo-
bis. Quia parata. Gloria. Quia parata.
Lectio ix.
VNde nos quoque nati in huius
peregrinationis aerumna huc
fastidiosi iam venimus, nescimus,
quid desiderare debeamus. Tan-
toque se amplius fastidij nostri mor-
bus exaggerat, quanto se magis ab
esu illius dulcedinis animus elon-
gat. Et eo iam internas delicias non-
appetit, quo eas commedere, diu-
longeque dissueuit. Fastidio ergo
nostro tabescimus, et longa inediae
peste fatigamur. Et quia gustare
intus nolumus paratam dulcedi-
nem, amamus foris miseri famem
nostram. Te Deum. 15.
Ad Laudes et per Horas, An.
Sapientia. cum reliquis Antiphonis et
Psalmis, vt supra. 153.
Capitulum. I. Ioan. 3.
CArissimi, Nolite mirari si odit vos,
mundus. Nos scimus quoniam
translati sumus de morte ad vitam, quo-
niam diligimus fratres.
Hymnus. Verbum supernum. 153.
V. Panem caeli dedit eis, alleluia.
R. Panem Angelorum manducauit ho-
mo, alleluia.
Ad Benedictus, Antiphona.
Homo quidam fecit cenam magna, et vo-
cauit multos: et missit seruum suum hora
cenae dicere inuitatis, vt venirent, quia
Oratio.
omnia parata sunt, alleluia.
SAncti nominis tui Done timorem pa-
riter et amorem fac nos habere per-
petuum: quia nunquam tua gubernatio-
ne destituis, quos in sodalitate tuae dile-
ctionis instituis. Per Dominum.
Deinde fit commemorat. de Octau.
Antiphona. Ego sum panis. V. Posuit.
fines tuos. Oratio. Deus qui nobis.
vt supra. 153.
Ad Tertiam, An. Angelorum esca-
Capit. Carissimi, Nolite mirari. vt supp.
R. bre. Panem caeli dedit eis, * Alleluia,
alleluia. Panem. V. Panem Angelorum
manducauit homo, Alleluia, alleluia.
Gloria patri. Panem.
V. Cibauit illos ex adipe frumenti, allel.
R. Et de petra melle saturauit eos, allel.
Ad Sextam, An. Pinguis est panis.
Capitulum.
1. Ioan. 3.
IN hoc cognouimus charitatem
Dei, quoniam ille pro nobis ani-
mam suam posuit, et nos debemus
pro fratribus animas ponere.
R. breu. Cibauit illos ex adipe frumen-
ti, * Alleluia, alleluia. Cibauit. V. Et de
petra, melle saturauit eos, Alleluia, allel.
Gloria patri. Cibauit.
V. Educas panem de terra, alleluia.
R. Et vinum laetificet cor hominis, allel.
Ad Nonam, An. Vincenti.
Capitulum.
FIlioli mei, non diligamus ver-
bo, neque lingua, sed opere, et
veritate.
R. breu. Educas panem de terra, * Alle-
luia, alleluia. Educas. V. Et vinum laetifi-
cet cor hominis. Alleluia, alleluia.
Gloria patri. Educas.
V. Posuit fines tuos pacem, alleluia.
R. Et adipe frumenti satiat te, alleluia,
Ad Vesperas, Antiphona.
Sacerdos in aeternum. cum reliquis An-
tiphonis, et Psalmis de Octaua. 143.
Capitulum. Carissimi, Nolite. vt supp.
Hynnus. Pange lingua. 144.
Infra Octauam Corporis Christi.
163
V. Cibauit illos ex adipe frumenti, alle-
R. Et de petra, melle saturauit eos, allel.
Ad Magnificat, Antiphona.
Exi cito in plateas, et vicos ciuitatis: et
pauperes, ac debiles, caecos, et claudos
compelle intrare, vt impleatur domus
mea, alleluia, alle. Oratio. Sancti no-
minis tui. vt supra. 159.
Deinde fit commem. de Octa. An.
O sacrum conuiuium. 154. V. Panem de
caelo. Oratio. Deus qui. vt supra. 145.
FERIA SECVNDA
infra Octauam.
In primo Nocturno.
De libro primo Regum.
Lectio j. Cap. 5.
PHilisthiim autem tulerunt,
Arcam Dei, et asportauerut
eam a Lapide adiutorij in
Acotum. Tulerutque Philisthiim.
Arcam Dei, et intulerunt eam in
templum Dagon, et statuerunt eam
iuxta Dagon. Cumque surrexissent,
diluculo Aotij altera die, ecce Da-
gon iacebat pronus in terra ante
Arcam Domini: et tulerunt Da-
gon, et restituerunt eum in locum
suum. Rursumque mane die alte
ra consurgentes, inuenerunt Da-
gon iacentem super faciem suam
in terra coram Arca Domini: ca-
put autem Dagon, et duae palmae-
manuum eius abscissae erant super
limen: porro Dagon solus truncus
remanserat in loco suo.
Lectio iij.
R. Immolabit. 147.
AGgrauata est autem manus
Domini super Arotios, et de-
molitus est eos, & percussit in se-
fines eius: et ebullierunt villae, et
agri in medio regionis illius, et nati
sunt mures, et facta est confusio
mortis magnae in ciuitate. Viden-
tes autem viri Acotij huiusmodi-
plagam, dixerunt: Non maneat
Arca Dei Israel apud nos: quonia
dura est manus eius super nos, et
super Dagon Deum nostrum. Et
mittentes congregauerunt omnes,
satrapas Philisthinorum ad se, et
dixerunt: Quid faciemus de Arca-
Dei Israel? Responderuntque Ge-
thaei: circumducatur Arca Dei
Israel. R. Commedetis. 147.
Lectio iij.
ET circumduxerut Arcam Dei
Israel. Illis autem circumdu-
centibus eam, fiebat manus Do-
mini per singulas ciuitates interfe-
ctionis magnae nimis, et percutie
bat viros vniuscuiusque vrbis a par-
uo vsque ad maiorem, et compu-
trescebant praeeminentes extales
eorum: inieruntque Gethaei consi-
lium, et fecerunt sibi sedes pelliceas.
Miserunt ergo Arcam Dei in Ac-
caron. Cumque venisset Arca Dei
in Accaron, exclamauerunt Acca-
ronitae dicentes: Adduxerunt ad nos
Arcam Dei Israel, vt interficiat nos,
et populum nostrum. Miserunt,
itaque, et congregauerunt omnes
Satrapas Philisthinorum, qui dixe-
runt: Dimittite Arca Dei Israel, et
reuertatur in locum suum, et non
interficiat nos cum populo nostro-
Fiebat enim pauor mortis in sin-
gulis vrbibus: et grauissima valde
manus Dei. R. Respexit. 148.
Infra Octauam Corporis Christi.
164
In secundo Nocturno.
De Sermone S. Ioannis Chrysost.
Ex Homil. 6. ad populum et 83. in Matt.
Lectio iiij.
VNicuique fidelium Christus,
semet ipsum per mysterium
commiscet; et quos genuit, per
semet ipsum enutrit, nec alteri tra-
dit, hoc tibi rursum persuadens,
quod carnem tuam assumpsit. Ne
torpeamus igitur tanta digni cha-
ritate, et honore putati. Nonne vi-
detis quanta promptitudine par-
uuli papillas capiunt, et quato im-
petu labia vberibus infigunt? acce-
damus cum tanta nos quoque ala-
critate ad hanc mensam: quinimo
cum longè maiori trahamus, tan-
qua infantes lactanei, Spiritus gra-
tia, et vnus sit nobis dolor hac esca-
priuari. Non sunt humane virtutis
opera proposita: qui tunc ipsa fe-
cit in illa cena, idem ea nunc quo-
que facit. Nos ministrorum tenemus
locum: qui vero sanctificat ea, et
immutat, ipse est. Nullus itaq. Iu-
das assistat, nullus auarus, Si quis
est discipulus, adsit. nam tales me-
sa non suscipit. ait enim: Cum disci-
pulis meis facio Pascha. Haec est il-
la mensa, et minus nihil habet. Non-
enim illam quidem Christus, hanc
aute homo perficit, verum et hanc
ipse quoque. R. Cenantibus. 149.
Paulo post.
Lectio v.
INhumanus accedat nemo, ne-
mo crudelis, et immisericors,
nemo prorsus immundus: haec ad
communicates dico, et ad vos mi-
nistrantes. Nam et ad vos sermo-
nem conuertere necessarium est,
vt multo cum studio haec dona di-
stribuatis. Non parua vobis immi-
net vltio: si quem cuiuspiam con-
scium nequitiae huius mensae par-
ticipem esse concedatis, sanguis eius.
de manibus vestris exquiretur, siue
quis dux militiae sit, siue prefectus.
siue princeps diademate corona-
tuus, indigne autem accedat, prohi-
be; maiorem illo potestatem habes.
Propterea vos Deus hoc insigniuit.
honore, vt talia discernatis. Hoc
vestra dignitas est, hoc securitas,
hoc omnis corona, non vt albam
et splendentem tunicam circumea-
tis induti. Verum et tu Laice, cum
Sacerdotem videris offerentem, ne
vt Sacerdotem esse putes hoc facien-
tem, sed Christi manum inuissibi
liter extensam R. Accepit Iesus. 150.
Paulo post. Lectio vi.
AVdiamus igitur et Sacerdo-
tes et subditi, quali esca facti
sumus digni; audiamus et horrea-
mus: sanctis carnibus suis nos de-
dit impleri, semet ipsum apposuit,
immolatum. Quaenam igitur erit.
nobis excusatio, cum talibus pasti
talia peccemus, cum lupi fiamus
Agnu commedentes, cum tanquam
oues pasti more leonum diripia-
mus? Hoc enim mysterium non a ra-
pina tantum, verum et ab omni vel te-
nui inimicitia purum esse penitus
iubet; est enim pacis mysterium. Iu-
daeis quidem annuatim propriorum
monumenta beneficiorum solenita-
tes Deus alligauit, tibi vero per sin-
gulos dies per haec mysteria. Nullus,
Infra Octauam Corporis Christi.
165
itaque Iudas hanc mensam petat,
nullus Simon. Hi namque duo pro-
pter auaritia perierunt: hoc igitur
barathrum fugiamus. R. Ego sum 150.
In tertio Nocturno.
Lectio S. Euangelij secundum
Ioannem. Lectio vij. Cap. 6.
IN illo tempore: Dixit Iesus turbis lu-
daeorum: Caro mea vere est cibus, et
sanguis meus vere est potus. Et reliqua.
De Homilia S. Augustini Episc.
Tractat. 26. in Ioannem, post medium.
Hic est panis, qui de caelo de-
scendit. Hunc panem signifi-
cauit manna, hunc panem signi-
ficauit altare Dei. Sacramenta illa
fuerunt, in signis diuersa sunt; sed
in re, quae significatur, paria sunt.
Apostolum audi. Nolo enim vos,
inquit, ignorare fratres, quia patres,
nostri omnes sub nube fuerunt, et
omnes mare transierunt, et omnes
per Moysen baptizati sunt in nu-
be, et in mari, et omnes eandem
escam spiritalem maducauerunt.
Spiritalem vtique eandem: Nam
corporale alteram: quia illi man-
na, nos aliud, spiritalem vero quam
nos, sed patres nostri, non patres il-
lorum, quibus nos similes sumus,
non quibus illi similes fuerunt. Et
adiungit: Et omnes eundem po-
tum spiritalem biberunt. Aliud il-
li, aliud nos, sed specie visibili qui-
dem, tamen hoc idem significante
virtute spiritali. Quo modo enim
eundem potum? Bibebant, inquit,
de spiritali, sequente petra: petra
autem erat Christus. Inde panis,
inde potus. Petra Christus in signo,
veruus Christus in verbo, et in car-
ne. Et quo modo biberunt? Per-
cussa est petra de virga bis. Gemi-
na percussio duo ligna crucis signi-
ficat. R. Qui manducat. 152.
Paulo post.
Lectio viij.
NOrunt fideles corpus Christi,
si corpus Christi non negli-
gant esse. Fiant corpus Christi, si
volunt viuere de spiritu Christi.
De spiritu Christi non viuit, nisi
corpus Christi. Intelligite fratres,
mei quid dixerim. Homo es, et spi-
ritum habes, et corpus habes. Spi-
ritum dico, qui anima vocatur, qua
constas quod homo es: constas enim
ex anima, et corpore. Habes enim
spiritum inuissibilem, corpus visibile.
Dic mihi, quid ex quo viuat? Spi-
ritus tuus viuit ex corpore tuo, an-
corpus tuum ex spiritu tuo? Respon-
det omnis qui viuit: qui autem
hoc non potest respondere, nescio-
si viuit. Quid respondet omnis qui-
viuit? Corpus vtique meum viuit.
de spiritu meo. Vis ergo et tu viue
re de spiritu Christi? in corpore
esto Christi. R. Misit me. 152.
Lectio ix.
NVnquid enim corpus meum
viuit de spiritu tuo? Meum
viuit de spiritu meo, et tuum de
spiritu tuo. non potest viuere cor-
pus Christi, nisi de spiritu Christi.
Inde est quod expones nobis Apo-
stolus Paulus hunc panem, Vnus
panis, inquit, et vnu corpus multi-
sumus. O sacramentum pietatis.
o signu vnitatis, o vinculum cha-
ritatis. Qui vult viuere, habet vbi
Infra Octauam Corporis Christi.
160
viuat, habet vnde viuat: accedat,
credat, incorporetur, viuificetur:
non abhorreat a compage mem-
brorum: non sit putre membrum
quod resecari meretur: non sit di-
stortum, de quo erubescatur: sit
pulchrum, sit apptum, sit sanum:
haereat corpori, viuat Deo de Deo,
nunc laboret in terra, vt postea re-
gnet in in caelo. Te Deum. 15.
FERIA TERTIA
In primo Nocturno.
De libro primo Regum.
Lectio j. Cap. 6.
FVit ergo Arca Domini in re-
gione Philisthinorum septem
mensibus, et vocauerunt Phi-
listhiim Sacerdotes, et diuinos, di-
centes: Quid faciemus de Arca Do-
mini? indicate nobis, quomodo re-
mittamus eam in locu suum. Qui-
dixerunt: Si remittitis Arcam Dei
Israel, nolite dimittere eam vacuam,
sed quod debetis ei, reddite pro-
peccato, et tunc curabimini: et
scietis quare non recedat manus
eius a vobis. Qui dixerunt: Quid est
quod pro delicto reddere debea-
mus ei? Responderuntque illi. Iuxta
numerum prouinciarum Philisthi-
norum quinque annos aureos facie-
tis, et quinque mures aureos: quia
plaga vna fuit omnibus vobis, et
Satrapis vestris. Facietisque simili-
tudines annorum vestrorum, et si-
militudines murium, qui demoli-
ti sunt terram, & dabitis Deo Israel
gloriam: si forte releuet manum
suam a vobis, et a diis vestris, et a
terra vestra. R. Immolabit. 147.
Lectio iij.
QVare aggrauatis corda vestra,
sicut aggrauauit Aegyptus et
Pharao cor suum? Nonne, postquam
percussus est, tunc dimissit eos, et
abierunt? Nunc ergo arripite, et fa-
cite plaustrum nouum vnum: et duas
vaceas foetas, quibus non est impo-
situm iugum iugite in plaustro: et
recludite vitulos earum domi. Tolle
tisq. Arcam Domini, et ponetis in plau-
stro, et vasa aurea, quae exoluistis ei
pro delicto, ponetis in capsellam
ad latus eius, et dimittite eam, vt
vadat. Et aspicietis, si quidem per-
viam finium suorum ascenderit con-
tra Bethsames, ipse fecit nobis hoc
malum grade; sin autem minimme,
sciemus quia nequaquam manus
eius tetigit nos, sed casu accidit.
Fecerunt ergo illi hoc modo.
R. Commedetis. 147. Lectio iij.
IBant autem in directum vaccae-
per viam, quae ducit Bethsames,
et itinere vno gradiebantur per-
gentes, et mugientes: et non decli-
nabant neque ad dexteram neque
ad sinistram: sed et Satrapae Phili-
sthiim sequebatur vsque ad termi-
nos Bethsames. Porro Bet hsamitae
metebant triticum in valle: et ele-
uantes occulos suos viderunt Arcam,
et gauisi sunt cum vidissent. Et plau-
strum venit in agrum Iosuae Bet-
samitae, et stetit ibi. Erat autem ibi
lapis magnus, et conciderunt ligna
plaustri, vaccasque imposuerunt
super ea holocaustum Domino.
Leuitae autem deposuerunt Arcam
Dei. R. Respexit. 148.
Infra Octauam Corporis Christi.
167
In secundo Nocturno.
Ex Epistola S. Cypriani Episco-
pi, et Martyris ad Caecilium.
Lib. 2. Epist. 3. sub innitium. Lectio iiij.
IN Sacerdote Melchisedec sa-
crificij Dominici Sacramentum
praefiguratum videmus, secundum
quod Scriptura diuina testatur, et
dicit: Et Melchisedec Rex Salem
protulit panem et vinum. Fuit au-
tem Sacerdos Dei summi, et be-
nedixit. Abraha. Quod autem Mel-
chisedec typu Christi portaret, de-
clarat in Psalmis Spiritus sanctus,
ex persona Patris ad Filium dices:
Ante luciferum genui te, Iurauit
Dominus, et non penitebit eum:
tu es Sacerdos in aeternum secun-
dum ordinem Melchisedec. Qui-
ordo hic vtique est de sacrificio illo,
veniens, et inde descendens, quod
Melchisedec Sacerdos Dei summi-
fuit, quod panem et vinum obtu-
lit, quod Abraham benedixit.
R. Cenantibus. 149.
Lectio V.
NAm quis magis Sacerdos Dei
summi, quam Dominus no-
ster Iesus Christus, qui sacrificium
Deo Patri obtulit? Et obtulit hoc
idem, quod Melchisedec obtulerat,
id est, panem, et vinum, suum scili-
cet corpus et sanguinem. Et circa
Abraha benedictio illa precedens,
ad nostru populum pertinebat. Nam
si Abraham Deo credidit, et depu-
tatum est ei ad iustitiam, vtique quis-
quis Deo credit, et fide viuit, iu-
stus inuenitur, et iam pridem in
Abraha fideli Benedictus et iusti-
ficatus ostenditur, sicut beatus Apo-
stolus Paulus probat, dices: Credi-
dit Abraham Deo, et deputatum est
ei ad iustitiam. Cognoscitis ergo,
quia qui ex fide sunt, hi sunt filij
Abrahae. Prouides autem Scriptu-
ra, quia ex fide iustificat gentes,
Deus, praenunciauit Abrahae, quia
benedicentur in illo omnes gentes.
R. Accepit Iesus. 150.
Lectio vi.
ET ergo in Genesi per Mel-
chisedec Sacerdotem bene-
dictio circa Abraha posset rite ce-
lebrari, praecedit ante immago sacri-
ficij, in pane et vino scilicet consti-
tuta. Quam rem perficiens et ad-
implens Dominus, panem et calice mi-
stum vino obtulit; et qui est pleni-
tudo, veritate prefigurate immaginis
adimpleuit. Sed et per Salomone
Spiritus sanctus typum Dominici-
sacrificij ante premonstrat immola-
tae hostiae, et panis et vini. Sed et
altaris, et Apostolorum faciens men-
tionem, Sapientia, inquit, aedifica-
uit sibi domum, et subdidit colum-
nas septem. Mactauit suas hostias,
miscuit in cratere vinu suu, et pa-
rauit mensam suam. Et missit seruos
suos conuocans cum excelsa prae-
dicatione ad craterem dicens: Qui-
est insipies, declinet ad me. Et ege-
tibus sensu dixit: Venite, edite de
meis panibus, et bibite vinum quod
miscui vobis. R. Ego sum. 150.
In tertio Nocturno.
Lectio S. Euangelij secundum
Ioannem. Lectio vij. Cap. 6.
IN illo tempore: Dixit Iesus turbis Iu-
daeorum: Caro mea vere est cibus, et
sanguis meus vere est potus. Et reliqua.
Infra Octauam Corporis Christi.
168
De Homilia S. Augustini Episc.
Tract. 26. in Ioan. circa medium.
NOn sicut manducauerunt pa-
tres vestri manna, et mortui
sunt. Quare manducauerunt, et
mortui sunt? Quia quod videbant,
credebant; quod non videbat, non
intelligebant, ideo patres vestri,
quia similes estis illorum. Nam
quantum pertinet, fratres mei, ad
mortem istam visibilem, et corpo-
ralem, nuquid nos non morimur,
qui manducamus panem de caelo
descendentem? Sic sunt mortui et
illi, quemadmodum et nos sumus
morituri, quantum attinet, vt di-
xi, ad mortem huius corporis visi-
bilem atque carnalem.
R. Qui manducat. 152.
Lectio viij.
QVantum autem pertinet ad
illam mortem, de qua terret
Dominus, quia mortui sunt patres,
istorum: manducauit manna et
Moyses, manducauit manna et
Aaron, maducauit manna et Phi-
nes, manducauerunt ibi multi qui-
Domino placuerunt, et mortui non
sunt. Quare? Quia visibilem ci-
bum spiritaliter intellexerunt, spi-
ritaliter esurierunt, spiritaliter gu-
stauerunt, vt spiritaliter satiaren-
tur. Nam et nos hodie accipimus
visibilem cibum: sed aliud est sa-
cramentum, aliud est virtus sacra-
menti. R. Misit. 152.
Lectio ix.
QVam multi de altari acci-
piunt, et moriuntur, et acci-
piendo moriuntur: vnde dicit Apo-
stolus: Iudicium sibi manducat et
bibit. Nonne buccella Dominica-
venenum fuit Iudae? et tamen ac-
cepit, et cum accepit, in eum ini-
micus intrauit: non quia malum
accepit, sed quia bonum male ma-
lus accepit. Videte ergo fratres, pa-
nem caelestem spiritaliter mandu-
cate, innocentiam ad altare appor-
tate Peccata, et si sunt quotidianna,
vel non sunt mortifera, antequam
ad altare accedatis, attendite quod
dicatis: Dimitte nobis debita no-
stra, sicut et nos dimittimus debi-
toribus nostris. Si dimittis, dimitt.
tetur tibi: securus accede, panis est,
non venenum. Te Deum. 15.
FERIA QVARTA
I.
In primo Nocturno:
De libro primo Regum.
Lectio j. Cap. 6. d.
PErcussit autem Dominus de
viris Bethsamitibus, eo quod
vidissent Arcam Domini: et
percussit de populo septuaginta
viros, et quinquaginta millia ple-
bis. Luxitque populus eo quod Do-
minus percussisset plebem plaga.
magna. Et dixerunt viri Bethsami-
tae: Quis poterit stare in conspectu
Domini Dei sancti huius? et ad
quem ascendet a nobis? Miseruntu-
nuncios ad habitatores Cariathia-
rim dicentes: Reduxerunt Phili-
sthiim Arcam Domini; descendi-
te, & reducite eam ad vos. Venerunt,
ergo viri Cariathiarim, et reduxe-
runt Arcam Domini, et intulerunt
eam in domum Abinadab in Ga-
baa. Eleatarum autem filium eius,
sanctificauerunt, vt custodiret Ar-
cam Domini. R. Immolabit. 147.
Infra Octauam Corporis Christi.
169
Lectio ii. Cap. 7.
ET factum est, ex qua die man-
sit Arca Domini in Cariathiarim,
multiplicati sunt dies. erat quippe-
iam annus vicesimus: et requieuit.
omnis domus Israel post Dominum. Ait
autem Samuel ad vniuersam domum
Israel, dices: Si in toto corde vestro,
reuertimini ad Dominum, auferte deos
alienos de medio vestri, Baalim, et
Astaroth: et praeparate corda ve-
stra Domino, et seruite ei solli, et eruet
vos de manu Philisthiim. Abstule-
runt ergo filij Israel Baalim, et Asta-
roth, et seruierunt Domino soli.
R. Commedetis. 147. 1.
Lectio iiij.
DIxit autem Samuel: Congrega-
te vniuersum Israel in Mas-
phath, vt orem pro vobis Dominum. Et
conuenerunt in Masphat, hause-
runtque aquam, et effuderunt in con-
spectu Domini, et ieiunauerunt in die
illa, atque dixerut ibi: Peccauimus,
Domino. Iudicauitque Samuel filios
Israel in Masphat. Et audierunt
Philisthiim, quod congregati essent,
filij Israel in Masphath, et ascende-
runt Satrapae Philisthinorum ad Is-
rael. Quod cum audissent filij Israel,
timuerunt a facie Philisthinorum,
dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses
pro nobis clamare ad Dominum
Deum nostrum, vt saluet nos de ma-
nu Philisthinorum. R. Respexit. 148.
In secundo Nocturno.
Ex libro S. Ambrosij Episcopii.
de Sacramentis.
Lib. 4. Cap. 4. Lectio iiij.
AVctor Sacramentorum quis
est, nisi Dominus Iesus? de
caelo ista sacrameta venerunt; con-
silium enim omne de caelo est. Ve-
re autem magnum est et diuinum.
miraculum, quod populo pluit Deus.
manna de caelo: et non laborabat
populus, et manducabat. Tu forte
dicis: Meus panis est vsitatus. Sed
panis iste panis est ante verba sa-
cramentorum: vbi accefferit conse-
eratio, de pane fit caro Christi. Hoc
igitur astruamus, quo modo po-
test, qui panis est, corpus esse Chri-
sti? Consecratione. Confecratio igi-
tur quibus verbis est, et cuius ser-
monibus? Domini Iesu. Nam reliqua
omnia quae dicuntur, laus Deo de-
fertur, oratione petitur propopulo,
pro Regibus, pro ceteris: vbi veni-
tur vt conficiatur venerabile sacra-
mentum, iam non suis sermoni-
bus Sacerdos, sed vtitur sermoni-
bus Christi. R. Cenantibus. 149.
Lectio v.
ERgo sermo Christi hoc confi-
cit sacramentum. Quis sermo
Christi? Nempe is, quo facta sunt
omnia. Iussit Dominus, et factum
est caelum. Iussit Dominus, et facta est
terra. Iussit Dominus, et facta sunt
maria. Iussit Dominus, et omnis creatu-
ra generata est. Vides ergo quam
operatorius sit sermo Christi? Si
ergo tata vis est in sermone Domini le-
su, vt inciperent esse, que non erant:
quanto magis operatorius est, vt
sint que erant, et in aliud commu-
tentur? Caelum non erat, mare non
erat, terra non erat. Sed audi dicen-
tem: Ipse dixit, et facta sunt: ipse
mandauit, et creata sunt. Ergo tibi
Infra Octauam Corporis Christi.
170
vt respondeam, non erat corpus
Christi ante consecrationem; sed
post consecrationem dico tibi quod
iam corpus est Christi. Ipse dixit,
et factum est: ipse mandauit, et
creatum est. R. Accepit Iesus. 150.
Lib. 4. de Sacram. cap. 5. Lectio vi.
IAm redi mecum ad propositio-
nem meam. Magnum quidem,
et venerabile, quod manna Iudaeis
pluit e caelo: sed intellige quod est
amplius: Manna de caelo an cor-
pus Christi? Corpus Christi vti-
que, qui auctor est caeli. Deinde
manna qui manducauit, mortuus
est: qui manducauerit hoc corpus,
fiet ei remissio peccatorum, et non
morietur in aeternum. Ergo non
otiose tu dicis, Amen, iam in spiri-
tu confitens, quod accipias corpus
Christi. Dicit tibi Sacerdos, corpus
Christi. Et tu dicis, Amen, hoc est,
verum: quod confitetur lingua, te-
neat affectus. R. Ego sum. 150.
In tertio Nocturno.
Lectio S. Euangelij secundum,
loannem. Lectio vij. Cap. 6.
IN illo tempore: Dixit Iesus turbis lu-
daeorum: Caro mea vere est cibus, et
sanguis meus vere est potus. Et reliqua.
Homilia S. Hilari Episcopii.
Libro S. de Trinitate, inter innitium et me-
dium libri.
NOn est humano aut saeculi.
sensu in Dei rebus loquen-
dum; quae scripta sunt, legamus, et
quae legerimus, intelligamus, et
tunc perfecte fidei officio funge-
mur. De naturali enim in nobis
Christi vnitate quae dicimus, nisi
ab eo discimus, stulte atque impie-
dicimus. Ipse enim ait: Caro mea
vere est esca, et sanguis meus vere
est potus. Qui edit carnem meam,
et bibit sanguinem meum, in me
manet, et ego in eo. De veritate,
carnis, et sanguinis non relictus est
ambigendi locus.
R. Qui manducat. 152.
Lectio viij.
NVnc enim et ipsius Domini
professione, et fide nostra ve-
re caro est, et vere sanguis est. Et
haec accepta atque hausta id effi-
ciunt, vt et nos in Christo, et Chri-
stus in nobis sit. An ne hoc veritas
non est? Contingat. planè his verum
non esse, qui Christum Iesum ve-
rum esse Deum negat. Est ergo in no-
bis ipse per carnem, et sumus in eo,
dum hoc quod nos sumus, in Deo
est. Quod autem in eo per sacra-
mentum communicatae carnis et
et sanguinis simus, ipse testatur di-
cens: Et hic mundus, iam me non
videt, vos autem me videbitis: quo-
niam ego viuo, et vos, viuetis: quo-
niam ego in Patre meo, & vos in
me, et ego in vobis. R. Misit mea 152.
Paulo post. Lectio ix.
QVod autem in nobis natura-
lis haec vnitas sit, ipse ita testa.
tus est: Qui edit carnem meam, et
bibit sanguinem meum, in me ma-
net, et ego in eo Non enim quis in
eo erit, nisi in quo ipse fuerit; eius
tantum in se assumptam habens,
carnem, qui suam sumpserit. Per-
fectae autem huius vnitatis sacra-
me tum superius iam docuerat, di-
cens: Sicut me missit viues Pater, et
Infra Octauam Corporis Christi.
171
ego viuo propter Patrem: et qui-
manducat meam carnem, et ipse
viuet propter me. Viuit ergo per-
Patrem; et quo modo per Patrem
viuit, eodem modo nos per carnem
eius viuemus. Te Deum. 15.
Si hodie fuerit festum Duplex, Vespe-
rae dicuntur de Octaua Corporis Chri-
sti, vt in primis Vesper. festi. 143. cum
commemorat. festi duplicis, nisi fuerit,
sollemne, tunc enim recurrendum est
ad Rubricas generales.
FERIA QVINTA
In Octaua Corporis Christi.
Lectiones primi Nocturni leguntur de-
Epistola beati Pauli Apostoli ad Corin-
thios. Conuenientibus ergo vobis. vt
in die festi. 147.
In secundo Nocturno.
Sermo beati Cyrilli Episcopii.
Hierosolymitani.
Catechesi mystagog. 4. Lectio iiij.
IPsa beati Pauli doctrina abun-
de sufficere videtur, vt certam
vobis de diuinis mysteriis fidem
faciat; quibus digni redditi, con-
corporei, vt ita dicam, et consan-
guinei Christi facti estis. Ipse enim
modo clamabat, quod in nocte
qua tradebatur Dominus noster
Iesus Christus, accipies panem, et
gratias agens fregit, et dedit Disci-
pulis fuis, dices: Accipite, et man-
ducate, hoc est corpus meum. Et
accipiens calicem, & gratias agens,
dixit: Accipite, et bibite: hic est
sanguis meus. Cum igitur ipse de
pane pronuciauerit ac dixerit, Hoc
est corpus meum; quis audebit dein-
ceps ambigere: Et cum idem ipse
tam asseueranter dixerit, Hic est
sanguis meus; quis vnquam dubita-
uerit, vt dicat no esse ei sanguinem?
R. Cenantibus. 149.
Lectio v.
A Quam olim in vinum con-
uertit in Cana Galilaee: quod
habet quadam cum sanguine pro-
pinquitatem: et eum parum di-
gnum existimabimus, cui creda-
mus, quod vinum in sanguinem
transmutarit? Ad eas nuptias, qui-
bus corpora copulantur, vocatus,
praeter opinionem omnium hoc
fecit miraculum: et non multo ma-
gis sic eum corpus, et sanguinem
suum fruenda nobis donasse, per-
suasum firmiter habebimus, vt ea
cum omni certitudine tanquam
corpus ipsius, et sanguinem summa-
mus? Nam in specie panis dat no-
bis corpus, et in specie vini dat no-
bis sanguinem: vt cum sumpseris,
gustes corpus, et sanguinem Chri-
sti, factus eiusdem corporis, et san-
guinis particeps. Sic enim effici-
mur Christiferi, hoc est, Christum
in corporibus nostris ferentes, cum
corpus eius et sanguine in mem
bra nostra recipimus: sic secundum
beatum Petrum diuinae naturae con-
fortes reddimur.
R. Accepit Iesus. 150.
Lectio vi.
OLim cum Iudaeis Christus,
disserens, Nisi manducaueri-
tis, inquit, carnem meam, et bibe-
ritis meum sanguinem, non habebi-
tis vitam in vobis. Cum autem illi,
quae dicta fuerant, non spiritaliter
accepissent, offensi abierunt retro:
putabat enim, quod eos ad madu-
Infra Octauam Corporis Christi.
172
candas carnes hortaretur. Erant et
in veteri testamento panes propo-
sitionis: verum illi cum fuerint ve-
teris testamenti, finem iam acce-
perunt. In nouo vero testamento,
panis est caelestis, et calix salutaris.
qui et animam et corpus sanctifi-
cant. Quamobrem non sic haec at-
tendas velim, tanquam sint nudus
et simplex panis, nudum et simplex
vinum: corpus enim sunt et sanguis
Christi. Nam etiam si sensus illud
tibi renuciat, fides tamem te confir-
met. Ne iudices rem ex gustu: sed
te citra vllam dubitationem fides certum
reddat, quod sis dignus factus, qui-
corporis et sanguinis Christi parti-
ceps fieres. R. Ego sum. 150.
In tertio Nocturno.
Lectio sancti Euangelij secun-
dum loannem.
Lectio vij.
Cap. 6.
IN illo tempore: Dixit Iesus turbis Iu-
daeorum: Caro mea vere est cibus, et
sanguis meus vere est potus. Et reliqua.
Homilia sancti Cyrilli Episco-
pi Alexandrini.
Lib. 4. in Ioannem, Cap. 17.
QVi manducat, inquit, carnem
meam, et bibit sanguinem
meum, in me manet, et ego in illo.
Sicuti enim si quis liquefactae cerae-
aliam ceram infuderit, alteram cum
altera per totum commisceat ne-
cesse est: sic qui carnem et sangui-
nem Domini recipit, cum ipso ita
coniungitur, vt Christus in ipso, et
ipse in Christo inueniatur. Simile
quodam modo apud Matthaeum
comperies. Simile est, inquit, re-
gnum caelorum fermento, quod
acceptum abscondit mulier in fa-
rinae satis tribus. Sicut parum (vt
Paulus ait) fermenti totam massam
fermentat: sic paruula benedictio-
totum hominem in se ipsam attra-
hit, et sua gratia replet: et hoc mo-
do in nobis Christus manet, et nos
in Christo. R. Qui manducat. 152.
Lectio viij.
NOs vero, si vitam aeternam con-
sequi volumus, si largitorem.
immortalitatis habere in nobis de-
sideramus, ad recipiendum bene-
dictionem libenter concurramus,
caueamusque ne in loco laquei
damnosam religionem diabolus no-
bis praetendat. Recte, inquit, diciis.
Scriptum tamen esse non ignora-
mus, Iudicium sibi commedere, atqu-
bibere illum, qui de pane commedit,
et de calice bibit indigne. Ego igi-
tur probo me ipsum, et indignum
inuenio. Quando igitur, quicunq.
tu es, qui ista dicis, dignus eris?
quando Christo te ipsum offeres?
Nam si peccando indignus es, et
peccare non desinis, (quis enim
delicta intelligit? secundum Psa-
mistam, expers omnino eris viui-
ficae huius sanctificationis.
R. Misit me. 152. Lectio IX.
QVare pias quaeso cogitationes
suscipias, studiose sancteque
viuas, et benedictionem partici-
pes: quae (mihi crede non mor-
tem solum, verum etiam morbos
omnes depellit. Sedat enim, cum
in nobis maneat Christus, saeuien-
tem membrorum nostrorum legem:
Infra Hebdomadam secundam post Oct. Pentecostes.
173
pietatem corroborat, perturbatio-
nes animi extinguit, egrotos curat,
collisos redintegrat: et sicut pastor
bonus, qui animam suam pro oui-
bus posuit, ab omni nos erigit casu.
Te Deum. 15.
FERIA SEXTA
Vt in Psalterio, cum Oratione Do-
minicae praecedentis.
De libro primo Regum.
Lectio j. Cap. 8.
COngregati ergo vniuersi
maiores natu Israel, vene-
runt ad Samuelem in Ra-
matha, dixeruntque ei: Ecce tu se
nuisti, et filij tui non ambulant in
viis tuis: constitue nobis Regem, vt
iudicet nos, sicut et vniuerse habet
nationes. Displicuitque sermo in
oculis Samuelis, eo quod dixissent:
Da nobis Regem, vt iudicet nos.
Et orauit Samuel ad Dominum.
R. Percussit Saul mille, et Dauid decem
millia: * Quia manus Domini erat cum
illo: percussit Philisthaeum, et abstulit,
opprobrium ex Israel. V. Nonne iste est
Dauid de quo canebant in choro, dicen-
tes: Saul percussit mille, et Dauid de
cem millia? Quia manus Domini.
Lectio ij.
DIxit autem Dominus ad Sa-
muelem: Audi vocem popu-
li, in omnibus quae loquuntur tibi:
non enim te abiecerunt, sed me, ne
regnem super eos. Iuxta omnia ope-
ra sua, quae fecerunt a die, qua edu-
xi eos de Aegypto, vsque ad diem
hanc, sicut dereliquerunt me, et
seruierunt diis alienis, sic faciunt,
etiam tibi. Nunc ergo vocem eo-
rum audi: veruntamen contestare
eos, & praedic eis ius Regis, qui re-
gnaturus est super eos.
R. Montes Gelboe, nec ros nec pluuia
veniant super vos: * Vbi ceciderunt for-
tes Israel. V. Omnes montes qui estis in
circuitu eius, visitet Dominus: a Gelboe-
autem transeat. Vbi.
Lectio iij.
DIxit itaq. Samuel omnia ver-
ba Domini ad populum, qui-
petierat a se Regem, et ait: Hoc
erit ius Regis, qui imperaturus est
vobis: Filios vestros tollet, et ponet
in curribus suis, facietque sibi equi-
tes, & praecursores quadrigarum
suarum, et constituet sibi tribunos,
et centuriones, et aratores agro-
rum suorum, et messores segetum,
et fabros armorum et curruum
suorum. Filias quoque vestras fa-
ciet sibi vnguentarias, et focarias,
et panificas; agros quoque vestros,
et vineas, et oliueta optima tollet,
et dabit seruis suis.
R. Ego te tuli de domo patris tui, dicit
Dominus, et posui te pascere gregem
populi mei: * Et fui tecum in omnibus
vbicunque ambulasti, firmans regnum
tuum in aeternum. V. Fecique tibi no-
men grande, iuxta nomen magnorum,
qui sunt in terra: et requiem dedi tibi
ab omnibus inimicis tuis. Et fui. Gloria.
patri. Et fui.
SABBATO.
De libro primo Regum.
Lectio j. Cap. 9.
ET erat vir de Beniamin no-
mine Cis, filius Abie.
filij
filij
Seor, filij Bechorath
Aphia, filijviri lemini fortis robore.
Infra Hebdomadam secundam post Oct. Pentecostes.
174.
Et erat ei filius vocabulo Saul ele-
ctus, et bonus: et non erat vir de filiis
Israel melior illo: ab humero, et
sursum eminebat super omnem po-
pulum. Perierat aute asine Cis pa-
tris Saul: et dixit Cis ad Saul filium
suum: Tolle tecum vnum de pueris,
et consurges vade et quaere asinas.
Qui cum transissent per montem
Ephraim, et per terram Salisa, et non
inuenissent, trasierunt etiam per ter-
ram Salim, et non erant: sed et per ter-
ram lemini, et minime repererunt.
R. Peccaui super numerum arenae ma-
ris, & multiplicata sunt peccata mea, et
non sum dignus videre altitudinem cae-
li pre multitudine iniquitatis meae, quo-
niam irritaui irram tuam, * Et malum
coram te feci. V. Quoniam iniquitatem
meam ego cognosco, et delictum meum
contra me est semper, quia tibi soli pec-
caui. Et malum coram te feci.
Lectio ij.
CVm autem venissent in terram
Suph, dixit Saul ad puerum
qui erat cum eo: Veni et reuerta-
mur, ne forte dimiserit pater meus
asinas, et sollicitus sit pro nobis.
Qui ait ei: Ecce vir Dei est in ciui-
tate hac, vir nobilis: omne quod lo-
quitur, sine ambiguitate venit: nunc
ergo eamus illuc, si forte indicet
nobis de via nostra propter quam
venimus. Dixitq. Saul ad puerum
suum: Ecce ibimus: quid feremus,
ad virum Dei? panis deficit in sitar-
chiis nostris: et sportulam non ha-
bemus vt demus homini Dei, nec
quidquam aliud. Rursum puer re-
spondit Sauli, et ait: Ecce inuenta-
est in manu mea quarta pars state,
ris argenti: demus homini Dei, vt
indicet nobis viam nostram.
R. Exaudisti Domine orationem serui
tui, vt edificarem templum nomini tuo:
* Benedic, et sanctifica domum istam
in sempiternum, Deus Israel. V. Domi.
ne qui custodis pactum cum seruis tuis,
qui ambulant coram te in toto corde suo.
Benedic, et sanctifica.
Lectio iij.
ET ascenderunt in ciuitatem:
cumque illi ambularent in me-
dio vrbis, apparuit Samuel egre-
diens obuiam eis, vt ascenderet in
excelsum. Dominus autem reue-
lauerat auriculam Samuelis ante
vnam diem quam veniret Saul, di-
cens: Hac ipsa hora quae nunc est,
cras mittam virum ad te de terra
Beniamin, et vnges eum ducem
super populum meum Israel, et sal-
uabit populum meum de manu Phi-
listhinorum: quia respexi populum
meum: venit enim clamor eorum
ad me. Cumque aspexisset Samuel
Saulem, Dominus dixit ei: Ecce
vir quem dixeram tibi: iste domi-
nabitur populo meo.
R. Audi Domine hymnum, et oratio-
nem quam seruus tuus orat coram te ho-
die: vt sintoculi tui aperti, et aures tuae
intentae: * Super domum istam die ac-
nocte. V. Respice Domine de sanctua-
rio tuo, & de excelso caelorum habita-
culo. Super. Gloria. Super.
SABBATHO.
Ad Magnificat, Antiphona.
Cognouerunt omnes a Dam vsque. Bersabee,
quod fidelis Samuel propheta essetoni.
Commune Confessoris Pontificis.
49
Ad Magnificat, Antiphona.
Sacerdos, et Pontifex, et virtutum opi-
fex, Pastor bone in populo, ora pro no-
bis Dominum.
Ad Magnificat in vtrisque vesperis,
pro Doctoribus, Antiphona. O doctor
optime, Ecclesiae sanctae lumen beate N.
diuinae legis amator, deprecare pro no-
bis filium Dei.
Oratio.
DA quaesumus, omnipotens,
Deus, vt beati N. confessoris,
tui atque Pontificis veneranda sol-
lemnitas et deuotionem nobis au-
geat et salutem. Per Dominum.
Alia Oratio.
EXaudi quae sumus Domine preces,
nostras, quas in beati N. con-
fessoris tui atque pontificis sollem-
nitate deferimus; et qui tibi digne
meruit famulari, eius interceden-
tibus meritis ab omnibus nos ab-
solue peccatis. Per Dominum no-
strum Iesum Christum.
Ad Matutinum, Inuitatorium.
Regem confessorum Dominum, * Ve-
nite adoremus. Psalmus. Venite. 2.
Hymnus. Iste confessor. vt supra.
In primo Nocturno, Antiphona.
Beatus vir qui in lege Domini medita-
tur: voluntas eius permanet die ac no-
cte, et omnia quae cunque faciet, semper
prosperabuntur.
Psalmus 1.
BEatus vir qui non abiit in consilio
impiorum, et in via peccatorum
non stetit: et in catthedra pestillentiae
non sedit.
Sed in lege Domini voluntas eius: et in
lege eius meditabitur die ac nocte.
Et erit tamquam lignum quod planta-
tum est secus decursus aquarum: quod
fructum suum dabit in tempore suo.
Et folium eius non defluet: et omnia
quae cunque faciet, prosperabuntur.
Non sic impij, non sic: sed tamquam
puluis, quem proiicit vetus a facie terre.
Ideo non resurgunt impij in iudicio:
neque peccatores in consilio iustorum.
Quoniam nouit Dominus viam iusto-
rum: et iter impiorum peribit.
An. Beatus vir qui in lege Domini
meditatur: voluntas eius permanet die
ac nocte, et omnia quaecunque faciet,
semper prosperabuntur.
An. Beatus iste sanctus, qui confi-
sus est in Domino, praedicauit praece-
ptum Domini, constituius est in monte
sancto eius.
Psalmus 2.
QVare fremuerunt gentes: et po-
puli meditati sunt inania?
Astiterunt reges terrae, et principes con-
uenerut in vnum: aduersus Dominum,
et aduersus Christum eius.
Dirumpamus vincula eorum: et proii-
ciamus a nobis iugum ipsorum.
ui habitat in caelis, irridebit eos: et
Dominus subsannabit eos.
Tunc loquetur ad eos in irra sua: et in
furore suo conturbabit eos.
Ego autem constitutus sum rex ab eo
super Sion montem sanctum eius: prae-
dicans praeceptum eius.
Dom nus dixit ad me: filius meus es tu,
ego hodie genui te-
Postula a me, et dabo tibi gentes haere.
ditatem tuam: et possessionem tuam ter-
minos terrae.
Reges eos in virga ferrea: et tamquam
vas figuli confringes eos.
Commune Confessoris Pontificis.
50
Et nunc reges intelligite: erudimini qui-
iudicatis terram.
Seruite Domino in timore: et exultate,
ei cum tremore.
Apprehendite disciplinam: ne quando
irascatur Dons, et pereatis de via iusta.
Cum exarserit in breui irra eius: beati
omnes qui confidunt in eo.
Antiphona. Beatus iste sanctus, qui con-
fisus est in Domino, praedicauit praece-
ptum Domini, constitutus est in mon-
te sancto eius.
Antiphona. Tu es gloria mea, tu es su-
sceptor meus Domine, tu exaltans ca-
put meum, et exaudisti me de monte
sancto tuo.
Psalmus 3.
DOmine quid multiplicati sunt
qui tribulant me? multi insurgunt,
aduersum me.
Multi dicunt animae meae: non est salus
ipsi in Deo eius.
u autem Domine susceptor meus es:
gloria mea, et exaltans caput meum.
QVoce mea ad Dominum clamaui: et
exaudiuit me de monte sancto suo.
Ego dormiui, et soporatus sum, et exur-
rexi: quia Dominus suscepit me.
Hon timebo millia populi circundantis
me: exurge Domine, saluum me fac
Deus meus.
Quoniam tu percussisti omnes aduer-
santes mihi sine causa: dentes peccato-
rum contriuisti.
Domini est salus: et super populum
tuum benedictio tua.
An. Tu es gloria mea, tu es susceptor
meus Domine, tu exaltans caput meum,
et exaudisti me de monte sancto tuo.
V. Amauit eum Dominus, et ornauit eum.
R. Stola gloriae induit eum. Pater noster.
Absolutio. Exaudi Domine. V. Iube done.
Benedictio. Benedictione perpetua.
De Epistola prima beati Pauli-
Apostoli ad Timothaeum.
Lectio j. Cap. 3.
FIdelis sermo. Si quis
Episcopatum deside-
rat, bonum opus desi-
derat. Oportet enim
Episcopum irrepre-
hensibilem esse, vnius
vxoris virum, sobrium, ornatum.
prudentem, pudicum, hospitalem,
doctorem; non vinolentum, non
percussorem, sed modestum; non
litigiosum, non cupidum, sed suae
domui bene propositum, filios ha-
bentem subditos cum omni casti-
tate. Si quis autem domui suae pre-
esse nescit, quomodo Ecclesiae Dei
diligentiam habebit? non neophy-
tum, ne in superbiam elatus, in iu-
dicium incidat diaboli. Oportet
autem et illum testimonium ha-
bere bonum ab iis qui foris sunt, vt
non in opprobrium incidat, et in
laqueum diaboli.
R. Euge serue bone et fidelis, quia in
pauca fuisti fidelis, supra multa te con-
stituam, * Intra in gaudium Domini
tui. V. Domine quinque talenta tradi-
disti mihi, ecce alia quinque superlucra-
tus sum. Intra in gaudium.
Benedictio. Vnigenitus Dei filius.
De Epistola ad Titum.
Lectio iij. Cap. 1.
OPortet enim Episcopum sine
crimine esse, sicut Dei dispe-
satorem, non superbum, non irra
Commune Confessoris Pontificis.
cundum, non vinolentum, non
percussorem, non turpis lucri cu-
pidum, sed hospitalem, benignum,
sobrium, iustum, sanctum, conti-
nentem, amplectentem eum, qui-
secundum doctrinam est, fidelem
sermonem; vt potens sit exhortari
in doctrina sanna, et eos qui contra-
dicunt, arguere: sunt enim multi
etiam inobedientes, vaniloqui et
seductores, immaxime autem qui de
circuncisione sunt, quos oportet
redargui, qui vniuersas domos sub-
uertunt, docentes quae non opor-
tet, turpis lucri gratia.
R. Ecce sacerdos magnus, qui in diebus
suis placuit Deo, Ideo iureiurando fe-
cit illum Dominus crescere in plebem suam.
V. Benedictionem omnium gentium de-
dit illi, et testamentum suum confirma-
uit super caput eius. Ideo iureiurando.
Benedictio. Spiritus sancti gratia.
Lectio iij. Cap. 2.
TV autem loquere, quae decent
sanam doctrinam. Senes, vt
sobrij sint, pudici, prudentes, sani-
in fide, in dilectione, in patientia.
Anus similiter in habitu sancto:
non criminatrices, non multo vi-
no seruientes, bene docentes, vt
prudentiam doceant. Adolescen-
tulas, vt viros suos amet, filios suos
diligant, prudentes, castas, sobrias,
domus curam habentes, benignas,
subditas viris suis, vt non blasphe-
metur verbum Dei. Iuuenes simi-
liter hortare, vt sobrij sint. In om-
nibus teipsum praebe exemplum
bonorum operum in doctrina, in
integritate, in grauitate. Verbum
sanum irreprehensibile, vt is, qui-
ex aduerso est, vereatur, nihil ha-
bens malum dicere de nobis.
R. Iurauit Dominus, et non poenitebit
eum, Tu es sacerdos in aeternum se-
cundum ordinem Melchisedec. V. Dixit.
Dominus Domino meo, sede a dextris
meis. Tu es. Gloria. Tues.
In secundo Nocturno, Antiphona.
Inuocantem exaudiuit Dominus san-
ctum suum, Dominus exaudiuit eum,
et constituit eum in pace. Psalmus.
CVm inuocarem exaudiuit me Deus
iustitiae meae: in tribulatione dila-
tasti mihi.
Miserere mei: et exaudi orationem meam.
Filij hominum vsquequo graui corde:
vt quid diligitis vanitatem, et quaeritis
mendacium?
Et scitote quoniam mirificauit Domi-
nus sanctum suum: Dominus exaudiet
me, cum clamauero ad eum.
rascimini et nolite peccare, quae dicitis
in cordibus vestris: et in cubilibus ve-
stris compungimini.
Sacrificate sacrificium iustitie, et spera-
te in Domino: multi dicunt, quis osten-
dit nobis bona?
Signatum est super nos lumem vultus tui-
Domine: dedisti laetitiam in corde meo.
Afructu frumenti, vini, et olei sui: mul-
tiplicati sunt.
In pace in idipsum: dormiam et re-
quiescam.
uoniam tu Domine singulariter in
spe: constituisti me.
n. Inuocantem exaudiuit Domi-
nus sanctum suum, Dominus exaudiuit.
eum, et constituit eum in pace.
An. Laetentur omnes, qui sperant in
Commune Confessoris Pontificis.
52
te Domine: quoniam tu benedixisti iusto:
scuto bonae voluntatis tue coronasti eum.
Psalmus 5.
VErba mea auribus percipe Domi-
ne: intellige clamorem meum.
Intende voci orationis meae: Rex meus,
et Deus meus.
Quoniam ad te orabo Domine: mane
exaudies vocem meam.
Mane astabo tibi, et videbo: quoniam
non Deus volens iniquitatem tu es.
Neq. habitabit iuxta te malignus: neque
permanebunt iniusti ante occulos tuos.
O disti omnes qui operantur iniquita-
tem: perdes omnes qui loquuntur men-
dacium.
Virum sanguinum, et dolosum abomi-
nabitur Dominus: ego autem in multi-
tudine misericordiae tuae.
Introibo in domum tuam: adorabo ad
templum sanctum tuum in timore tuo.
Domine deduc me in iustitia tua pro-
pter inimicos meos: dirige in conspectu
tuo viam meam.
Quoniam non est in ore eorum veri-
tas: cor eorum vanum est.
Sepulchrum patens est guttur eorum:
linguis suis dolose agebant, iudica il-
los Deus.
Decidant a cogitationibus suis, secun-
dum multitudinem impietatum eorum
expelle eos: quoniam irritauerunt te-
Domine.
Et laetentur omnes, qui sperant in te: in
aeternum exultabunt, et habitabis in eis.
Et gloriabuntur in te omnes, qui dili-
gunt nomen tuum: quoniam tu bene-
dices iusto.
Domine vt scuto bonae voluntatis tuae.
coronasti nos.
Antiphona. Laetentur omnes qui spe-
rant in te, Domine: quoniam tu bene-
dixisti iusto: scuto bonae voluntatis tuae.
coronasti eum.
Antiphona. Domine Dominus noster:
quam admirabile est nomen tuum in vni-
uersa terra: quia gloria, et honore coro-
nasti sanctum tuum, et constituisti eum
super opera manuum tuarum.
Psalmus 8.
DOmine, Dominus noster: quam
admirabile est nomen tuum in
vniuersa terra.
Quoniam eleuata est magnificentia tua:
super caelos.
Ex ore infantium et lactentium perfe-
cisti laudem propter inimicos tuos: vt
destruas inimicum et vltorem.
Quoniam videbo caelos tuos opera di-
gitorum tuorum: lunam et stellas, quae
tu fundasti.
Quid est homo, quod memor es eius?
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab Angelis,
gloria et honore coronasti eum: et con-
stituisti eum super opera manuu tuarum.
Omnia subiecisti sub pedibus eius:
oues, et boues vniuersas, insuper et pe-
cora campii.
QVolucres caeli, et pisces maris: qui per-
ambulant semitas maris.
Domine Dominus noster: quam ad-
mirabile est nomen tuum in vniuer-
sa terra,
Antiphona. Domine Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in
vniuersa terra: quia gloria, et honore
coronasti sanctum tuum, et constituisti
eum super opera manuum tuarum.
V. Elegit eum Dominus sacerdotem sibi.
Commune Confessoris Pontificiis.
53.
R. Ad sacrificandum ei hostiam laudis.
Pater noster.
Absolutio. Ipsius pietas. V. Iube done.
Benedictio. Deus pater omnipotens.
Sermo S. Maximi Episcopii.
Homil. 2. de Natali S. Eusebij Vercellentis.
Episcopii. Serm. 69. S. Ambrosij idem sermo-
Lectio iiij.
habetur.
AD sancti ac beatissimi pa-
tris nostri N. cuius hodie
festa celebramus, laudes
addidisse aliquid, de cerpsisse est, si
quidem virtutum eius gratia, non
sermonibus exponenda est, sed ope-
ribus comprobanda. Cum enim
dicat scriptura diuina, Gloria pa-
tris est filius sapiens: quantae huius
sunt glorie, qui tantorum filiorum
sapientia, et deuotione laetatur: in
Christo enim Iesu per Euangelium
ipse nos genuit.
R. Inueni Dauid seruum meum, oleo
sancto meo vnxi eum: * Manus enim
mea auxiliabitur ei. V. Nihil proficiet,
inimicus in eo, et filius iniquitatis non
nocebit ei. Manus enim mea.
Benedict. Christus perpetuae. Lectio v.
QVidquid igitur in sancta ple-
be hac potest esse virtutis et
gratiae, de hoc quasi de quodam lu-
cidissimo fonte omnium riuulorum
haec puritas emanauit. Etenim
quia castitatis pollebat vigore: quia
abstinentiae gloriabatur angustiis,
quia blandimentis erat praeditus
lenitatis, omnium ciuium in Deum
prouocauit affectum. Quia Ponti-
ficis administratione fulgebat: plu-
res e discipulis reliquit sui sacerdo
ti successores.
R. Posui adiutorium super potentem: et
exaltaui electum de plebe mea: * Ma-
nus enim mea auxiliabitur ei. V. Inueni
Dauid seruum meum, oleo sancto meo
vnxi eum. Manus. Benedictio. Ignem.
Lectio vi.
sui amoris.
BEne et congrus in hac die quam
nobis beati patris nostri IN
huius ad paradisum trasitus exul-
tabilem reddidit, praesentis psalmi-
versiculum decantauimus: In me
moria aeterna erit iustus. Digne
enim in memoriam vertitur ho-
minum, qui ad gaudium transit An-
gelorum. Qui iam gratiam Christi.
clarificatus inuenit, quia mundi-
gloriam non quaesiuit, cauens illud
quod dicit sermo diuinus: Ne lau-
daueris hominem in vita sua: tan-
quam si diceret, Lauda post vitam,
magnifica post consummationem.
R. Iste est qui ante Deum magnas vir-
tutes operatus est, et omnis terra doctri-
na eius repleta est, Ipse intercedat pro
peccatis omnium populorum. V. Iste est,
qui contempsit vitam mundi, et perue-
nit ad caelestia regna, Ipse intercedat.
Gloria. Ipse intercedat.
In tertio Nocturno, Antiphona.
Domine iste sanctus habitabit in taber-
naculo tuo, operatus est iustitiam, re-
quiescet in monte sancto tuo.
Psalmus 14.
DOmine quis habitabit in taber-
naculo tuo? aut quis requiescet in
monte sancto tuo?
Qui ingreditur sine macula: et opera-
tur iustitiam.
Qui loquitur veritatem in corde suo:
qui non egit dolum in lingua sua.
R.
Commune Confessoris Pontificiis.
54
Nec fecit proximo suo malum: et opp.
probrium non accepit aduersus proxi-
mos suos.
Ad nihilum deductus est in conspectu
eius malignus: timentes autem Domi-
num glorificat.
Qui iurat proximo suo, et non decipit:
qui pecuniam suam non dedit ad vsu-
ram, et munera super innocentem non
accepit.
Qui facit haec: non commouebitur in
aeternum.
An. Domine iste sanctus habitabit.
in tabernaculo tuo, operatus est iusti-
tiam, requiescet in monte sancto tuo.
An. Vitam petiita te, et tribuisti ei,
Domine: gloriam, et magnum decorrem
imposuisti super eum: posuisti in capite
eius coronam de lapide pretioso.
Psalmus 20.
DOmine in virtute tua laetabitur
rex. et super salutare tuum exulta-
bit vehementer.
Desiderium cordis eius tribuisti ei: et
voluntate labiorum eius non fraudasti
eum.
Quoniam praeuenisti eum in benedi-
ctionibus dulcedinis: posuisti in capite
eius coronam de lapide pretioso.
Vitam petiita te: et tribuisti ei longitu-
dinem dierum in saeculum, et in saecu-
lum saeculi.
Magna est gloria eius in salutari tuo:
gloriam et magnum decorem impones
super eum.
Quoniam dabis eum in benedictio-
nem in saeculum saeculi: laetificabis eum
in gaudio cum vultu tuo.
Quoniam Rex sperat in Dono: et in mi-
sericordia altissimi non commouebitur.
Inueniatur manus tua omnibus inimi-
cis tuis: dextera tua inueniat omnes qui-
te oderunt.
Pones eos vt clibanum ignis, in tempo-
re vultus tui: Dominus in irra sua con-
turbabit eos, et deuorabit eos ignis.
Fructum eorum de terra perdes: et se-
men eorum a filiis hominum.
Quoniam declinauerunt in te mala:
cogitauerunt consilia, quae non potue
runt stabilire.
Quoniam pones eos dorsum: in reli-
quiis tuis praeparabis vultum eorum.
Exaltare Domine in virtute tua: canta-
bimus et psallemus virtutes tuas.
An. Vitam petiita te, et tribuisti ei,
Domine: gloriam et magnum decorrem
imposuisti super eum: posuisti in capite,
eius coronam de lapide pretioso.
An. Hic accipiet benedictionem a
Domino, et misericordiam a Deo salu-
tari suo, quia haec est generatio quaeren-
Psalmus 23.
tium Dominum.
DOmini est terra et plenitudo eius:
orbis terrarum, et vniuersi, qui-
habitant in eo.
Quia ipse super maria fundauit eum: et
super flumina praeparauit eum.
Quis ascendet in montem Domini? aut
quis stabit in loco sancto eius?
Innocens manibus et mundo corde, qui-
non accepit in vano animam suam: nec
iurauit in dolo proximo suo-
Hiic accipiet benedictionem a Domi-
no: et misericordiam a Deo falutari suo.
Haec est generatio quaerentium eum:
quaerentium faciem Dei Facob.
Attollite portas principes vestras, et
eleuamini portae aeternales: et introibit
Rex gloriae.
Commune Confessoris Pontificiis.
55
Quis est iste Rex gloriae: Dominus for-
tis & potens, Dominus potes in proelio.
Attollite portas principes vestras, et ele-
uamini porte aeternales: et introibit Rex
gloriae.
Quis est iste Rex gloriae Dominus vir-
tutum ipse est Rex gloriae.
An. Hic accipiet benedictionem a
Domino, et misericordiam a Deo salu-
tari suo: quia haec est generatioquaeren-
tium Dominum.
V. Tu es sacerdos in aeternum.
R. Secundum ordinem Melchisedec.
Pater noster. Absolutio. Avinculis.
V. Iube done. Benedict. Euangelica lect.
Lectio sancti Euangelij secun-
dum Matthaeum.
Lectio vij. Cap. 25.
IN illo tempore: Dixit Iesus Di-
scipulis suis parabolam hanc:
Homo quidam peregre profficiscens,
vocauit seruos suos, et tradidit illis
bona sua. Et reliqua.
Homilia S. Gregorij Papae.
Homilia 9.
LEctio sancti Euangelij, fratres,
carissimi, sollicite considerare
nos admonet, ne nos, qui plus ce-
teris in hoc mundo accepisse ali-
quid cernimur, ab auctore mundi-
graui inde iudicemur. Cum enim
augentur dona, rationes etiam cre-
scunt donorum. Tanto ergo esse hu-
milior, atque ad seruiendum Deo
promptior quisque debet ex mu-
nere; quanto se obligatiorem esse
conspicit in reddenda ratione. Ecce
homo, qui peregre proficiscitur,
seruos vocat, eisque ad negotia, ta-
lenta partitur. Post multum vero
teporis positurus cu eis rationem
reuertitur: bene operantes pro app-
portato lucro remunerat, seruum
vero a bono opere torpentem danat.
R. Amauit eum Dominus, et ornauit eum:
stolam gloriae induit eum, Et ad portas
paradisi coronauit eum. V. Induit eum
Dominus loricam fidei, et ornauit eum. Et ad.
Benedictio. Cuius festum collimus.
Lectio viij.
QVis itaque est iste homo, qui-
peregre profficiscitur, nisi Re-
demptor noster, qui in ea carne
quam assumpserat, abiit in caelum:
Carnis enim locus proprius terra
est, quae quasi ad peregrina duci-
tur, dum per Redemptorem no-
strum in caelo collocatur. Sed ho-
mo iste peregre proficiscens, seruis
suis bona sua tradidit, quia fideli-
bus suis spiritalia dona concessit, et
vni quidem dedit quinque talen-
ta, alij autem duo, alij vero vnum.
Quinq etenim sunt corporis sen-
sus, videlicet, visus, auditus, gustus,
odoratus, et tactus. Quinque igi-
tur talentis, donum quinque sen-
suum, id est, exteriorum scientia
exprimitur. Duobus vero, intelle-
ctus, et operatio de signatur. Vnius
autem talenti nomine intellectus.
tantummodo designatur.
R. Sint lumbi vestri praecincti, et lucer-
nae ardentes in manibus vestris. Et vos
similes hominibus expectantibus domi-
num suum, quando reuertatur a nuptiis.
V. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora
Dominus vester venturus sit. Et vos.
Gloria patri. Et vos.
Benedictio. Ad societatem.
Commune Confessoris Pontificis.
56
Lectio IX.
Ed is qui quinque talenta acce-
perat, alia quinque lucratus est:
quia sunt nonnulli, qui etsi inter
na ac mystica penetrare nesciunt,
pro intentione tamen aeternae pa-
triae docent recta quos possunt, de
ipsis exterioribus quae acceperunt:
dumque se a carnis petulantia, a
terrenarum rerum ambitu, atque
visibilium voluptate custodiunt,
ab his etia alios admonendo com-
pescunt. Et sunt nonulli, qui, quasi
duobus talentis ditati, intellectum
atque operationem percipiunt, sub-
tilia de internis intelligunt, mira in
exterioribus operantur. Cumque
et intelligendo et operando aliis
praedicant, quasi duplicatum de
negotio lucrum reportant.
Te Deum. 15.
LAVDES,
AD
et per Horas, An.
ECce sacerdos magnus, qui in die
bus fuis placuit Deo, et inuentus
est iustus. Ps. Dominus regna-
uit. cum reliquis S. An. Non est
inuentus similis illi, qui conseruaret le-
gem excelsi. An. Ideo iureiurando fecit,
illum Dominus crescere in plebem suam.
Antiphona. Sacerdotes Dei benedicite
Dominum, serui Domini hymnum di-
cite Deo, alleluia.
Antiphona. Serue bone et fidelis, intra
in gaudium Domini tui.
Capitulum.
Eccles. 44.
ECce sacerdos magnus, qui in die-
bus suis placuit Deo, et inuentus est
iustus: et in tempore iracundiae factus
est reconciliatio.
Hymnus.
IEsu Redemptor omnium,
Perpes corona praesulum,
In hac die clementius
Nostris faueto precibus.
Tui sacri qua nominis
Confessor almus claruit,
Huius celebrat annua
Deuota plebs sollemnia.
Qui rite mundi gaudia
Huius caduca respuens,
Cum Angelis caelestibus
Laetus potitur praemiis.
Huius benignus annue
Nobis sequi vestigia:
Huius precatu seruulis,
Dimitte noxam criminis.
Sit Christe Rex piissime
Tibi, Patrique gloria,
Cum Spiritu Paraclito,
Et nunc et in perpetuum. Amen.
V. Iustum deduxit Dominus per vias rectas.
R. Et ostendit illi regnum Dei.
Ad Benedictus, Antiphona.
DEuge serue bone, et fidelis, quia in pauca-
fuisti fidelis, supra multa te constituam,
Oratio.
dicit Dominus.
DA quaesumus omnipotens Deus:
vt beati N. confessoris tui, atque
Pontificis veneranda sollemnitas et de-
uotionem nobis augeat et salutem. Per-
Dominum nostrum.
Alia Oratio.
EXaudi quaesumus Domine preces,
nostras, quas in beati N confessoris,
tui atque pontificis sollemnitate deferi-
mus, et qui tibi digne meruit famulari,
eius intercedentibus meritis ab omnibus
nos absolue peccatis. Per Dominum
nostrum Iesum Christum.
Commune Virginum.
69
eidem regnum a patre dandum
complacita benignitate promittit.
Lectio viij.
R. Iste homo. 65.
VEndite quae possidetis, et date
elemosynam. Nolite, inquit.
timere, ne propter regnum Dei mili-
tantibus huius vitae necessaria de-
sint; quinetiam possessa propter ele-
mosynam vendite. quod tunc di-
gne fit, quando quis, semel pro Do-
mino suis omnibus spretis, nihilo-
minus post haec labore manuum,
vnde et victum transigere, et ele-
mosynam dare queat, operatur,
FVnde gloriatur Apostolus dicens:
Argentum et aurum, aut vestem
nullius concupiui: ipsi scitis, quo-
niam ad ea, quae mihi opus erant,
et his qui mecum sunt, ministra-
uerunt manus istae. Omnia osten-
di vobis, quoniam sic laborantes,
oportet suscipere infirmos.
Lectio ix.
R. Sint lumbi. 65.
FAccite vobis sacculos, qui non
veterascunt, elemosynas vi-
delicet operando, quarum merces,
in aeternum maneat. Vbi non hoc
praeceptum esse putandum est, vt
nihil pecuniae reseruetur a sanctis,
vel suis scilicet vel pauperum vsibus
suggerendae: cum et ipse Domi-
nus, cui ministrabat Angeli, tamen
ad informandam Ecclesiam suam
loculos habuisse legatur, et a fide
libus oblata conseruans, et suorum
necessitatibus, aliisque indigenti-
bus tribuens, sed ne Deo propter
ista seruiatur, et ob inopiae timo-
rem, iustitia deseratur.
Te Deum. 15.
IN NATALITIIS
VIRGINVM.
Ad Vesperas, Antiphona.
Haec est virgo sapiens, et vna de nume-
ro prudentum. Psalinus 109.
DIxit Dominus Domino meo: sede
a dextris meis.
Donec ponam inimicos tuos: scabel-
lum pedum tuorum.
Virgam virtutis tuae emittet Dominus.
ex Sion: dominare in medio inimico-
rum tuorum.
Tecum principium in die virtutis tuae
in splendoribus sanctorum: ex vtero an-
te luciferum genui te-
Turauit Dominus, et non penitebit eum:
tu es sacerdos in aeternum, secundum,
ordinem Melchisedec.
Dominus a dextris tuis: confregit in
die irae suae reges.
Iudicabit in nationibus, implebit rui-
nas: conquassabit capita in terra multorum.
De torrente in via bibet: propterea ex-
altabit caput.
An. Haec est virgo sapiens, et vna de
numero prudentum.
An. Haec est virgo sapiens, quam
Dominus vigilantem inuenit.
Psalmus 112.
LAudate pueri Dominum: laudate
nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum: ex hoc
nunc et vsque in saeculum.
A solis ortu vsque ad occasum: laudabile
nomen Domini.
Excelsus. super omnes gentes Domi-
nus: et super caelos gloria eius.
Quis sicut Dominus Deus noster qui-
in altis habitat: et humilia respicit in cae-
Commune Virginum.
Suscitans a terra inopem: et de stercore.
erigens pauperem.
Vt collocet eum cum Principibus: cum
Principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo:
matrem filiorum laetantem.
Antiphona. Hec est virgo sapiens, quam
Dominus vigilantem inuenit.
An. Haec est quae nesciuit torum in
delicto, habebit fructum in respectione
animarum sanctarum.
Psalmus 121.
LAEtatus sum in his, quae dicta sunt
mihi: in domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri: in atriis tuis
Hierusalem.
Hierusalem, quae aedificatur vt ciuitas:
cuius participatio eius in id ipsum.
IIlluc enim ascenderunt tribus, tribus
Domini, testimonium Israel: ad confi-
tendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in iudicio: se-
des super domum Dauid.
Rogate quae ad pacem sunt Hierusa-
lem: et abundantia diligentibus te-
Fiat pax in virtute tua: et abundantia in
turribus tuis.
Propter fratres meos, et proximos meos:
loquebar pacem de te-
Propter domum Domini Dei nostri:
quaesiui bona tibi.
Antiphona. Haec est quae nesciuit torum
in delicto, habebit fructum in respectio-
ne animarum sanctarum.
Antiphona. Veni electa mea, et ponam
in te thronum meum, alleluia.
Psalmus 126.
NIsi Dominus edificauerit domum:
in vanum laborauerunt, qui aedi-
ficant eam.
Nisi Dominus custodierit ciuitatem:
frustra vigilat, qui custodit eam.
QVanum est vobis ante lucem surgere:
surgite postquam sederitis, qui mandu-
catis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum: ec-
ce hereditas Domini, filij merces, fru-
ctus ventris.
Sicut sagittae in manu potentis: ita filij
excussorum.
Beatus vir qui impleuit desiderium suum
ex ipsis: non confundetur cum loque-
tur inimicis suis in porta.
An. Veni electa mea, et ponam in te
thronu meu, allel. An. Ista est specio-
sa inter filias Hierusalem. Psalmus 147.
LAuda Hierusalem Dominum: lau-
da Deum tuum Sion.
Quoniam confortauit seras portarum
tuarum: benedixit filiis tuis in te.
Qui posuit fines tuos pacem: et adipe-
frumenti fatiat te.
Qui emittit eloquium suum terrae: ve-
lociter currit sermo eius.
Qui dat niuem sicut lanam: nebulam
sicut cinerem spargit.
Mittit crystallum suam sicut buccellas:
ante faciem frigoris eius quis sustinebit:
Emittet verbum suum, et liquefaciet
ea: flabit spiritus eius, et fluent aquae.
Qui annunciat verbum suum Iacob:
iustitias et iudicia sua Israel.
Non fecit taliter omni nationi: et iudi-
cia sua non manifestauit eis.
An. Ista est speciosa inter filias Hieru-
Capitulum. 2. Cor. 10.
salem.
FRatres, qui gloriatur, in Domi-
no glorietur: non enim qui se-
ipsum commendat, ille probatus
est, sed quem Deus commendat.
Commune Virginum.
D. Ambros. Hymnus.
IEsu corona virginum,
Quem mater illa concipit,
Quae sola virgo parturit,
Haec vota clemens accipe-
Qui pascis inter lilia,
Septus choreis virginum,
Sponsas decorans gloria,
Sponsisque reddens praemia.
uocumque pergis, virgines,
Sequuntur, atque laudibus,
Post te canentes cursitant,
Hymnosque dulces personant.
Te deprecamur largius,
Nostris adauge sensibus
Nescire prorsus omnia
Corruptionis vulnera.
Laus, honor, virtus, gloria
Deo Patri et Filio,
Sancto simul Paraclito,
In saeculorum saecula. Amen.
V. Specie tua, & pulchritudine tua.
R. Intende prospere, procede, & regna.
Ad Magnificat, Antiphona.
Veni sponsa Christi, accipe corona quam
tibi Dominus praeparauit in aeternum.
Oratio.
DEus, qui inter ceterra poten-
tiae tuae miracula etiam in sexu
fragili victoriam martyrij contuli-
sti: concede propitius, vt qui beatae
IN. Virginis et Martyris tuae nata-
litia collimus, per eius ad te exem-
pla gradiamur. Per Dominum.
Alia Oratio.
INdulgentiam nobis, quesumus
Done, beata N. Virgo et Martyr-
imploret: que tibi grata semper ex-
stitit et merito castitatis, et tur pro-
fessione virtutis. Per Dominum nostru.
Alia Oratio pro Virg. non Mart.
EXaudi nos Deus salutaris no-
ster: vt sicut de beatae N. Vir-
ginis tuae festiuitate gaudemus: ita
piae deuotionis erudiamur affectu.
Per Dominum nostrum.
Si fuerint plures, in vtrisque Vespe-
ris, ad Magnificat, Antiphona.
Prudentes Virgines apptate vestras lapa-
des: ecce sponsus venit, exite obuiam ei
V. Adducentur Regi virgines post eam.
R. Proximae eius afferentur tibi.
Oratio.
DA nobis, quaesumus Domine
Deus noster, sanctarum Vir-
ginum et Martyrum N. et N. pal-
mas incessabili deuotione venera-
ri: vt quas digna mente non possu-
mus celebrare: humilibus saltem
frequentemus obsequiis. Per Do-
minum nostrum.
Ad Matutinum, Inuitatorium.
Regem Virginum Dominum: * Veni-
te adoremus. Psalmus. Venite. 2. I.
Si sancta fuerit Virgo tantum, et non
Martyr, Hymn. inchoatur ab illo loco,
Huius obtentu.
Hymnus.
VIrginis proles, opifexque
matris,
Virgo quem gessit, pepe-
ritque virgo,
Virginis festu canimus trophaeum,
Accipe votum.
Haec tua virgo duplici beata
Sorte, dum gestit fragilem domare
Corporis sexum, domuit cruentum
Corpore saeclum.
FVnde nec mortem, nec amica-
mortis
Saeua paenarum genera pauescens,
Commune Virginum.
72
Sanguine fuso meruit sacratum
Scandere caelum.
Huius obtentu Deus alme nostris,
Parce iam culpis, vitia remittens,
Quo tibi puri resonemus almum
Pectoris hymnum.
Gloria Patri, genitaeque Proli,
Et tibi compar vtriusque semper
Spiritus alme, Deus vnus omni
Tempore saecli. Amen.
In primo Nocturno, Antiphona.
O quam pulchra est casta generatio.
Psalmus 8.
cum claritate.
DOmine, Dominus noster: quam
admirabile est nomen tuum in
vniuersa terra
Quoniam eleuata est magnificentia
tua: super caelos.
Ex ore infantium et lactentium perfe-
cisti laudem propter inimicos tuos: vt
destruas inimicum et vltorem.
Quoniam videbo caelos tuos opera di-
gitorum tuorum: lunam et stellas, quae
tu fundasti.
Quid est homo, quod memor es eius?
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab Ange-
lis, gloria et honore coronasti eum: et
constituisti eum super opera manuum
tuarum.
O mnia subiecisti sub pedibus eius:
oues, et boues vniuersas, insuper et pe-
cora campii.
QVolucres caeli, et pisces maris: qui per-
ambulant semitas maris.
Domine Dominus noster: quam admi-
rabile est nomen tuuum in vniuersa terra,
An. O quam pulchra est casta ge-
neratio cum claritate.
Pro Virgine, An. Ante torum
huius Virginis frequentate nobis dulcia
cantica dramatis.
Pro non Virgine, An. Laeua eius sub
capite meo, et dextera illius amplexabi-
Psalmus 18.
tur me.
CAEli enarrant gloriam Dei: et ope-
ra manuum eius annuntiat firma-
mentum.
Dies diei eructat verbum: et nox nocti
indicat scientiam.
IN on sunt loquellae, neque sermones:
quorum non audiantur voces eorum.
In omnem terram exiuit sonus eorum:
et in fines orbis terrae verba eorum.
In solle posuit tabernaculum suum: et
ipse tanquam sponsus procedens de tha-
lamo suo.
Exultauit vt gigas ad currendam viam:
a summo caelo egressio eius.
Et occursus eius vsque ad summum eius:
nec est qui se abscondat a calore eius.
Lex Domini immaculata conuertens,
animas: testimonium Domini fidele, sa-
pientiam praestans paruulis.
Iustitiae Domini rectae laetificantes cor-
da. praeceptum Domini lucidum illu-
minans occulos.
Timor Domini sanctus permanens in
saeculum saeculi: iudicia Domini vera,
iustificata in semet ipsa.
Desiderabilia super aurum et lapidem
pretiosum multum: et dulciora super
mel et fauum.
Etenim seruus tuus custodit ea: in cu-
stodiendis illis retributio multa.
Delicta quis intelligit? ab occultis meis.
munda me, et ab alienis parce seruo tuo-
Si mei non fuerint dominati, tunc im-
maculatus ero: et emundabor a delicto,
maximo.
Commune Virginum.
73
Et erunt, vt complaceant eloquia oris,
mei: et medi tatio cordis mei in conspe-
ctu tuo semper.
Domine adiutor meus: et redemptor meus.
Pro virgine, An. Ante torum huius,
Virginis, frequentate nobis dulcia can-
tica dramatis.
Pro non Virgine, An. Laeua eius sub
capite meo, et dextera illius amplexabi-
tur me.
An. Reuertere, reuertere Sunamitis,
reuertere, reuertere, vt intueamur te-
Psalmus 23.
DOmini est terra, et plenitudo eius:
orbis terrarum, et vniuersi qui ha-
bitant in eo.
Quia ipse super maria fundauit eum:
et super flumina praeparauit eum.
Quis ascendet in montem Domini: aut
quis stabit in loco sancto eius?
Innocens manibus, et mundo corde:
qui non accepit in vano animam suam,
nec iurauit in dolo proximo suo.
Hic accipiet benedictionem a Domi-
no: et misericordiam a Deo salutari suo.
Haec est generatio quaerentium eum:
quaerentium faciem Dei Iacob.
A ttollite portas principes vestras, et ele-
uamini portae aeternales: et introibit Rex
gloriae.
Quis est iste Rex gloriae Dominus for-
tis et potens, Dominus potes in proelio.
Attollite portas principes vestras, et
eleuamini portae aeternales: et introibit.
Rex gloriae.
Quis est iste Rex gloriae Dominus vir-
tutum ipse est Rex gloriae.
An. Reuertere, reuertere Sunami-
tis: reuertere, reuertere vt intueamur te-
V. Specie tua, & pulchritudine tua.
R. Intende prospere, procede, & regna.
Pater noster. Absolutio. Exaudi. V. Iu-
be domne. Benedictio. Benedictione
perpetua.
De Epistola prima B. Pauli Apo-
stoli ad Corinthios.
Lectio j. Cap. 7. c.
DE Virginibus praece-
ptum Domini non
habeo, consilium au-
tem do, taquam mi-
sericordiam consecu-
tus a Domino, vt sim-
fidelis. Existimo enim hoc bonum
esse propter instantem necessita-
tem, quoniam bonum est homini
sic esse. Alligatus es vxori? noli-
quaerere solutionem. Solutus es ab
vxore noli quaerere vxorem. Si au-
tem acceperis vxorem, non pecca-
sti: et si nupserit virgo, non pecca-
uit: tribulationem tamen carnis
habebunt huiusmodi. Ego autem
vobis parco. Hoc itaque dico fra-
tres: tempus breue est, reliquum
est, vt et qui habent vxores, tam-
quam non habentes sint: et qui-
flent, tamquam non flentes, et qui
gaudent, tamquam non gauden-
tes: et qui emunt, tamquam non
possidentes: et qui vtuntur hoc
mundo, tamquam non vtantur:
praeterit enim figura huius mundi.
R. Veni sponsa Christi, accipe coronam
quam tibi Dominus praeparauit in eter.
num: pro cuius amore sanguinem tuum
fudistis Et cum Angelis in Paradisum
introisti. V. Veni electa mea, et ponam
in te thronum, quia concupiuit Rex spe-
ciem tuam. Et cum Angelis.
Commune Virginum.
Si non fuerit Martyr, dicitur sequens,
R. Veni electa mea, et ponam in te thro-
num meum: * Quia cocupiuit Rex spe-
ciem tuam. V. Specie tua, & pulchritu-
dine tua, intende prospere, procede, et
regna. Qua concupiuit. Benedictio.
Lectio iij.
Vnigenitus Dei filius.
VOlo autem vos sine sollicitu-
dine esse. Qui sine vxore est
sollicitus est quae Domini sunt,
quomodo placeat Deo. Qui au-
tem cum vxore est, sollicitus est
quae sunt mundi, quomodo pla-
ceat vxori: et diuisus est. Et mulier
innupta, et virgo cogitat quae Do-
mini sunt, vt sit sancta, et corpore,
et spiritu. Quae autem nupta est,
cogitat quae sunt mundi, quo mo-
do placeat viro. Porro hoc ad vtili-
tatem vestra dico, non vt laqueum
vobis iniiciam, sed ad id quod ho-
nestum est, & quod facultatem
praebeat sine impedimento Do-
minum obsecrandi.
R. Diffusa est gratia in labiis tuis: * Pro-
pterea benedixit te Deus in aeternum.
V. Specie tua, & pulchritudine tua, in-
tende prospere, procede, & regna. Pro-
pterea benedixit. Benedictio. Spiritus
sancti gratia.
Lectio iij.
SI quis aute turpem se videri ex-
istimat super virgine sua, quod
sit superadulta, et ita oportet fieri:
quod vult faciat: non peccat, si nu-
bat. Nam qui statuit in corde suo,
firmus, non habens necessitatem,
potestatem autem habens suae vo-
luntatis, et hoc iudicauit in corde
suo, seruare virginem suam: bene-
facit. Igitur et qui matrimonio
iungit virginem suam, bene facit.
et qui non iungit, melius facit. Mu-
lier alligata est legi, quanto tempo-
re vir eius viuit: quod si dormierit.
vir eius, liberata est a lege, cui vult
nubat, tantum in Domino. Bea-
tior autem erit si sic permanserit,
secundum meum consilium. Puto
autem, quod et ego spiritum Dei
habeam.
R. Specie tua et pulchritudine tua, In-
tende prospere, procede, et regna.
V. Diffusa est gratia in labiis tuis, pro-
pterea benedixit te Deus in aeternum.
Intende. Gloria. Intende.
In secundo Nocturno, Antiphona.
Specie tua, & pulchritudine tua, inten-
de prospere, procede, et regna.
Psalmus 44.
ERuctauit cor meum verbum bo-
num: dico ego opera mea regii.
Lingua mea calamus scribae: velociter
scribentis.
Speciosus forma prae filiis hominum,
diffusa est gratia in labiis tuis: propterea
benedixit te Deus in aeternum.
Accingere gladio tuo: super femur
tuum potentissime.
Specie tua et pulchritudine tua: inten-
de prospere, procede, et regna.
Propter veritatem, et mansuetudinem,
et iustitiam: et deducet te mirabiliter
dextera tua.
Sagittae tuae accutae (populi sub te ca-
dent) in corda inimicorum regis.
Sedes tua Deus in saeculum saeculi: vir-
ga directionis, virga regni tui.
Dillexisti iustitiam, et odisti iniquita-
tem: propterea vnxit te Deus Deus tuus
Commune virginum.
75
Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis
tuis, a domibus eburneis: ex quibus de-
ectauerunt te filiae regum in honore tuo.
Astitit Regina a dextris tuis in vestitu
deaurato: circundata varietate.
LAudi filia, et vide, et inclina aurem tuam:
et obliuiscere populum tuum, et do-
mum patris tui.
Et concupiscet Rex decorem tuum:
quoniam ipse est Dominus Deus tuus,
et adorabunt eum.
Et filiae Tyri in muneribus: vultum tuum
depreccabuntur omnes diuites plebis.
Omnis gloria eius filiae Regis ab intus:
in fimbriis aureis, circumamicta varie-
tatibus.
Adducentur Regi virgines post eam:
proximae eius afferentur tibi.
Afferentur in laetitia et exultatione: ad-
ducentur in templum Regis.
Pro patribus tuis nati sunt tibi filij: con-
stitues eos Principes super omnem terram.
Memores erunt nominis tui Domine:
in omni generatione, et generationem.
Propterea populi confitebuntur tibi in
aeternum: et in saeculum saeculi.
An. Specie tua, & pulchritudine
tua, intende prospere procede, & regna.
An. Adiuuabit ea Deus vultu suo,
Deus in medio eius non commouebitur.
Psalmus 45.
DEus noster, refugium et virtus:
adiutor in tribulationibus, quae
inuenerunt nos nimis.
Propterea non timebimus dum turba-
bitur terra: et transferentur montes in
cor maris.
Sonuerunt et turbatae sunt aquae eo-
rum: conturbati sunt montes in forti-
tudine eius.
III.
Fluminis impetus laetificat ciuitatem
Dei: sanctificauit tabernaculum suum
altissimus.
Deus in medio eius non commouebi-
tur: adiuuabit eam Deus mane diluculo.
Conturbatae sunt gentes, et inclinata
sunt regna: dedit vocem suam, et mota
est terra.
Dominus virtutum nobiscum: susce-
ptor noster Deus Iacob.
Venite et videte opera Domini, quae
posuit prodigia super terram: auferens,
bella vsque ad finem terrae.
Arcum conteret, et confringet arma: et
scuta commburet igni.
QVacate et videte, quoniam ego sum
Deus: exaltabor in gentibus, et exalta-
bor in terra.
Dominus virtutum nobiscum: susce-
ptor noster Deus Iacob.
An. Adiuuabit eam Deus vultu suo:
Deus in medio eius non commouebitur.
An. Aquae multae non potuerunt,
extinguere charitatem.
Psalmus 47.
MAgnus Dominus, et laudabilis
nimis: in ciuitate Dei nostri, in
monte sancto eius.
Fundatur exultatione vniuersae terrae,
mons Sion: latera Aquilonis, ciuitas,
Regis magni.
Deus in domibus eius cognoscetur:
cum suscipiet eam.
Quoniam ecce Reges terrae congregati
sunt: conuenerunt in vnum.
Ipsi videntes sic admirati sunt, contur-
bati sunt, commoti sunt: tremor appre-
hendit eos.
Ibi dolores vt parturientis: in spiritu ve-
hementi conteres naues Tharsis.
Commune Virginum.
76
Sicut audiuimus, sic vidimus in ciuitate,
Domini virtutum, in ciuitate Dei no-
stri: Deus fundauit eam in aeternum.
Suscepimus Deus misericordiam tuam:
in medio templi tui.
Secundum nomen tuum Deus, sic et
laus tua in fines terrae: iustitia plena est
dextera tua.
Laetetur mons Sion, et exultent filiae
Iudae: propter iudicia tua Domine.
Circundate Sion, et complectimini eam:
narrate in turribus eius.
Ponite corda vestra in virtute eius, et
distribuite domos eius: vt enarretis in
progenie altera.
Quoniam hic est Deus Deus noster in
aeternum, et in saeculum saeculi: ipse re-
get nos in saecula.
An. Aquae multae non potuerunt ex-
tinguere charitatem. V. Adiuuabit eam,
Deus vultu suo. R. Deus in medio eius.
non commouebitur. Pater noster.
Absolutio. Ipsius pietas. V. Iube domne.
Benedictio. Deus pater omnipotens.
Sermo S. Ambrosij Episcopii.
Lib. 1. de Virginibus, paulo post innitium.
Lectio iiij.
QVoniam hodie natalis est
Virginis, inuitat nos inte-
gritatis amor, vt aliquid de
virginitate dicamus, ne veluti tras-
Vitu quodam praestricta videatur, quae
principalis est virtus. Non enim
ideo laudabilis virginitas, quia et
in martyribus reperitur: sed quia
ipsa martyres faciat. Quis autem
humano eam posset ingenio com-
prehendere, quam nec natura suis
inclusit legibus? aut quis naturali-
voce complecti, quod supra vsum
naturae sit? E caelo accersiuit quod
imitaretur in terris. Nec immerito
viuendi sibi vsum quaesiuit e caelo,
quae sponsum sibi inuenit in caelo.
R. Propter veritatem, et mansuetudinem,
et iustitiam: * Et deducet te mirabiliter
dextera tua. V. Specie tua, & pulchritu-
dine tua, intende prospere, procede, et
regna. Et deducet. Benedictio. Chri-
stus perpetuae.
Lectio v.
HAec nubes, aera, Angelos, side-
raque transgrediens, verbum
Dei in ipso sinu atriis inuenit, et
toto hausit pectore. Nam quis tan-
tum, cum inuenerit, relinquat bo-
ni: vnguentum enim exinanitum
est nomen tuum: propterea adolle-
scentulae dilexerunt te, et attraxe-
runt te. Postremo, non meum est
illud, quoniam quae non nubunt,
neque nubentur, erunt sicut An-
geli Dei in caelo. Nemo ergo mire-
tur, si Angelis comparentur, quae
LAngelorum Domino copulantur.
R. Dillexisti iustitiam, et odisti iniquita-
tem: * Propterea vnxit te Deus, Deus
tuus oleo laetitiae. V. Propter veritatem,
et mansuetudinem, et iustitiam. Propterea.
Benedictio. Ignem sui amoris. Lectio vi.
QVis igitur neget hanc vitam
fluxisse de caelo, quam non
facile inuenimus in terris, nisi post-
quam Deus in haec terreni corpo-
ris membra descendit? tunc in vte-
ro virgo concepit, et verbum caro
factum est: vt; quod caro factum
est, caro fieret Dei. Dicet aliquis:
Sed etiam Elias nullius corporei
coitus fuisse permistus cupiditati-
bus inuenitur. Ideo ergo curru-
Commune Virginum.
77.
raptus ad caelum, ideo cum Domi-
no apparet in gloria, ideo Domini-
ci venturus est praecursor aduentus.
R. Offerentur Regi virgines post eam,
proximae eius: Offerentur tibi in laeti-
tia, et exultatione. V. Specie tua, & pul-
chritudine tua, intende prospere, pro-
cede, et regna. Offerentur. Gloria. Of-
ferentur.
In tertio Nocturno, Antiphona.
Nigra sum sed formosa, filiae Hierusa.
lem: ideo dilexit me Rex, et introduxit.
me in cubiiculum suum. Psalmus 95.
CAntate Domino canticum nouum:
cantate Domino omnis terra.
Cantate Domino, et benedicite nomi-
ni eius: annunciate de die in diem salu-
tare eius.
Annunciate inter gentes gloriam eius:
in omnibus populis mirabilia eius.
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis
nimis: terribilis est super omnes deos.
Quoniam omnes dij gentium daemo-
nia: Dominus autem caelos fecit.
Confessio et pulchritudo in conspectu
eius: sanctimonia, & magnificentia in
sanctificatione eius.
Afferte Domino patriae gentium, affer-
te Domino gloriam et honorem: afferte
Domino gloriam nomini eius.
Tollite hostias, et introite in atria eius:
adorate Dominum in atrio sancto eius.
Commoueatur a facie eius vniuersa
terra: dicite in gentibus, quia Dominus
regnauit.
Etenim correxit orbem terrae, qui non
commouebitur: iudicabit populos in
aequitate.
Laetentur caeli, et exultet terra, com-
moueatur mare, et plenitudo eius: gau-
debunt campi, et omnia que in eis sunt.
Tunc exultabunt omnia ligna siluarum,
a facie Domini, quia venit: quoniam ve-
nit iudicare terram.
Iudicabit orbem terrae in aequitate: et
populos in veritate sua.
Antiphona. Nigra sum, sed formosa fi-
liae Hierusalem: ideo dilexit me Rex, et
introduxit me in cubiiculum suum.
Antiphona. Trahe me post te, in odo-
rem curremus vnguentorum tuorum:
oleum effusum nomen tuum.
Psalmus 96.
DOminus regnauit, exultet terra:
aetentur insulae multae.
Nubes et caligo in circuitu eius: iusti-
tia, et iudicium correctio sedis eius.
Ignis ante ipsum praecedet: et inflam-
mabit in circuitu inimicos eius.
Alluxerunt fulgura eius orbi terrae: vi-
dit, et commota est terra.
Montes sicut cera fluxerunt a facie Do-
mini: a facie Domini omnis terra.
Annunciauerunt caeli iustitiam eius: et
viderunt omnes populi gloriam eius.
Confundantur omnes, qui adorant scul-
ptilia: et qui gloriantur in simulacris suis.
A dorate eum omnes Angeli eius: au-
diuit et laetata est Sion.
Et exultauerunt filiae Iudae: propter iu-
dicia tua Domine.
Quoniam tu Dominus altissimus su-
per omnem terram: nimis exaltatus es
super omnes deos.
Qui diligitis Dominum, odite malum:
custodit Dominus animas sanctorum
suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
Lux orta est iusto: et rectis corde laetitia
Laetamini iusti in Domino: et confite.
mini memoriae sanctificationis eius.
Commune Virginum.
An. Trahe me post te, in odorem
curremus vnguentorum tuorum: oleum
effusum nomen tuum. An. Veni sposa
Christi, accipe coronam, quam tibi Dominus
praeparauit in aeternum. Psalmus 97.
CAntate Domino canticum nouum:
quia mirabilia fecit.
Saluauit sibi dextera eius: et brachium
sanctum eius.
Notum fecit Dons salutare suum: in con-
spectu getium reuelauit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiae suae: et ve-
ritatis suae domui Israel.
Viderunt omnes termini terrae: salutare
Dei nostri.
Iubilate Deo omnis terra: cantate, et
exultate, et psallite.
Psallite Domino in cithara, in cithara
et voce psalmi: in tubis ductilibus, et
voce tubae corneae.
Iubilate in conspectu Regis Domini:
moueatur mare et plenitudo eius, orbis
terrarum, et qui habitant in eo.
Flumina plaudent manu, simul mon-
tes exultabunt a cospectu Domini: quo-
niam venit iudicare terram.
Iudicabit orbem terrarum in iustitia: et
populos in aequitate.
An. Veni sponsa Christi, accipe coro-
am, quam tibi Dominus praeparauit in eternu.
Elegit eam Deus, et praeelegit eam.
R. In tabernaculo suo habitare facit eam.
Pater noster. Absolutio. A vinculis.
V. Iube domne. Benedictio. Euange-
lica lectio.
Lectio S. Euangelij secundum
Matt. Lectio vij. Cap. 25.
IN illo tempore: Dixit Iesus Di-
scipulis suis parabolam hanc: Si-
mile est regnum caelorum decem-
virginibus, quae accipientes lam-
pades suas, exierunt obuiam spon-
so, et sponsae. Et reliqua.
Homilia S. Gregorij Papae.
Homilia 12.
SAEpe vos, fratres carissimi, ad-
moneo praua opera fuggere,
mundi huius iniquinamenta deui-
tare: sed hodierna sancti euangelij
lectione compellor dicere, vt et
bona, quae agitis, cum magna cau-
tela teneatis, ne per hoc quod a vo-
bis rectum geritur, fauuor aut gra-
tia humana requiratur; ne appeti-
tuus laudis subrepat, et quod foris,
ostenditur, intus a mercede eua-
cuetur. Ecce enim redemptoris,
voce decem virgines, et omnes di-
cuntur virgines, et tamen intra bea-
titudinis ianuam non omnes rece-
ptae sunt, quia earum quaedam
dum de virginitate sua gloriam fo-
ris expetunt, in vasis suis oleum.
habere noluerunt.
R. Haec est virgo sapiens, quam Domi-
nus vigilantem inuenit, quae acceptis lam-
padibus sumpsit secum oleum. Et ve-
niente Domino, introiuit cum eo ad nu-
ptias. V. Media nocte clamor factus est,
ecce sponsus venit, exite obuiam ei. Et
veniente. Benedictio. Cuius vel Qua-
Lectio viij
rum festum collimus.
SEd prius quaerendum nobis est,
quid sit caelorum regnum, aut
cur decem virginibus compare
tur, quae etiam virgines prudentes,
et fatuae dicantur. Dum enim cae-
lorum regnum constet, quia repro-
borum nullus ingreditur, etiam
fatuis virginibus cur simile esse
Commune Virginum.
79
perhibetur? Sed sciendum nobis
est, quod saepe in sacro eloquio re-
gnum caelorum praesentis tempo-
ris Ecclesia dicitur, de quo alio in
loco Dominus dicit: Mittet filius
hominis Angelos suos, et colligent,
de regno eius omnia scadala. Neque
enim in illo regno beatitudinis, in
quo pax summa est, inueniri scan-
dala poterunt, quae colligantur.
R. Media nocte clamor factus est: * Ec-
ce sponsus venit, exite obuiam ei. V. Pru-
dentes virgines apptate vestras lampades.
Ecce sponsus. Gloria patri. Ecce.
Benedict. Ad societatem.
Lectio ix.
IN quinque autem sensibus cor-
poris vnusquisque subsistit. Ge-
minatus autem quinarius dena-
rium perficit. Et quia ex vtroque
sexu fidelium multitudo colligi-
tur, sancta Ecclesia decem virgini-
bus similis esse denunciatur. In
qua quia mali cum bonis, et repro-
bi cum electis commisti sunt, recte
similis virginibus prudentibus et
fatuis esse perrhibetur. Sunt namque-
plerique continentes, qui ab exte-
riori se appetitu custodiunt, et spe-
ad interiora rapiuntur, carnem ma-
cerant, et toto desiderio ad super-
nam patriam anhelant, eterna pre-
mia expetunt, pro laboribus suis
recipere laudes humanas nolunt.
Hi nimirum gloriam suam non in
ore hominum ponunt, sed intra
conscientiam contegunt. Et sunt
plerique, qui corpus per abstinen-
tiam affligunt, sed de ipsa sua absti-
netia humanos fauores expetunt.
Te Deum. 15.
AD LAVDES.
et per Horas, An.
HAEc est virgo sapiens, et vna de
numero prudentum.
Psalmus. Dominus regnauit.
cum reliquis. 16. An. Haec est virgo.
sapiens, quam Dominus vigilantem in-
uenit. An. Haec est quae nesciuit torum
in delicto, habebit fructum in respectio-
ne animarum sanctarum. An. Veni-
electa mea, et ponam in te thronum
meum, alleluia. An. Ista est speciosa
inter filias Hierusalem.
Capitulum. Fratres, qui gloriatur.
Hymnus. Iesu corona virginum. 71.
V. Diffusa est gratia in labiis tuis.
R. Propterea bindixit te De in eternum.
Ad Benedictus, Antiphona.
Simile est regnum caelorum homini ne-
gotiatori quaerenti bonas margaritas, in-
uenta vna pretiosa, dedit omnia sua, et
comparauit eam.
Oratio.
DEus, qui inter ceterra potentiae tuae
miracula etiam in sexu fragili vi-
ctoriam martyrij contulisti: concede-
propitius, vt qui beatae N. Virginis et
Martyris tuae natalitia collimus, per eius,
ad te exepla gradiamur. Per Dominum.
Alia Oratio.
INdulgentiam nobis, quaesumus Do-
mine, beata N. Virgo et Martyr im-
ploret: quae tibi grata semper extitit, et
merito castitatis, et tuae professione vir-
tutis. Per Dominum.
Alia Oratio pro Virgine non martyre.
EXaudi nos Deus salutaris noster: vt
sicut de beatae N. Virginis tuae fe-
stiuitate gaudemus, ita piae deuotionis
erudiamur affectu. Per Dominum.
Commune. Virginum.
80
Pro pluribus, Oratio.
DA nobis, quesumus Domine Deus
noster, sanctarum virginum et
martyrum N. et V. palmas incessabili,
deuotione venerari: vt quas digna men-
te non possumus celebrare, humilibus
saltem frequentemus obsequiis. Per-
Dominum.
Ad Tertiam, An. Haec est virgo sapies.
Capitulum. Fratres, qui gloriatur.
R. breue. Specie tua, * Et pulchritudi-
ne tua. Specie. V. Intende prospere, pro-
cede, & regna. Et pulchritudine. Gloria.
patri. Specie tua.
V. Adiuuabit eam Deus.
Ad Sextam, An. Haec est quae nesciuit.
Capitulum. 2. Cor. 11.
AEmulor enim vos Dei aemu-
latione: despondi enim vos
vni viro virginem castam exhibere
Christo.
R. breue. Adiuuabit eam, * Deus vultu
suo. Adiuuabit. V. Deus in medio eius.
non commouebitur. Deus. Gloria pa-
tri. Adiuuabit. V. Elegit eam Deus.
Ad Nonam, An. Ista est speciosa.
Capitulum. Eccles. 5.
DOmine Deus meus, exaltasti
super terram habitationem
meam, et pro morte defluente de
precata sum: inuocaui Dominum
patrem Domini mei, vt non dere-
linquat me in die tribulationis
meae; et in tempore superborum
sine adiutorio.
R. bre. Elegit eam Deus, * Et praeelegit.
eam. Elegit. V. In tabernaculo suo habi-
tacit eam. Et preelegit. Gloria. Elegit.
V. Diffusa est gratia in labiis tuis.
R. Propterea bndixit te Deus in eternum.
Ad Vesperas, Anae, Psalmi, Capitulum,
et Hymn. vt in primis Vesperis.
V. Diffusa est gratia in labiis tuis.
R. Propterea bindixit te Deus in eternum.
Ad Magnificat, Antiphona.
Veni sponsa Christi, accipe coronam
quam tibi Dominus praeparauit in aeternum.
Aliae Lectiones pro Virginibus.
Pro Virgine et Martyre ac pro Martyre.
tantum, Lectiones primi Nocturni le-
guntur etiam vt infra.
De libro Ecclesiasticii.
Cap. 51.
Lectio.
COnfitebor tibi Do-
mine Rex, et collau-
dabo te Deum Sal-
uatorem meum. Con-
fitebor nomini tuo,
quoniam adiutor et
protector factus es mihi; et libera-
sti corpus meum a perditione, a la-
queo lingue inique, et a labiis ope-
rantium medacium; et in conspe-
ctu astantium factus es mihi adiu-
tor. Et liberasti me secundum mul-
titudine misericordiae nominis tui
a rugientibus preparatis ad escam,
de manibus quaerentium animam
meam, et de multis tribulationi-
bus, quae circundederunt me, a
pressura flammae, quae circunde
dit me, et in medio ignis non sum
estuata: de altitudine ventris infe-
ri, et a lingua coinquinata, et a ver-
bo mendacij, a rege iniquo, et a
lingua iniusta.
R. Veni sponsa Christi. 73. Lectio iij.
LAudabit vsque ad mortem ani-
ma mea Dominum, et vita
mea erat appropinquas in inferno
Dominica ad vesperas.
111.
storum, et congregatione.
Magna opera Domini: exquisita in
omnes voluntates eius.
Confessio et magnificentia opus
eius: et iustitia eius manet in saecu-
lum saeculi.
Memoriam fecit mirabilium suo-
rum, misericors et miserator Do-
minus: escam dedit timentibus se.
Memor erit in saeculum testamen-
ti sui: virtutem operum suorum an-
nuntiabit populo suo.
Vt det illis hereditatem gentium:
opera manuum eius veritas et iu-
dicium.
Fidelia omnia mandata eius, con-
firmata in saeculum saeculi: facta in
veritate et aequitate.
Redemptionem missit populo suo:
mandauit in aeternum testamentum
suum.
Sanctum et terribile nomen eius:
innitium sapientiae timor Domini.
Intellectus bonus omnibus facien-
tibus eum: laudatio eius manet in
saeculum saeculi.
An. Fidelia omnia mandata eius,
confirmata in saeculum, saeculi.
An. In mandatis. Psalmus 111.
BEatus vir, qui timet Dominum:
in mandatis eius volet nimis.
Potens in terra erit semen eius: ge-
neratio rectorum benedicetur.
Gloria et diuitiae in domo eius: et
iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Exortum est in tenebris lumen re-
ctis: misericors, et miserator, et
iustus.
Iucundus homo, qui miseretur et
commodat, disponet sermones suos
in iudicio: quia in aeternum non
commouebitur.
In memoria aeterna erit iustus: ab
auditione mala non timebit.
Paratum cor eius sperare in Domi-
no, confirmatum est cor eius: non
commouebitur donec despiciat ini-
micos suos.
Dispersit, dedit pauperibus, iustitia
eius manet in saeculum saeculi: cor-
nu eius exaltabitur in gloria.
Peccator videbit et irascetur, denti-
bus suis fremet et tabescet: deside-
rium peccatorum peribit.
An. In mandatis eius cupit nimis.
An. Sit nomen Domini. Psalmus 112.
LAudate pueri Dominum: lau-
date nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum:
ex hoc nunc et vsque in saeculum.
A solis ortu vsque ad occasum: lau-
dabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Domi-
nus: et super caelos gloria eius.
Quis sicut Dominus Deus noster,
qui in altis habitat: et humilia respi-
cit in caelo et in terra?
Suscitans a terra inopem: et de ster-
core erigens pauperem.
Vt collocet eum cum principibus:
cum principibus populi sui.
gui habitare facit sterilem in do-
mo: matrem filiorum laetantem.
An. Sit nomen Domini benedictum
in saecula.
An. Nos qui viuimus. Psalmus 113.
IN exitu Israel de Aegypto: domus
Iacob de populo barbaro.
Facta est Iudaea sanctificatio eius:
Israel potestas eius.
Dominica ad Vesperas.
112
Mare vidit, et fugit: lordanis con-
uersus est retrorsum.
Montes exultauerunt vt arietes: et
colles sicut agni ouium.
Quid est tibi mare, quod fugisti: et
tu lordanis, quia conuersus es re-
trorsum?
Montes exultastis sicut arietes: et
colles sicut agni ouium.
A facie Domini mota est terra: a fa-
cie Dei Iacob.
Qui conuertit petram in stagna aqua-
rum: et rupem in fontes aquarum.
IN on nobis Domine, non nobis: sed
nomini tuo da gloriam.
Super misericordia tua, et veritate,
tua: nequando dicant gentes, Vbi est
Deus eorum?
Deus autem noster in caelo: omnia
quaecumque voluit, fecit.
Simulacra gentium, argentum et
aurum: opera manuum hominum.
Os habent, et non loquentur: ocu-
los habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient: nares
habent, et non odorabunt.
Manus habent, et non palpabunt,
pedes habent, et non ambulabunt:
non clamabunt in gutturem suo.
Similes illis fiant qui faciunt ea: et
omnes qui confidunt in eis.
Domus Israel sperauit in Domino:
adiutor eorum, et protector eorum est.
Domus Aaron sperauit in Domino:
adiutor eorum, et protector eorum est.
Qui timent Dominum, sperauerunt
in Domino: adiutor eorum, et pro-
tector eorum est.
Dominus memor fuit nostri: et be-
nedixit nobis.
Benedixit domui Israel: benedirit.
domui Aaron.
Benedixit omnibus qui timent Do-
minum: pusilis cum maioribus.
Adiiciat Dominus super vos: super
vos, et super filios vestros.
Benedicti vos a Domino: qui fecit
caelum et terram.
Caelum caeli Domino: terram au-
tem dedit filijs hominum.
Non mortui laudabunt te Domine:
neque omnes qui descendunt in in-
fernum.
Sed nos qui viuimus, benedicimus
Domino: ex hoc nunc et vsque in
saeculum.
Antiphona. Nos qui viuimus, benedi-
cimus Domino.
Tempore Paschali, An. Alleluia,
alleluia, alleluia.
Capitulum. 2. Cor. 1.
BEnedictus Deus, et Pater Domi-
ni nostri Iesu Christi: pater mi-
sericordiarum, et Deus totius conso-
lationis: qui consolatur nos in omni
tribulatione nostra.
Hymnus.
LVcis creator optime,
Lucem dierum proferens,
Primordijs lucis nouae,
Mundi parans originem.
Qui mane iunctum vesperi-
Diem vocari praecipis,
Tetrum chaos illabitur,
LAudi preces cum fletibus.
e mens grauata crimine,
Vitae sit exul munere,
Dum nil perenne cogitat,
Seseque culpis illigat.
aelorum pulset intimum,
Octo Toni.
1.
re, la
Dixit dominus domino meo
Dit dominus domino meo.
mi, fa
Dixit dominus domino meo.
4
zi, la
Dixit dominus domino meo.
Dixit dominus domino meo.
Dixit dominus domino meo.
Dixit dominus domino meo
Dixit dominus domino meo.
grinus
In exitu Ihsräel de Agypto.
Der ausgang auf der andern seiten. V.S.
Magnificat Benedictus domino deus Ihsräel.
4.
Magnificat Benedictus domino deus Ihsräel.
Magnificat Benedictus domino deus Ihsräel.
uß
iag
P
ei.
In disem buech sein volgende Fest.
1. Das ganze Fest Corporis Christi sambt der
Comemoration vom Sontag, vnd der Octau S. Joan: Bapt
2. Das Fest unßer l. Frauen Conceptio
3. Die 2 Fest St. Francißci
4. Das Fest S. Antoni von Padua
5. Das Fest S. Clarae
6. Die Fest der Erfindung vnd Erhechung des H. Creiz
7. Die 2 Fest S. Michael
8. Die 2 Cathetra S. Petri.
9. Das Fest S Gabriel
10. Das Fest Anuntiatio B. V. Mariae
IHS
In Fe-
sto Cor
poris
Christi
Abbtey Ambt
geherig
1636
In der muetter ist eines ambt